BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxxiii

Dedecora. Quis locus somniis?

De hirundine in insignibus

―――――

Dedecoris igitur ratio longe aliter quam honoris est interpretanda: ut fugere honores plerisque praestat, dedecora uero pati 1) nemini utile aut honestum, iuxta popularem 2) opinionem credunt; dici enim consueuit 3):

«Veterem ferendo iniuriam inuitas 4) nouam»

Vbi enim feras ut neglectum aggredientur 5) et profligabunt neque 6) de pueritiae aetate agendum est, quia non 7) est capax dedecoris, sed si modo, conueniet illud horatianum de patris educatione:

«Ipse mihi custos incorruptissimus, omnes

Circum doctores aderat» 8)

Verum ut dixi dedecora et turpitudinem ferre, primum omnia parit incommoda quae honor, sed maiora. Maxime autem sunt talia quae circa foeminas uersantur: cum uero duplicia sint dedecora atque honores, pestifera illa est hominis sors quae in cute habet honores, intus autem dedecore marcida est; honorantur a stultis et a plebe, odio habentur a praestantibus, ab insolentibus irridentur. Contra, qui intus honorantur extra contemnuntur: horum uita tuta est et quieta si per eosdem liceat ut sint contenti sorte sua. Qui utrinque spreti et inanes dedecoreque premuntur, hi sunt ut geruli et agricolae apud nos qui, si sub iustis principibus uitam agant, satis bene ualent, maxime si in unum per societatem coierint. Qui uero intus et extra honorantur, calumiis, insidiis priuatis, accusationibus sunt ualde obnoxii; a publicis iudiciis tuti sunt, quod homines tam iustos 9) offendendo, populi inuidiam uel etiam uitae periculum uereantur 10).

Dum essem Bononiae et ageretur de conditione paciscenda, bis aut ter nomine Senatorum et Iudicum uenerunt noctu qui petebant uti 11) subscriberem, mulierem iam damnatam de impietate et ueneficio seu maleficio, praetorio et pontificio nomine esse absoluendum, maxime hoc argumento, quod iuxta philosophos nulli essent daemones; aliam mulierem (sed haec nondum erat a iudicibus damnata) ut iuberem a carcere liberari cum periisset aeger in manibus aliorum medicorum; afferebant quoque natiuitatum fasciculos 12), ut de his pronunciarem tanquam ariolus et uates, non ut medicinae professor. Omnes tamen hi nil tulerunt praeter irritum laborem 13) et malum nomen.

Principio tamen cum essem XII annorum et exonerassem sagittam pyrio puluere plenam et chartaceo operculo uulnerata foret uxor honesta musici 14), in mala colapho caesus sum adeo acriter ut ceciderim.

Disputatio habita Mediolani fuit coepta supra uires, et parum feliciter cessit. Violentia quorumdam medicorum adactus 15) sum anno MDXXXVI, seu XXXVII, turpi conditione pacisci cum Collegio, sed, ut dixi, postmodum dissoluta est, anno MDXXXIX et restitutus sum integre.

