BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

G.

Quod aliter quam in nihilo omnia sint in deo

recepta et collocata.

 

 

I.

Deus est infinita illa sphaera, cuius (ut aiunt) centrum ubique est

et circumferentia nusquam.

 

(1) Intellige (ut prius) aeternitatem per rectam lineam: utrimque actu indimensam atque infinitam. Haec aeternitas haecve linea divinae totius sphaerae et substantiae censetur diametrus. Atqui in huiusmodi aeternitate et linea quodcumque notaveris designaverisque punctum, erit medium aequidistans ab extremis. Cum enim totius aeternitatis nulla sint extrema, omne ipsius punctum est ex necessitate medium. Rursum cum totius aeternitatis extrema actu infinito sint dissita intervallo, omne, quod in aeternitate consequimur, notamus designamusque punctum, aequaliter ab aeternitatis et principio et fine distat.

 

 

Nullum enim medium aeternitatis punctum totius aeternitatis initio propius quam quodvis aliud neque item aliud alio magis eius fini propinquat. Et non modo media eius omnia aeque et ab eius principio et a fine distant, sed et media tantundem distant a fine, quantum a fine principium. Et eadem rursum media tantundem elongantur a principio, quantum a principio finis. Omnes quippe actu infinitae distantiae sunt sibi invicem aequales. Quae igitur de aeternitate et divinae totius (actu immensae) sphaerae diametro dicuntur, dici proportionabiliter et de divina tota substantia ac sphaera intelligantur. Sicut enim totius aeternitatis omne punctum est medium ac centrum, ut cuius extrereperiuntur nusquam, ita et divinae totius sphaerae quodcumque prehenderis punctum, eius est centrum aeque (nam infinite) distans a tota eius circumferentia.

 

II.

Deus in omnem corpoream plenitudinem in universam positionum

locorumve differentiam actu est infinitus.

 

(2) Corporea tota plenitudo est trium magnitudinum atque intervallorum dimensio, longitudo, latitudo, profundum, quae trinis diametris eodem se centro secantibus exprimitur. Harum siquidem trium diametrorum extrema dicuntur locorum et positionum differentiae: sursum, deorsum, dextrum, sinistrum, ante et post. Intellige igitur trinam aeternitatem per diametros et rectas tres eodem centro et medio coniunctas seque ad rectos angulos eodem puncto secantes et quae in infinitum ad terminos nullos protendantur, nulla locorum positione artentur aut finiantur. His trinis aeternitatibus atque diametris divinae totius sphaerae atque substantiae exprimitur infinita, indimensa et incomprehensibilis fusio: longitudo, latitudo, profundum.

 

III.

Unde fit, ut deus sit eius corporei spatii inanis ac vacui

(quod mente actu infinitum concipimus) vera et consummata plenitudo

exterminans omne vacuum, nihil et inane.

 

(3) Statue tibi ac tuae propone menti praesens aliquod punctum! Circa ipsum concipit mens corporeae perfectaeque plenitudinis interminam fusionem: in omnem (ut diximus) locorum differentiam actu infinitam. Hanc distensionem hocve actu infinitum sive divinam totam sphaeram et substantiam mens quidem nullo consequitur modo neque eam comprehendit aut intra se claudit. Intelligit tamen, novit scitque esse infinitam suum captum transilientem brevemque apprehendendi modum exsuperantem. Nam intelligere quippiam esse infinitum, haud est ab nostra intelligentia claudi et concipi ipsum infinitum, sed est scire et intelligere posse id ipsum infinitum minime comprehendi omnemque sine modo et ratione exsuperare capacitatem, quomodo et ipsi deum novimus et infinitum esse praedicamus. Haud enim deum ipsi novimus, quia mente illum capiamus, neque censemus eundem infinitum, quod ipsum finito mentis palato complectamur, sed ita deum novimus infinitum, quod eum nobis inaccessibilem supra nos esse, a nobis inscrutabilem, actu immensum certa fide credimus, intelligimus et scimus. Scire autem se comprehendere non posse minime comprehendere est, scire se nescire scire non est. Aliud tamen de deo scire nullum consequimur quam quod scimus a nobis illum ipsum ignorari ac nesciri aut illum degere in tenebris in nostra ignoratione capi denique a nobis non posse. Divinam quippe scientiam haud aliter consequimur quam in ignoratione, in tenebris et in negatione, non autem in luce, in scientia, in affirmatione. Deus igitur cum sit actu infinitus, omne spatium, vacuum et inane (quod immensum et infinitum esse concipimus aut imaginamur) sua substantia et praesentia implet, ab eodem omne exterminans vacuum, omne nihil, inane et non ens.

