BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE CONFIDENTIA IN DEO

HABENDA QVANDO INSVRGVNT

VERBORVM IACVLA.

 

CAPITVLVM  XLVI.

 

Fili. Sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba nisi verba? Per aerem volant: sed lapidem non laedunt. Si reus es: cogita quod libenter emendare te velis. Si nihil tibi conscius es: pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas: qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt; nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis quam oportet attendis? Nam quia despici metuis reprehendi pro excessibus non vis: et excusationum umbracula quaeris. Sed inspice te melius, et agnosces quia vivit adhuc in te mundus: et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis et confundi pro defectibus; constat utique quod nec verus humilis sis: nec vere mundo mortuus, nec mundus tibi crucifixus. Sed audi verbum meum: et non curabis decem milia verba hominum. Ecce si cuncta contra te dicerentur quae fingi malitiosissime possent; quid tibi nocerent, si omnino transire permitteres, nec plus quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi extrahere possent? Sed qui cor intus non habet nec Deum prae oculis: faciliter verbo movetur vituperationis. Qui autem in me confidit nec proprio iudicio stare appetit: absque humano terrore erit. Ego enim sum iudex et cognitor omnium secretorum; ego scio qualiter res acta est: ego iniuriantem novi et sustinentem. A me exiit verbum istud; me permittente hoc accidit: ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem iudicabo: sed occulto iudicio utrumque ante probare volui. Testimonium hominum saepe fallit; meum iudicium verum est: stabit et non subvertetur. Latet plerumque et paucis ad singula patet; numquam tamen errat nec errare potest: etiam si oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo currendum est in omni iudicio: nec proprio innitendum arbitrio. Iustus enim non conturbabitur: quidquid a Deo ei acciderit. Etiam si iniuste aliquid contra eum prolatum fuerit: non multum curabit. Sed nec vane exultabit: si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque quia ego sum scrutans corda et renes: qui non iudico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam saepe in oculis meis reperitur culpabile: quod hominum iudicio creditur laudabile. Domine Deus iudex iuste fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem; esto robur meum et tota fiducia mea: non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti quod ego non novi: et ideo in omni reprehensione humiliare me debui et mansuete sustinere. Ignosce quoque mihi propitius, quotiens sic non egi: et dona iterum gratiam amplioris sufferentiae. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiae: quam mea opinata iustitia pro defensione latentis conscientiae. Et si nihil mihi conscius sum: tamen in hoc iustificare me non possum: quia remota misericordia tua non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.