BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

E.

Quod omnia ad deum nihil sunt.

 

 

I.

Divina substantia est actu infinita.

 

(1) Nam qualis duratione deus, talis utique est et substantia. Quia enim substantia imprimis infinitus et interminus existit, ideo et duratione perpetuus et aeternus evadit. Sicut principio durationis et fine caret, ita et suae substantiae extremis. Finge etenim aeternitatem dimensionem quandam esse, mensuram metrumque divinae totius substantiae divinamque substantiam distingue in tota aeternitate! Tantamque illam esse asseveraveris, quanta est totius aeternitatis intervallum actu immensum. Omnis quippe mensura aequa est ei, cui ut mensura coaptatur. Hoc sensibili signo permultum iuvaberis ut divinam substantiam actu esse infinitam deprehendas.

 

Aeternitas actu infinita divinae substantiae dimensio ac metrum.

A     E     Q     U     A     L     I     A          I     N     F     I     N     I     T     A

Divina substantia actu infinita aequalis toti aeternitati.

 

Aut si malueris: Imaginare divinam substantiam omnem locum transilientem implentemque totum id spatii, quod mente concipi possit, a terrae centro mundique meditullio in universaum sive in omnem positionum differentiam atque in solidam corporeamve totius sphaerae plenitudinem, cui terminus sit nullus nullave circumferentia. Hoc iterum modo facile concipies divinam substantiam actu esse infinitam. Haec enim neque tempore neque loco artatur, sed et omne tempus et locum (utrumque immensa atque interminata) exsuperat, transcendit, superapprehendit.

 

II.

Divinae infinitae substantiae omnis exterior propagatio finita est

omneve eius opus finitum.

 

(2) Nam duo esse nequeunt extra se invicem actu infinita. Primum enim actu infinitum omnem occupat locum, omnia implet, aeternitatem totam pervagatur nullum secundo infinito locum, nullam illi propriae durationis aut substantiae partem portionemve relinquens. Quodsi duo actu infinita statueris, necesse est, ut sit primo infinito secundum infinitum coaeternum. Habens cum eo in aeternitate locum necesse rursum, ut secundum primo insit, id est cum eo simul sit illi insitum, coniunctum, consubstantiale et unum. Eruntque ambo iam non duo infinita, sed una tantum infinita substantia. Quo pacto et divinam substantiam actu infinitam fatemur et unamquamque eius personam actu infinitam. Dicimusque in deo haud subsistere tria infinita, sed deum esse infinitum unum et trinum. Quicquid igitur exterum est a divina substantia, quicquid ab ea productum est omnisve eius exterior propagatio et creatura est actu finita. Nam infinitum dumtaxat in se ipso et in sua ipsius substantia sibi aequale infinitum et immensum profert ac gignit. Seorsum vero a sua ipsius substantia dumtaxat ente inaequali finito et nulla proportione minori propagatur.

 

III.

Finiti ad infinitum nulla est proportio ratiove nulla.

 

(3) Nam infinitum infinities et sine numero finitum transcendit illudque sine ulla ratione exsuperat. Omnis autem proportio est duorum ad invicem, ut numeri ad numerum ratio atque habitudo. Nulla igitur est finiti ad infinitum proportio. Nam si volueris in sensibilibus, quid sit actu infinitum, experiri, pleraque eius signa reperies. Complura siquidem sensibilibus insunt actu infinita, quae ad cetera eiusdem speciei entia proportionem servant nullam, ut circulus est actu infinita polygonia unice atque uniformiter omnem in sese angulorum complicans complectensque numerum. Distat enim circulus infinities et sine angulorum proportione ab omni polygonia, utpote ad quem ab nulla multangula et sensibili figura quovis discursu et multiplicatione angulorum penetrare et pervenire nequeamus. Nec obest, quod, quanto plurium angulorum fuerit polygonia, tanto circulo evadat similior. Distat enim semper omnis polygonia infinities a circulo. Et si supremam aliquam multangulam statueris velut circulo proximam illique simillimam, haud minus ipsa a circulo distabit quam triangulus, qui polygoniarum est primus. Nam cum omne infinitum aequum sit omni infinito, omnes polygoniae aequalia circulo dispescuntur distantque intervallo. Quippe infinities et sine numero cum inter quamcumque polygoniam et circulum innumere cadant atque intercipiantur polygoniae, ita et omnes creaturae, cum sint actu finitae, infinities infinitis et aequis intervallis distant superanturque a deo, nec minore proportione superatur a deo angelus, qui creaturarum primatum obtinet, quam materia, quae prope nihil est quaeve imo ac novissimo loco a deo numeratur. Nam deus et angelum et materiam et omnem mediam creaturam nullo numero, nulla proportione aut ratione transcendit. Similiter et acutissimus angulus et obtusissimus, ut in libro De sensu docuimus, anguli sunt singuli in propria ratione actu infiniti et a ceteris, qui eiusdem rationis sunt, nulla ratione et comparatione abiuncti, quemadmodum et deus a creaturis et circulus a ceteris polygoniis.

