BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sensus tactus sint

infiniti vel finiti?

 

(1) Cum determinatum sit in praeterita lectione, quod sensus tactus est plures, oportet secundo loco videre, an sensus tactus sint infiniti an finiti, et quia manifestum est, quod non sunt infiniti, ergo finiti. Ideo cum sint finiti, quaeritur de numero eorum, quot scilicet sint sensus tactus seu potentiae tactivae.

(2) In hoc quaesito reperiuntur multae ac variae opiniones. Aliqui tenuerunt, quod duae tantum essent potentiae tactivae, aliqui, quod quattuor, aliqui, quod quinque, alii sex et septem. Ut diximus ergo, una est opinio, quae tenet, quod potentiae tactivae sunt tantum duae, una, quae est perceptiva calidi et frigidi et mediorum, alia, quae est perceptiva humidi et sicci et intermediorum. Aliae vero contrarietates tangibilium aut reducuntur ad has duas contrarietates primas et ab eisdem percipiuntur potentiis tactivis aut sunt sensibilia communia. Unde potentia perceptiva humidi et sicci perceptiva est duri et mollis, quoniam durum siccum est, molle vero humidum. Ideo per eandem potentiam hanc contrarietatem comprehendimus, per quam comprehendimus humidum et siccum.

(3) De gravi autem et levi dicit huiusmodi opinio, quod sunt sensibilia communia, ut videtur dixisse superius Commentator, ubi dixit, quod ista duo percipiuntur non sine motu. Et ita, cum motus sit sensibile commune, et grave et leve aut sunt motus aut non percipiuntur nisi mediante motu. Erunt ergo grave et leve sensibilia communia.

(4) De aspero autem et levi aliqui dicunt, quod reducuntur ad humidum et siccum, quia asperitas, scilicet in qua una pars supereminet alteri, provenit ex siccitate, levitas vero, ubi omnes partes sunt aequales et nullum alteri supereminet, provenit ab humiditate, et ita reducitur haec contrarietas ad contrarietatem, quae est in humido et sicco.

(5) Patet ergo secundum hanc opinionem, qualiter omnes contrarietates tangibilium percipiuntur a duabus potentiis tactivis, et ita, quod tactus sit tantum duo sensus.

(6) Aliquibus vero non placuit ista opinio, et primo quoad hoc, quod dixit de duro et molli, quod reducantur ad humidum et siccum, quoniam non cognoscimus durum per solam siccitatem. Non enim cognoscimus aliquid esse durum ex eo, quod est siccum, sed ex eo, quod comprehensivum a tactu non cedit tactui. Similiter nec percipimus aliquid esse molle percipiendo illud esse humidum, sed ex eo, quod videmus illud cedere tactui. Et sic opinio haec in se videtur falsa.

(7) Nec stat huiusmodi opinio cum mente Commentatoris, quoniam, ut vidimus, dum legeremus praesens capitulum, Commentator vult, quod per aliam potentiam percipiantur omnes hae contrarietates tangibilium. Unde secundum ipsum alia est potentia calidi et frigidi, alia humidi et sicci, alia gravis et levis et cetera; non autem secundum eius intentionem potentia perceptiva calidi et frigidi et potentia perceptiva humidi et sicci sunt potentiae perceptivae omnium aliarum contrarietatum tangibilium. Quare secundum sententiam Commentatoris non tantum sunt duae potentiae tactivae, sed plures quam duae.

(8) Quod etiam dixit haec prima opinio de gravi et levi, quod sunt sensibilia communia et non percipiuntur nisi mediante motu, non videtur esse ad mentem Aristotelis, quoniam hoc numquam posuit Aristoteles, sed ista enumerat inter differentias tangibilium tamquam obiectum proprium sensus tactus. Neque videtur forte necessarium, quod percipiatur motus, si debeant gravitas et levitas comprehendi, quoniam, si ista duo perciperentur mediante motu, cum motus sit sensibile commune, per quod percipietur ipse motus? Aut enim per sensibile proprium aut per sensibile commune. Sed non videtur, quod motus percipiatur mediante sensibili proprio neque mediante sensibili communi. Non videtur ergo, quod, si debeam grave et leve comprehendere, ut motum ipsum comprehendam. Quod autem dixit haec opinio de aspero et levi, quod scilicet reducuntur ad figuram, videtur esse satis tolerabile dictum.

(9) Quia ergo huiusmodi opinio videtur in multis deficere, ideo altera reperitur opinio, quae tenet, quod potentiae tactivae sunt quattuor, scilicet prima, quae percipit contrarietatem calidi et frigidi, secunda, quae percipit contrarietatem humidi et sicci, tertia, quae percipit contrarietatem gravis et levis, quarta, quae percipit contrarietatem duri et mollis. De aspero autem et levi non ponitur potentia ab illis quattuor distincta, quae huius contrarietatis sit perceptiva, quia haec aut reducuntur ad figuram aut ad contrarietatem, quae est in humido et sicco, et ideo percipiuntur ab illa potentia. Quare et cetera.

