BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE EXEMPLIS

SANCTORVM PATRVM.

 

CAPITVLVM  XVIII.

 

Intuere sanctorum patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio refulsit et religio: et videbis quam modicum sit, et paene nihil quod nos agimus. Heu quid est vita nostra; si illis fuerit comparata? Sancti et amici Christi, Domino servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate; in labore et fatigatione, in vigiliis et ieiuniis, in orationibus et meditationibus sanctis: in persecutionibus et obprobriis multis. O quam multas et graves tribulationes passi sunt, apostoli, martyres, confessores virgines: et reliqui omnes, qui Christi vestigia voluerunt sequi. Nam animas suas in hoc mundo oderunt: ut in aeternam vitam eas possiderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti patres in eremo duxerunt: quam longas et graves temptationes pertulerunt; quam frequenter ab inimico vexati sunt, quam crebras et fervidas orationes Deo optulerunt: quam rigidas abstinentias peregerunt. Quam magnum zelum et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt; quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt: quam puram et rectam intentionem ad Deum tenuerunt. Per diem laborabant, et noctibus orationi diutinae vacabant: quamquam laborando ab oratione mentali minime cessarent. Omne tempus utiliter expendebant; omnis hora ad vacandum Deo brevis videbatur: et prae magna dulcedine contemplationis, etiam oblivioni tradebatur necessitas corporalis refectionis. Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus amicis et cognatis renuntiabant: nil de mundo habere cupiebant; vix necessaria vitae sumebant: corpori servire etiam in necessitate dolebant. Pauperes igitur erant rebus terrenis: sed divites valde in gratia et virtutibus. Foris egebant: sed intus gratia et consolatione divina reficiebantur. Mundo erant alieni: sed Deo proximi ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tamquam nihili, et huic mundo despecti: sed erant in oculis Dei pretiosi et dilecti. In vera humilitate stabant: in simplici oboedientia vivebant. In caritate et patientia ambulabant; et ideo cotidie in spiritu proficiebant: et magnam apud Deum gratiam obtinebant. Dati sunt in exemplum omnibus religiosis; et plus provocare nos debent ad bene proficiendum: quam tepidorum numerus ad relaxandum. O quantus fervor omnium religiosorum, in principio suae sanctae institutionis fuit. O quanta devotio orationis, quanta aemulatio virtutis; quam magna disciplina viguit: quanta reverentia et oboedientia sub regula magistri in omnibus effloruit. Testantur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt: qui tam strenue militantes mundum suppeditaverunt. Iam magnus putatur, si quis transgressor non fuerit: si quis quod accepit cum patientia tolerare potuerit. Oh teporis et neglegentiae status nostri; quod tam cito declinamus a pristino fervore: et iam taedet vivere prae lassitudine et tepore. Vtinam in te penitus non dormitet profectus virtutum: qui multa saepius exempla vidisti devotorum.