BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

A.

Quid nihil?

 

 

I.

Nihil nihil est.

 

(1) Quod simplex est, partibus et differitate carens, nullo pacto quam se ipso emedullari, finiri et exprimi potest. Omnis enim finitio et ratio eius est, quod varium sectile et heterogeneum, partium et differentiarum solutio et explicatio. Itaque de nihilo enuntiamus haud aliud quam nihil ipsum nihil esse dictitantes. Nihil non ente, nihilo seque ipso finimus. Nihil enim est nihil, nihil non aliquid est, non hoc aut illud aut aliud quodpiam ens est, sed nullum ens. Nihil nusquam est, neque in mente est neque in rerum natura neque in intelligibili neque in sensibili mundo neque in deo neque extra deum in ullis creaturis. Quodlibet ens est, quodlibet aliquid est. Ente sunt omnia plena. Nil vacuum, otiosum nihil, nihil inane. Exsulat ab universis nihil. Unde fit, ut huiusce orationis, quae inquit nihil esse nihil, gemina sit intelligentia: negativa una, altera assertiva et positiva. Ambae tamen eiusdem sunt veritatis et aequipollentes. Aut enim dicens nihil esse nihil profert nullum ens esse nihil, id est nullum ens esse non ens sive nullum ens esse ens nullum. Aut quodvis ens ait esse ens sive quodlibet ens esse aliquid, id est ens aliquod, quae utraque, qui enuntiat, apseudes veridicusque probatur.

 

II.

Materia prope et paene nihil est, non tamen nihil.

 

(2) Nam entium ultimum est materia hypostasea omnium subsidentia, in non entis vicinia, in negationis universorum propinquitate locata. Incompletum et imperfectum ens est materia et ens in potentia sive entium potentia et sensibilium omnium incohatio, ex qua fiunt omnia. Entium ipsa est primum et ultimum, in generatione primum, in corruptione et resolutione ultimum. Antequam subsistat unumquodque, subsistit eius potentia. Et posteaquam esse desiit quodlibet, iterum relinquitur fitque residua eius potentia. Supra materiam locati sunt entium ordines, cunctis vero ipsa materia subest. Materiae autem subest nihil. Omnium fundamentum est materia, haec vero fundata est et sita in nihilo, in nullo, in non ente. Omnis sensibilis actus locatus, status et exceptus est in materia. Materia vero locata et excepta est in nullo. Ipsa omnium fultura est, a nullo tamen fulcitur et recipitur in nullo. Unde fit, ut materia duabus de causis sit prope nihil: prima per naturam sive substantiam, secunda per positionem ac locum. Per naturam quidem, quia ens omne sensibile et incipit esse in materia et desinit esse in materia. Ipsa quippe initium est et cunctorum periodus, omnium item rerum privatio et potentia. Positione vero et loco, quia in entium et eorum, quae sunt, naturalordinibus novissimum tenet locum, adiacens et vicina non enti, nullo nihiloque proxima.

 

III.

Materia est entis et nihili medium.

 

(3) Nam neque ens est materia neque non ens. Entis potentia quaedam est, indemonstrabilis et incognoscibilis. Ipsa siquidem hoc ens non est neque hoc aut aliud aliquod, sed eorum, quae sunt et futura sunt, umbra et potentia. Id enim, quod demonstrabile est et de quo pronuntiamus hoc vel hoc ipsum esse, ens actu est, ens peculiare et hoc aliquid, sub certam aliquam differentiam definitamque ac propriam rationem assertum, cognitum, demonstratum. Materia vero totius differentiae vacuitas et privatio est, persimilis illi omnium informi et confusissimae speciei ac moli, in qua Empedocles omnia prius delituisse et ex ea tandem emersisse praedicabat. Esse denique materiae est posse esse omnium. Extrema igitur esse et non esse sunt ens et nihil, medium autem posse esse, non ens et non nihil est, prope tamen ens et prope nihil. Nam utriusque et affirmatio et negatio materiae competit. Ens enim est et nihil est, non ens est et non nihil. Ens potentia, nihil actu. Non ens actu et simpliciter, non nihil potentia et privatione.

 

 

 

IV.

Nihil minus est ens quam materia.

 

(4) Est enim materia entium minimum. Ens quidem ipsa non est, sed entium minimum. In valvis quippe entis et non entis materia sita est et collocata. Sicut enim punctum haudquaquam est magnitudo, sed magnitudinum minimum et ultimum extremusve magnitudinum terminus, ita et materiam haud statim ens esse, sed entium minimum, metam ac terminum praedicamus. Et sicut punctum, licet non sit magnitudo, tamen non magnitudinum nihil est, sed magnitudinum aliquid est ut potentia et initium, ita et materia, cum non sit ens, haud tamen est nihil entium, sed aliquid est ut eorum terminus, potentia atque initium. Et sicut punctum omni caret dimensione, omnis est exsors intervalli, longitudinis, latitudinis et profundi, ita et materia omnis est differentiae expers et entium privatio. Sicut enim minima magnitudo est linea puncto superior, praedita unius intervalli differentia ut longitudine, ita et ens minimum materiam praecellit constans ex materia et aliquovis entium actu aliquave differentia et naturali forma. Unde fit, ut, sicut non eadem sunt minima magnitudo et magnitudinum minimum (hoc enim punctum, illa vero linea), ita et diversa sint ens minimum et entium minimum. Hoc enim materia est, illud vero ens hoc aliquid, quod completorum entium extremum ordinem claudit, ut elementum, ut terra.