(10) Aliqui alii non contenti his quattuor potentiis tactivis ponunt unam alteram potentiam tactivam, quae attenditur penes dolorem et laetitiam. Ratio autem, cur ponant hanc potentiam tactivam, est, quia per tactum cognoscimus delectationem et tristitiam. Sed non per aliquam potentiarum dictarum ista cognoscimus, quoniam aliquando sentimus delectationem aut tristitiam et tamen non comprehendimus calidum et siccum, durum, molle et cetera, sicut, si quis vestrum tangat papillas mulierum, ex illo tactu sentietis magnam delectationem et tamen in tali delectatione non sentietis, an id, quod tangitis, sit calidum, frigidum aut humidum et siccum aut grave et leve et cetera. Similiter, si quis patiatur magnum dolorem, sentit maximam tristitiam, et in percipiendo dolorem percipit quandam rem, quam nescit, an sit calida vel frigida, humida vel sicca et cetera. Ergo delectatio et tristitia percipiuntur per tactum, ut manifestum est ad sensum. Et cum non percipiantur ab aliqua quattuor potentiarum, videtur esse necessarium ponere quintam potentiam, quae sit delectationis et tristitiae perceptiva.

(11) Istam opinionem insequentes inter se diversificati sunt, quoniam quidam volunt, quod haec sit tantum una potentia tactiva dispersa per totum animal. Aliqui vero volunt, quod sint duae potentiae, una, quae est in membris genitalibus, et haec potentia percipit maximam delectationem, quae possit esse in ipso tactu. Delectatio enim, quae habetur in actu venereo, est tanta, ut dixit divus Hieronymus, ut, si angeli coirent, dum essent in concubitu, obliviscerentur de omnibus rebus.

(12) Aliqui alii ponunt aliam potentiam tactivam in gutture, et haec perceptiva est delectationis in gustu secundum contemperantiam cibi in qualitatibus primis, secundum quam ipse cibus est conveniens ipsi animali. Ista autem delectatio gulae est bene vere et proprie delectatio, sed non est tanta, quanta est delectatio in venereis. Cum autem istae duae delectationes non sint in quacumque parte nostri corporis, sed unaquaeque illarum fit in certo et determinato loco, ideo posuerunt isti has duas virtutes sensitivas partiales in membris nostri corporis, unam scilicet in membris genitalibus et alteram in gula.

(13) Aliqui alii ponunt tertiam potentiam perceptivam laetitiae et tristitiae, quam dicunt esse dispersam per totum corpus animalis, et ista tertia potentia est perceptiva laetitiae et tristitiae, quae sunt in toto corpore, sicut, quando habemus scabiem, sentimus magnum pruritum per totum corpus, quem cum quaerimus manu amovere carpendo ipsam cutem, sentimus magnam delectationem per totum corpus. Verum post hanc delectationem, quae est in pruritu, insequitur magnus dolor et tristitia, qualiter non est in delectatione venerea et delectatione gulae, nec ista delectatio est tanta, sicut sunt illae duae.

(14) Licet Conciliator fuerit vir magnus, mihi tamen videtur, quod ista sua opinio ponens illam quintam potentiam tactivam, quae est perceptiva laetitiae et doloris, sit contra Aristotelem, quoniam, si praeter illas quattuor potentias tactivas esset ponere hanc quintam potentiam, Aristoteles fuisset valde diminutus, quoniam dixit superius Aristoteles – credo, quod sit in textu commenti 119 –, quod obiecta tactus sunt differentiae corporum generabilium et corruptibilium, quatenus generabilia et corruptibilia, quod non est de dolore et tristitia. Neque Philosophus in hoc loco neque alibi, ut in libro De animalibus, enumerat dolorem et tristitiam inter obiecta tactus, sed bene enumerat semper alias contrarietates. Argumentum tamen hoc non est demonstrativum, sed probabile, quia posset respondere Conciliator, quod Aristoteles solum enumerat obiecta tactus magis famosa.

(15) Secundo ista opinio non videtur nimis sufficiens, quia non potest bene evadere difficultates, quia, cum tactus secundum Conciliatorem dolorem sentiat, tactus cognoscet se dolere, et sic cognoscet tactus suam operationem propriam, quae est sentire. Quare tactus erit virtus reflexiva sui super se, quod est falsum.

(16) Tertio deficit haec opinio, quoniam, licet laetitia et dolor non fiant sine cognitione tactiva, non tamen ista duo sunt operationes potentiae tactivae, sed sunt operationes appetitivae, quae est una virtus distincta a virtute tactiva. Ideo cum dolor et tristitia non sentiantur a virtute tactiva, sed ab appetitiva, non est ponenda illa quinta potentia tactiva, quae habeat dolorem et tristitiam comprehendere. Quare nullo modo iudicio meo potest stare illa opinio Conciliatoris.

