BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt vii

De exercitatione

―――――

Ab initio, omni genere meditationis gladiatoriae operam dedi, adeo ut apud istos praeferoces in aliquo numero essem. Ludebam gladio, et solo, et cum scuto oblongo, et rotundo magno, et paruo; et cum pugione ac gladio, sarissa, hastis, tum uero gladio et pallio satis commode insiliebam 1) equum ligneum. Noram 2) inermis eripere habenti pugionem 3) euaginatum. Cursu, saltu me exercebam, satis ualidus in hoc, nam brachiis minus ob exilitatem. Equitandi, natandi, exonerandi machinas igneas parum confidens, adeo ut fulmina quasi Deorum iram perhorrescerem. Eram enim natura timidus, artis peritia fortis; unde et in numerum militum tumultuariorum adscriptus sum. Noctu etiam aduersus decreta Principum, armatus inambulabam urbes in quibus degebam. Die armatus incedebam soleis plumbeis ponderis octo librarum, noctu uelo laneo nigro facie tectus, calceis ex endromide. Exercebar multis diebus a summo mane ad uesperam usque armatus, sudoreque madidus operam dabam musicis instrumentis 4), nocte tota saepe ad diem usque uagabar. Vbi medicinae operam dedi, equis et mulis uectus sum, sed pedibus magis; ab anno MDLXII carpento uehi coepi Bononiae Romaeque atque in hoc persto: mane exeo carpento, pedibus redeo; leuioribus uestibus a prandio, grauioribus perpetuo dum uehor.

 

――――――――

 

1) commode insiliebam NSD : commode. Insiliebam M. 

2) Noram NSD : Nouam M. 

3) pugionem NSD : pugione M. 

4) instrumentis NSD : instrumentis, testitudini, elymis, caulis M.