BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE TOLERANTIA INIVRIARVM

ET QVIS VERVS PATIENS PROBETVR.

 

CAPITVLVM  XIX.

 

Quid est quod loqueris fili? Cessa conqueri: considerata mea et aliorum sanctorum passione. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum qui tam multa passi sunt, tam fortiter temptati, tam graviter tribulati: tam multipliciter probati et exercitati. Oportet te igitur aliorum graviora ad mentem reducere: ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur: vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva sive magna sint: stude cuncta patienter sufferre. Quanto melius ad patiendum te disponis: tanto sapientius agis et amplius promereris; feres quoque levius: animo et usu ad hoc non segniter paratis. Nec dicas, non valeo haec ab homine tali pati; nec huiuscemodi mihi patienda sunt, grave enim intulit damnum, et improperat mihi quae numquam cogitaveram: sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non considerat, nec a quo coronanda erit: sed magis personas et offensas sibi illatas perpendit. Non est verus patiens qui pati non vult nisi quantum sibi visum fuerit: et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine utrum a praelato suo, an ab aliquo aequali aut inferiori: utrum a bono et sancto viro vel a perverso et indigno exerceatur; sed indifferenter ab omni creatura quantumcumque et quotienscumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc de manu Dei gratanter accipit et ingens lucrum reputat: quia nil apud Deum quamlibet parvum pro Deo tamen passum poterit sine merito transire. Esto itaque expeditus ad pugnam: si vis habere victoriam. Sine certamine, non potes venire ad patientiae coronam. Si pati non vis: recusas coronari. Si autem coronari desideras: certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem: nec sine pugna pervenitur ad victoriam. Fiat Domine mihi possibile per gratiam: quod mihi impossibile videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati: et quod cito deicior levi exurgente adversitate. Efficiatur mihi quaelibet exercitatio tribulationis pro nomine tuo amabilis et optabilis: nam pati et vexari pro te, valde salubre est animae meae.