 

IV.

Fit etiam, ut extra deum nihil relinquatur,

neque vacuum neque nihil neque inane.

 

(4) Nam si extra deum relictum esset aliquod nihil, id est aliquod vacuum aut inane, deus haud esset infinitus. Eo quippe nihilo, vacuo et inani clauderetur, artaretur continereturve deus, quod fieri non posse arbitramur. Nullum igitur locum, nullam sedem, nihil vacuum et inane in universo, id est in infinita corporea fusione et plenitudine sortita sunt. In nulla demum eiusce totius plenitudinis parte et differentia reperiuntur sita et collocata.

 

V.

Rursum fit, ut omnia haud in nihilo, sed in deo

recepta sint et subsistentia.

 

(5) Nam ex praecedente nullum est extra deum, nihil, nullum inane aut vacuum. Nullum a divina plenitudine separatum spatium, cum infundi a deo et in quo recipi omnia potuerint. Neque minui divina potest plenitudo neque artari potuit deus aut cedere in se ipsum propter creaturas ut exterum aliquod conflaret aut relinqueret spatium, in quo extra deum reciperentur. Qui igitur omnia perfecit et creavit, eadem in semet ipso suave plenitudine non cedens excepit ea in se ipso defert, gestat, claudit, continet et salvat. Sunt enim omnes creaturae ad deum ut punctum et ut nihil, quibus ut neque adventanti puncto cessit deus et propter quae nullo pacto est immutatus.

 

VI.

Omnis creatura sive universum est ut divinae infinitae sphaerae

ac substantiae medium, centrum.

 

(6) Ex praecedente universum omnisve creatura in deo recepta est et in deo subsistit, in quo (iuxta sacra ac divina eloquia) sumus et movemur; ab eo gestamur et continemur, qui totum suum opus velut igneus murus librat, fulcit, circumstat, circa illud fertur, omnia cernit, lustrat et intuetur eius oculus, qui illuminat abscondita tenebrarum, qui ponit noctem in diem, cuius oculi cernunt terram de longe, et habitatores eius sunt quasi locustae. Deus igitur universi sui operis est extremum et ut totius infinitae sphaerae par immensaque plenitudo. Divinum autem opus omnisve eius creatura divinae totius sphaerae minimum quiddam est et paene nihil et centrum.

 

VII.

Unde manifestum est divinum opus a deo decidere non posse

et iterum posse deum infinitos mundos.

 

(7) Nam sicut circuli aut sphaerae centrum undecumque a circulo aut sphaera ambitur et extra circulum aut sphaeram fieri aut ab eis emigrare aut in partem dissultare non potest, ita et divinum opus omni ex parte ambitur contineturque deo ut circulo infinito aut infinita sphaera, ut extra deum fieri, a deo decidere atque a divino orbe emigrare nequeat. Clauditur enim, ut diximus, deo, libratur gestaturve a deo. Situm et collocatum est in suo fonte in eaque stabilitur, qua emersit scatebra. A suo principio avelletur numquam, deus illi nativus est locus, verissima sedes ac beata positio illud salvans, conservans, fovens. Quod autem possit deus infinitos mundos, hinc liquet. Nam tot potest mundos, quotquot sunt centra, quot puncta, quot media in infinita sphaera, cuius (ut diximus) ubique est centrum, circumferentia vero nusquam. Atqui in infinita sphaera centra et media sunt actu indefinita et innumera. Omne siquidem infinitae sphaerae punctum eius est medium et centrum. Potest igitur deus infinitos mundos. Est enim universum dei opus ad deum, ut quiddam divinae infinitae sphaerae punctum, minimum, medium et centrum. Et sicut numerari nequeunt totius infinitae sphaerae centra, ita et innumeri sunt mundi, qui procreari a deo, recipi in deo et subsistere in deo possunt.

 

 

Nullis quippe mundis, quotquot crearentur, exhauriri, occupari et impleri divina tota potest substantia. Magna enim est (ut sacra canunt eloquia) domus dei et ingens locus possessionis eius. Magnus est et non habet finem, excelsus et immensus. Et in domo caelestis illius patris mansiones multae sunt et inexplebilia tabernacula eius.