BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum deus cognoscat

haec inferiora?

 

(1) Quaeritur, numquid deus cognoscat haec inferiora. Et pro parte affirmativa arguitur sic: Enthymematice deus est misericors; ergo cognoscit haec inferiora. Antecedens est Averrois II De anima commento 34. Sollicitudo enim divina, cum non potuerit facere ipsum permanere secundum individuum, miserta est in dando virtutem, qua potest permanere secundum speciem. Item deus sollicitatur et curam habet circa ista inferiora; ergo cognoscit ea.

(2) Antecedens est Aristotelis X Ethicorum: Qui secundum men­tem operatur et eam colit et optime dispositus est, amicissimus deis videtur esse. Nam si dii curam aliquam habent humanarum rerum, ut aestimatur et creditur, rationabile est eos gaudere optimo et cognatissimo et cetera.

(3) Est etiam Averrois in commento eiusdem capituli 10; ergo et cetera.

(4) Respondetur, quod discordia in hoc est inter theologum et philosophum eo, quia theologus vult, quod deus cognoscat haec inferiora non per speciem inferiorem, sed per essentiam eius, in qua relucent omnia, et quod sit agens per sapientiam et non de necessitate naturae, sed mere libere. Et ideo, cum producat haec inferiora, sequitur, ut intelligat haec inferiora.

(5) In oppositum est philosophus volens, quod deus tantum deum intelligat, et ideo non intelligit haec inferiora nisi quodammodo, videlicet intelligendo se, quod est supremus gradus rationis et entium et perfectionis. Et quia ipse eminenter est quodammodo omnia, intelligendo se intelligit quodammodo omnia. Nec sequitur, quod, si producat haec inferiora, ut intelligat ea, quia productio non infert passionem, licet intellectio bene inferat, quod tenet, quod inferiora non possunt intelligi nisi recipiendo.

(6) Et secundum eos respondetur ad argumentum primum, quod deus facit effectum misericordiam habentis, quia communicat eis bonitatem suam. In intelligentiis enim secundum Philosophum et Averroem X Ethicorum capitulo 10 non sunt virtutes morales.

(7) Ad aliud: Concesso antecedente negatur consequentia. Nam deum sollicitari probat ex hoc, quia natura agit propter finem, II Physicorum commento 75. Et sollicitari non infert cognoscere, licet causare. Nam in tali prima consequentia aliquid antecedit ad consequens, scilicet deum agere propter haec, quod non antecedit ad consequens.

(8) Sed breviter ad quaestionem dico, quod, etsi data opinio sit Philosophi, tamen illa opinio non est vera, quia veritas est ad oppositum.

(9) Quod autem deus sollicitudinem habeat circa individua, vide Averroem XII Metaphysicae commento 37 dicentem sic: “Dicentes autem, quod deus sollicitus est circa unumquodque individuum, aliqualiter est verum et aliqualiter non, quia nullum individuum habet dispositionem propriam, nisi illa dispositio inveniatur in aliquo modo illius speciei. Hoc igitur modo verum est deum sollicitari circa individua. Sollicitudo autem circa individuum tali modo, quod nullus habeat communicationem cum hoc, non est fas bonitati divinae.”