 

V.

Ex nihilo nihil fit.

 

(5) Ex eo, quod nihil est simpliciter, naturae virtute ac serie fieri nihil potest. Tunc enim naturae virtute ex nihilo aliquid fieri diceretur, si id, quod simpliciter ac mere nihil est, verteretur in ens, sive in materiam sive in hoc aliquid, aut si id, cuius nullum praeexstitit initium, cuius nulla antea substitit potentia, insolito naturae miraculo procederet ad esse. Quicquid enim natura fieri conspicimus, fit ex praeexistenti materiae potentia et privatione sui. Illius quippe potentia et materia antea subsistebat. Incohatum erat ab initio et confusum in materiei umbra, quicquid continuis generationibus cottidie perficitur.

 

VI.

In nihilum nihil abit.

 

(6) Haec liquet ex praecedente. Nam in id necesse est omnia reverti, ex quo prius sunt facta. Necesse est id, quod in generatione assumptum est, in corruptione relinqui. Quod nulli enti proprium aut peculiare, sed omnium commune est, cum nullo ente aut esse incipit aut esse desinit. Cum nullo oritur aut destruitur, sed et ipsum ante omnia ortum est ex nihilo et post omnia fixum, stabile, idem permanebit. Est enim materia ingenerabilis et incorruptibilis, tota facta ab initio, tota in aevum permansura.

 

VII.

Nihil oritur novum, nihil interit.

 

(7) Hanc intellige propter materiae permanentiam, quae tota ab initio creata corruptioni minime censetur obnoxia. Sunt igitur omnia, priusquam fiant, aliquo pacto in materia, et postquam esse desierunt, in materia quoque perseverant. Materia pars est omnis sensibilis substantiae ante omnem sensibilem substantiam creata a deo et ad esse producta. Nam divide omnem sensibilem substantiam in partes geminas, in duo extrema, quibus ipsa conflatur et constat, ut in essentiam et apparitionem, in principium et finem, in incohationem et perfectionem, in potentiam et actum, in materiam et formam. Dumtaxat secundum posteriorem ipsius partem rei mutationem ortum et interitum fieri comperies. Priore autem parte permutationem fieri nullam, sed fixa esse et stata universa simul facta ab initio et simul in aevum perseverantia. Materia quippe principium est omnium, incohatio, essentia et potentia. Itaque per materiae creationem omnia simul incohata sunt et substiterunt ab initio erantque in principio, non erant in fine, habuerunt prius quiddam esse, carebant sui apparitione, possibilia erant, nondum tamen erant. Erant in tenebris, non in luce, non quaeque in sui discrimine aut in naturalibus suis locis. Educta sunt ex potentia in actum, e tenebris in lucem, ex principio in finem. Quae incohata erant, perfecta sunt, quae erant, apparuerunt, quae confusa et indiscreta, in ordinem digesta sunt et suis in locis collocata. Oritur igitur cottidie nil simpliciter et ex toto novum, cum fuerint omnia ab initio in prima et antiquissima sui consistentia, id est in materia. Nil in dies interit, cum in eandem immutabilem essentiam (primamve sui consistentiam) revertantur. Et sicut successerunt imprimis in actum ex potentia, ita et in potentiam demum eandem relicto actu commigrant. Quae ex tenebris in lucem prodierant, ex luce postmodum et apparitione in occultum, in abditum et antiquas tenebras reverti coguntur. Et praecipue quattuor sunt, propter quae veraciter enuntiare possumus: stata esse fixa et immutabilia universa, omnem ab eis ortum atque interitum excludentes: divina mens, angelicus intellectus, materia et humanus intellectus. Divinae quippe menti actu insunt omnia ab aeterno eique semper supersubstantialiter inerunt. Angelicus quoque intellectus ab suae creationis initio actu est omnia, semper omnia futurus. Materia et humanus intellectus a sua item creatione (quamquam non eodem modo) potentia sunt omnia, id est omnium potentiae, eruntque perpetui id, quod sunt, id est potentiae universorum. Aeternus est deus sine principio, sine fine. Angelus, materia et intellectus humanus aeviterna sunt, facta quidem, sed semper futura, principium sortita, finem nullum habitura. Nullus siquidem humanus intellectus interibit, nulla quoque materiei pars secundum naturam annihilari potest, nulla insuper oriri nova. Haec tria, deus, angelus, materia, toti sunt ab initio, toti semper futuri neque innovari aut multiplicari possunt neque interire aut imminui. Humanus vero intellectus multiplicari quidem potest nec totus est ab initio, qui et cottidie suo numero perficitur, donec evadat in actu totus, donec humana species impleatur. Attamen imminui poterit numquam.