(17) Quare puto, quod melius sit tenere, quod tantum sint quattuor potentiae tactivae.

(18) Pro solutione autem argumenti Conciliatoris est tria considerare in ipso dolore aut laetitia, est considerare primo causam doloris aut tristitiae; secundo est considerare rem, quae est dolor et laetitia; est tertio considerare cognitionem doloris et laetitiae. Tunc dico, quod causa laetitiae est impressio conveniens in ipso tactu, causa vero tristitiae est mala et disconveniens impressio facta in ipso tactu a tangibili, et haec causa percipitur ab ipso tactu. Tristitia vero et laetitia sunt qualitates factae seu genitae in virtute appetitiva, quae qualitates insequuntur cognitionem tactivam, scilicet illarum passionum convenientium aut disconvenientium. Unde si tactus cognoscat impressionem sibi illatam a tangibili sub modo convenientiae, virtus appetitiva, quae sequitur cognitionem tactivam, laetatur, si vero tactus cognoscat impressionem sub modo disconvenientiae, virtus appetitiva contristatur. Neque ex hoc, quod virtus appetitiva dolet aut tristatur ex convenienti aut disconvenienti impressione facta in tactu, oportet, ut ipsa cognoscat laetitiam aut dolorem. Non ergo est necessarium ponere quintam potentiam tactivam ex eo, quod laetamur aut tristamur, aut ex eo, quod cognoscimus laetitiam aut tristitiam, sicut posuit Conciliator, quia, ut diximus, non est potentiae tactivae laetari aut tristari, sed bene potentiae tactivae est percipere qualitatem impressam convenientem aut disconvenientem, ex qua convenienti aut disconvenienti impressione originantur dolor et laetitia. Quare argumentum Conciliatoris nullius est valoris.

(19) Sed dicetis: “Tu ponis, quod tactus non est, qui doleat, sed bene oportet, quod virtus tactiva sit in operatione, si appetitiva habeat dolere aut tristari. Sed contra, quia in visu venereo maxime laetamur et tamen non sentimus calidum, frigidum, humidum et siccum. Ergo non oportet virtutem tactivam esse in operatione, dum percipimus laetitiam. Similiter dicatur de dolore. Quomodo ergo hoc reducis ad aliquam quattuor potentiarum, cum a nulla potentia tactiva percipiatur?”

(20) Istud argumentum reputatur insolubile. Sed istud argumentum iudicio meo aeque bene vadit contra Conciliatorem sicut contra nos, quoniam, licet Conciliator ponat, quod laetitia et tristitia sint qualitates tactivae, quae percipiuntur ab illa quinta potentia, oportet tamen, ut det causam ipsius delectationis et contristationis, quod prius debeat cognosci ab aliqua potentia tactiva. Non possunt autem causari laetitia et tristitia nisi a primis quattuor qualitatibus. Ergo oportet illas esse cognitas ab aliqua potentia tactiva, et ita oportet etiam concedere, quod virtus tactiva perceptiva calidi et frigidi et virtus perceptiva humidi et sicci sint in operatione. Si illa, scilicet quinta, potentia debeat percipere laetitiam et tristitiam, quia laetitia et tristitia non fiunt sine cognitione praecedenti, quare aeque bene contra Conciliatorem procedit argumentum factum de venereis sicut contra nos, quia in hoc casu sentitur maxima delectatio et tamen non sentitur calidum, frigidum nec humidum et siccum. Quare et cetera.

(21) Ideo oportet solvere argumentum pro nobis et pro ipso Conciliatore. Dico ergo itaque, quod in actu venereo, ubi sentimus tantam delectationem, sunt calidum, frigidum, humidum et siccum reducta ad temperamentum, sed tamen tactus non cognoscit, an hoc sit calidum an frigidum, humidum an siccum. Nec hoc inconvenit, sicut videmus, quod boni coqui faciunt quandoque sapores adeo delicatos, ut nesciamus, an sint dulces aut alicuius alterius certi saporis; similiter pictores admiscendo varios colores ad invicem faciunt unum quoddam, quod non est albedo neque nigredo nec per visum iudicamus nos illud esse albedinem aut nigredinem, sed percipit visus unum quoddam, quod nescit, an sit album aut nigrum, bene tamen cognoscit visus, quod illud tale commixtum est color, sed quis color sit, non potest discernere; et similiter de tactu in venereis; in emissione enim seminis illa delectatio causatur ex commixtione temperata calidi et frigidi et cetera nec sentio, an ibi sit calidum, frigidum et cetera.

(22) Sed contra hanc responsionem insurgit difficultas, quia diximus, quod in emissione seminis est caliditas et cetera et tamen non cognoscit tactus, an illud contemperamentum sit calidum, frigidum et cetera.

