BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD NECESSITATES NOSTRAS CHRISTO APERIRE

ET EIVS GRATIAM POSTVLARE DEBEMVS.

 

VOX DISCIPVLI.

 

CAPITVLVM  XVI.

 

O dulcissime atque amantissime Domine quem nunc devote desidero suscipere: tu scis infirmitatem meam et necessitatem quam patior; in quantis malis et vitiis iaceo: quam saepe sum gravatus temptatus turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio: pro consolatione et sublevamine te deprecor. Ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea: et qui solus potest me perfecte consolari et adiuvare. Tu scis quibus bonis indigeo prae omnibus: et quam pauper sum in virtutibus. Ecce sto ante te pauper et nudus: gratiam postulans et misericordiam implorans. Refice esurientem mendicum tuum; accende frigiditatem meam igne amoris tui: illumina caecitatem meam claritate praesentiae tuae. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem; omnia gravia et contraria in patientiam: omnia infima et creata in contemptum et oblivionem. Erige cor meum ad te in caelum: et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc iam dulcescas usque in saeculum; quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum: dulcedo mea et totum bonum meum. Vtinam me totaliter ex tua praesentia accendas comburas et in te transmutes; ut unus te cum efficiar spiritus per gratiam internae unionis: et liquefactionem ardentis amoris. Ne patiaris me ieiunum et aridum a te recedere; sed operare me cum misericorditer: sicut saepius operatus es cum sanctis tuis mirabiliter. Quid mirum si totus ex te ignescerem, et in me ipso deficerem; cum tu sis ignis semper ardens et numquam deficiens, amor corda purificans, et intellectum illuminans?