 

IV.

Unde fit, ut omnis creatura ad deum sit

ut non ens et nihil.

 

(4) Nam deus ens est et creatura ens, deus autem ens infinitum, creatura vero finitum ens. Deus ens sine numero et supra numerum, creatura vero ens in numero, numeratum et mensum. Entitas igitur creaturae ad divinam entitatem improportionabilis est, nulla et nihil; sicut et universa terrae moles caeli collocatione nulla et individua ab astrologis perhibetur. Omnis item angulus acutus ad acutissimum nullus. Obtusus omnis ad obtusissimum nullus et nihil. Angelus quoque ad deum paene nihil, non ens et nullus est. Homo ad deum velut nullus et nihil. Materia ad deum nihil et non ens. Omnisve creatura ad deum ut nihil, ut id, quod non est, et ut non ens.

 

V.

Fit iterum, ut deus creatione omnium minime sit immutatus

idemque possit infinitas creaturas et infinitos mundos.

 

(5) Adde cuipiam lineae punctum, quod longitudinis est expers, aut deme punctum a linea, nihilo immutabitur linea fietve maior aut minor. Immitte in immensum ignem perexiguam et multesimam aquae guttulam, nihil illius flammam restinguet, nihil eius ardorem candoremve minuet. Ita et creaturarum exortu - nullo pacto demutatus est deus neque cessit creaturis, quae sunt ut punctum, neque ab eis proprio depulsus est loco neque obortu temporis excessit ab aeternitate neque proposito et voluntate varius exstitit, quasi quandoque voluerit conflare universi opus et quandoque minime. Ab aeterno namque et semper voluit, proposuit et intellexit, quae a temporis initio usque in totius temporis finem complevit aut completurus est. Nam cum sint tres praecipuae vires, potentiae atque facultates, e quarum unanimi chorea et naturali concordia omnis proficiscitur actio et operatio, intelligentia scilicet, potestas atque voluntas, impossibile est, ut ulla harum facultatum divinae illi supremaeque beatitudini quandoque defuerit aut illi ipsi velut ab extrinseco aliquo adiecta sit. Omne siquidem, quod deo inest, deus ipse est. Quicquid deo quovis modo ascribitur diciturque inesse, aeternum est, perinde atque deus aeternus. Divina substantia facta non est neque acquisita. Nec aliquid eorum, quae deo inesse dicuntur, aut factum est aut quoquo pacto ortum sive acquisitum. Sed sive res sive ratio ulla deo ipsi tribuatur, haec ipsa cum divina substantia coincidit. Et haud aliud illa ipsa est quam divina tota substantias, de qua quaecumque praedicantur, illi et eadem sunt et coaeterna. Intellexit igitur ab aeterno deus, quicquid postea erat facturus. Id ipsum quoque et potuit et voluit. Aeternam tamen eius et intelligentiam et potestatem atque voluntatem haud aeterna et necessaria, sed temporalis et contingens secuta est operatio, quae est universorum creatio. Complevit quidem omnia ab initio secundum speciem, perficiet vero omnia secundum individua. Neque potestate immutatus est, tamquam prius minime potuerit aut postea nequeat producere plura pluresve statuere mundos. Nam saepe mundum creare potuit, ab aeterno illi aderat creandi universi facultas, vis et potestas, quae et illi sine fine in tota aeternitate probatur affutura, qua potest et rursum plures creaturas pluresve et numero infinitos procreare mundos. Sicut tamen unus ipse est, ita et uno tantum mundo sese continuit, se ipsum expressit atque propagavit.