(23) Sed contra, quia, si ita esset, ut diximus, sequeretur, quod sensus deciperetur circa proprium sensibile, quod est contra sententiam Aristotelis superius, ubi dixit, quod sensibile proprium est, quod solum ab uno sensu contingit sentiri et circa ipsum non decipitur sensus, quia in illa emissione seminis est calidum, frigidum et tamen tactus non percipit calidum ibi existens. Si vellem ad hoc dare responsionem communem, facile evaderemus argumentum dicendo, quod sensus non decipitur circa proprium sensibile secundum genus, sed bene decipitur secundum speciem, ut circa colorem non decipitur visus, quoniam color, sed quoniam est hic vel ille color, ut albus aut niger. Ita dicerem, quod tactus in emissione seminis non decipitur in iudicando, an ibi sit qualitas prima, sed bene decipitur in iudicando, quae illarum quattuor sit ibi.

(24) Sed quia haec responsio non est ad intentionem Commentatoris, ut supra diximus, ideo do aliam responsionem, quam puto veram et ad intentionem Aristotelis et Commentatoris. Dico ergo, quod tactus non decipitur circa proprium obiectum secundum genus nec secundum speciem et similiter nullus alius sensus, si salventur tres condiciones positae a Themistio, scilicet debita distantia sensibilis ab ipso sensu, debita dispositio ex parte organi et debita dispositio ex parte medii. His tribus servatis non decipitur sensus circa proprium sensibile, sed bene decipitur altera earum deficiente. Et sic est in actu venereo. Decipitur enim sensus tactus, quia est ibi defectus ex parte organi, et propter talem defectum non potest tactus rectum iudicium afferre de illo sensibili.

(25) Hic autem defectus potest propter alteram duarum causarum provenire. Una causa est maxima delectatio seu appetitus et passio. Passiones enim animae corrumpunt iudicium. Ex nimio enim dolore aut laetitia potest tactus impediri a recto iudicio. Altera causa est, quia, sicut si oculus habet colorem citrinum, sicut habent aegrotantes febre cholerica, talis visus, quaecumque videt, iudicat citrina propter indispositionem organi visus seu oculi.

(26) Sic dico, quod in tactu ex eo, quod in emissione sunt quattuor qualitates multum commixtae, cum emittitur semen, una species confundit aliam et non permittit tactum rectum afferre iudicium de altera. Illud ergo commixtum ex quattuor primis qualitatibus percipitur a potentia perceptiva calidi et frigidi et a potentia perceptiva humidi et sicci, sed non recte percipitur calidum et frigidum. Quare salvatur, quod potentia tactiva sit in operatione, dum appetitiva laetatur aut tristatur. Et Conciliator iudicio meo ad hoc idem habet devenire.

(27) Sed dicetis: “Ex toto non solvitur difficultas, quoniam tu non potes negare, quin sentimus dolorem et laetitiam, et tunc stat argumentum Conciliatoris, quoniam cognoscimus dolorem et laetitiam et non per aliam potentiam quam per potentiam tactivam et non per aliquam dictarum quattuor potentiarum; ergo oportet dare quintam potentiam tactivam, quae cognoscat laetitiam aut tristitiam. Quare et cetera.”

(28) Si non esset auctoritas Aristotelis, adhaererem opinioni Conciliatoris. Sed quia Aristoteles numquam posuit laetitiam et tristitiam inter obiecta potentiarum tactivarum, ideo puto esse aliter dicendum, quae scilicet sit potentia cognoscitiva doloris et laetitiae. Pro quo debetis scire, quod circa hoc sunt variae et diversae opiniones, quae scilicet sit virtus cognoscens laetitiam aut dolorem. Gentilis in II Techni ibi in illa parte “dolores” et cetera et Iacobus de Forlivio, qui est eum insecutus, dicunt, quod virtus cognoscitiva doloris et laetitiae est sensus communis. Hugo vero Senensis ponit quandam imaginativam imperfectam dispersam per totum corpus, quae cognoscit dolorem et laetitiam. Conciliator vero vult, quod sit illa quinta potentia tactiva. Et sic circa hoc, quae scilicet sit potentia cognoscitiva doloris et laetitiae, sunt opiniones diversae. Iudicabitis autem vos, quae istarum trium opinionum sit melior. Quae enim opinio sit vera, deus scit. Sed mihi videtur, quod laetari et tristari non sit operatio virtutis tactivae, sed est operatio virtutis appetitivae, quae virtus in sua operatione insequitur cognitionem potentiarum tactivarum, quae sunt in operatione; a qua vero virtute cognoscatur laetitia et tristitia, sum cum Hugone aut cum Iacobo, nullo modo autem in hoc sum cum Conciliatore. Quare et cetera.