BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxxi

Felicitas

―――――

Quamquam felicitatis nomen a nostra natura longe absit, cum tamen quod propius uero est id ex parte assequi contingit, ideo et eius particeps fui: primum euidenti signo quod ad amussim cuncta euenerunt si cui mortalium, ut 1) plerique fines atque principia, si paulo serius aut citius incoepissent, uel finem distulissent, omnia fuissent euersa.

Secundum est in portione temporis comparata ad totum, uelut cum in Saccensi oppido habitarem: cum inter gigantes unus sit necessario minimus et inter pygmeos maximus, neque tamen paruus gigas, neque magnus pygmeus est, ita etsi dum 2) in oppido Saccensi fui, felix eram, non tamen sequitur ut aliquando felix fuerim. Itaque ludebamus, musicae operam dabamus, spaciabamur, epulabamur, licet raro studiis operam nauabamus, nullae molestiae, non timores, suspiciebamur, uenerabamur, congrediebamur nobilibus Venetis, aetas mea floridissima. Nihil fuit ea uita iucundius quae durauit quinque annis cum dimidio, a Septembri mense MDXXVI ad mensem Februarii MDXXXII. Conuersabamur cum praetore, publica domus erat regnum et rostra. Indicio quod tempus illud non solum euanuit sed memoria eius adeo contracta est in angustum ob uoluptatis sensum ut 3) laeta somnia eo me deducant.

Tertium est maius omnibus, quod sicut ad felicitatem pertinet ubi non possis esse quod uelis, esse quod possis; ita ad uberiorem felicitatem, ut eius quod optimum est ex his quae desideramus. Oportet igitur ut dignoscamus quorum simus possessores et eorum unumquodque quam bonum, ut optimum eligamus, seu duo uel tria ex his et tale aut talia ardenter amare ac concupiscere et ut minore incommodo 4), non solum ob ipsa quae eliguntur sed etiam ob alia, possideantur. Demum ut optime possideamus, aliud enim est possidere, aliud optimum esse quod possidetur 5), aliud optime, id est perfecte, possidere.

Defuturos non ignoro qui haec ut paradoxa contempturi sint, sed uanitatem rerum mortalium intuenti, praeterita memoranti, facile erit intelligere haec plus quam uellemus esse uerissima. Quod si nondum illis assentiris, tempus omnia deteget et talia ostendet sic se habere.

Capiamus gratia exempli Augustum MScaurum, Senecam, Acilium. Certe Augustus amplissimae fortunae uir fuit, et iudicio hominum felix. Quid nunc illius superest? Non stirps, non monumenta; omnia extincta sunt. Si ossium aliquid maneat 6), quis secum habere uelit, nedum cupiat? Quis illius nomini 7) uimirascatur? et si etiam secus sit? quid ad illum? Dum uiueret felix erat? Quid plus illi quam aliis suis beatis praeter meditationes, iras, furores, timores, caedes? domus plena tumultus, aula perturbationum, intimi insidiarum: si non dormiebat infoelix fuit, si dormiebat somnius potior uigilia erat, uigilia ergo mala quando somnum est melior, qui tamen est indifferens.

M. Scaurus quid cum tantis thesauris, spectaculis, profusionibus, quorum omnium ne umbra quidem superest; aetate sua tumultus, anxietates, uigiliae, labores authorum? Spectacula, pompa, uoluptas aliorum?

Quid felicitatis poterat esse in Acilio cum opes euanuissent, dolores pro uoluptatibus et egestas loco diuitiarum subingressae 8) forent? Non laborabo ut ostendam Acilium fuisse infelicem, cum nil maius sit infelicissimae uitae argumentum quam olim iucunde et prospere uitam duxisse, nunc autem misere.

At Senecae quid nunc reliquum praeter malam famam: anima beata esse non potest, cum uiueret cum gregibus 9) exoletorum, cum mensis 10) cedrinis eburneisque, foenore Italiam 11) obruente, tot hortis ut etiam in adagium transierint, postquam coactus est metu uenenorum Neronis uiuere pane e pomis solis ac aqua e fontibus hausta; idem docuit nemini deesse, modo uelit, uictum ad felicitatem, postquam sufficiunt tam pauca etiam luxuriosissimo nepoti, nam caetera erant ad uoluptatem, non ad uictum.

Sed quid magis nostra decreta confirmat stulta iactantia L. Syllae? qui se, occiso Mario iuniore, felicem iussit appellari, cum tam maxime esset miser, senex, caedibus et proscriptionibus foedus, cum tot inimicis, deposito magistratu.

Quod si sic licet esse felicem et nos multo magis eo nomine digni erimus. Viuamus ergo cum nulla felicitas sit in his mortalibus quorum substantia est marcida, inanis et uacua. Quod 12) si quicquam boni est, quo adornes hanc scenam neque huiusmodi fraudati sumus. Cuiusmodi quies, tranquillitas 13), modestia, temperantia, ordo, uicissitudo, hilaritas, spectacula, societas, temperantia, somnus, cibus, potus, equitatio, nauigatio, deambulatio, notitia rerum nouarum, meditatio 14), contemplatio, educatio, pietas, coniugium, conuiuia, memoria praeteritorum bene disposita, mundities, aqua, ignis, musicae auditus, oculorum lustratio, sermones, fabulae, historiae, libertas, continentia, auiculae, catuli, feles, consolatio mortis, communis temporis transitus 15) miseris aequalis ac beatis, casuum et fortunae, spes etiam insperatorum, exercitatio in aliqua arte quam noris, transmutatio quae multiplex est, orbis amplitudo. Quid est ergo malum in tot benefactorum et sapientum multitudine, ut omnia sint plena spei? non ergo uiuimus infelices, et nisi communis conditio hominum repugnaret, auderem praedicare amplam felicitatem, sed turpe ac futile consilium, ut alios decipias, mentiri.

Ergo si mihi optio loci detur, Aquilam uel portum Veneris, amoena ad habitandum 16) loca me transferam; aut si extra ltaliam Erycim Siciliae, Diepam iuxta Drudim 17) fluuium, Tempeue Thessaliae, neque enim aetas fert Cyrenaicam regionem, aut montem Sion Iudaeae 18), uel ut quaeramus Zeilam insulam 19) Indiae: felices enim ferunt homines regiones, non faciunt.

 

――――――――

 

1) euenerunt si cui mortalium, ut NSD : euenerunt( si cui mortalium) ut M. 

2) Dum omisit M. 

3) ut omisit M. 

4) incommodo NSD : in commodo M. 

5) aliud optimum esse quod possidetur MNS : omisit D. 

6) maneat, quis NSD : maneat? Quis M. 

7) nomini MNS : omisit D. 

8) subingressae MND : subingressa S. 

9) cum uiueret cum gregibus NSD : cum uiueret,quid cum gregibus M. 

10) cum mensis NSD : cum D mensis M. 

11) Italiam MNS : Italium D. 

12) Quod MNS : Quo D. 

13) Cuiusmodi quies NSD : Quis M. 

14) meditatio NSD : medicatio M. 

15) transitus MNS : tansitus D. 

16) ad habitandum MNS : ad habitanda D. 

17) Drudim NSD : Thrudini M. 

18) Sion Iudaeae : Sion Iudeae D, Syon Iudaeae NS, Syon Iudeae M. 

19) Zeilam insulam NSD : Zeilam in insula M.