Anno MDXXXVI, cum curarem in domo Bonromeorum, uidi diluculo per somnium serpentem magnitudinis eximiae a quo interfici timebam. Paulo post aduenit nuntius ut inuisam filium Camilli Bonromei, comitis (ut uocant) et uiri illustris atque primarii. Eo ad illum. Videtur puer (erat enim septennis) exiguo laborare morbo, sed obseruanti pulsum 16) quarto ictu perpetuo intermittebat. Rogat mater, comitissa Corona, quomodo se habeat. Respondi 17) non uideri magnam febrem, nihilominus quod ad quartum ictum perpetuo cessaret uereri aliquid quod nesciebam (nondum 18) enim libros Galeni de praesagiis ex pulsibus habebam). Itaque 19) cum per eadem omnia usque ad tertiam diem permansissent, medicamentum quod uocatur diarob cum turbit propinare in morsulis decreueram et iam conscripseram; nuntius 20) ad pharmacopolam ire coeperat; recordor somnii. «Qui scio, mecum dixi, ne hic puer moriturus ex signo praescripto? (Et postquam libri apparuere ita inuentum est) causamque medici isti 21) adeo mihi infensi, in medicamentum referant». Reuoco nuntium qui nondum quatuor passibus ab ostio aberat, dico deesse quippiam quod addere uellem, lacero prius factum clam et aliud scribo e margaritis, osse monocerotis, gemmis. Datur puluis, euomit. Intelligunt astantes male se habere puerum. Aduocantur tres medici principales 22), sed ex his unus mitior qui in casu filii Sfondrati interfuerat; uident medicamenti descriptionem. Quid facias? quamuis duo me admodum odissent, Deo non permittente ulterius grassari, non solum collaudant medicamentum, uerum denuo exhiberi iubent; quod factum me seruauit. Cum uesperi uenissem intelligo omnia. Mane sequenti in aurora aduocor, uideo laborare in extremis puerum, patrem plorantem proiectumque: «Ecce, inquit, quem dicebas non aegrotare; (quasi hoc ego dixissem 23)) saltem ne deseras illum donec uiuit». Pollicitus sum, animaduerto detineri a duobus nobilibus, paulo post insurgere tentabat exclamans, non permiserunt; causam in me reiiciebat. Quid plura? Si locus fuisset medicamento diarob cum turbit (quod sane non tutum erat) de me actum fuisset, cum uel sic tam grauiter donec uixit de me quereretur ut omnes fugerent, «uelut me Canidia afflasset peior serpentibus Afris». Sic 24) euasi mortem et commutaui iacturam ex infamia in studia ut postmodum non poenituerit.

Non credam somnium illud, ut neque alia narrata superius, fuisse fortuita 25), sed ut facile est uidere monita, ut quae ab animo pio a multis oppresso miseriis, quem Deus noluit derelinquere. Sed eo stimulo excitatus, cum uisio congrueret negotio, erat enim domus in campo 26) B. Mariae Pauonis, tota depicta serpentibus, ut qui uiperam habeant iunctam ueteribus insignis Bonromeorum; ut nos Cardani, antea pro insigni arcem rubram cum suis turribus, sed turricula insuper in medio nigra et spatium circa arcem album, ut turricula distingueretur a Castillioneis quorum nomen insigne declarat oppidum cum leone.

Caesar ergo Cardanis aquilam nigram (praeter rostrum) totam expansis alis (aliqui ore integro, alii diuiso depingunt) spatio croceo superaddidit; unde quidam spatia utraque crocea seu aurata depingunt, alii antiquo more aquilae croceum, arcis album. Quin et ego ea die qua detentus sum, hirundinis imaginem sub tegete seu nubilario canentis sigillo adieci, quod difficillimum esset insignia ob colorum uarietatem referre. Accepi hirundinem multis modis conuenientem moribus nostris; innoxia mortalibus, pauperum societatem non abhorret, cum mortalibus uersatur perpetuo, nunquam tamen familiaris, mutat regionem, itque 27) reditque saepius, connubialis non solitaria neque gregalis, cantu oblectat hospitem, carceris impatiens. Redeunt (soli) oculi obcaecati et, cum tantula sit, lapides perpulchros in uentre gerit, gaudet mirum in modum aeris clementia et calore. Artificiosa in condendo nidum ut soli alcyoni hac in parte inter aues cedat; alba sub uentre intus 28), deforis nigra, remeat ad hospitium quasi grata et memor; nulla auis etiam carniuora eam persequitur, nulla illam uolatu uincit aut aequat.

Sed redeo ad historiam. Bis in Saccensi oppido cura cum ignominia mihi cessit: matrona ciue nostra Rigona cui in sexta sanguinem misi ex pede, in septima obiit; alteri qui pauper erat et patronalis ecclesiae (ut uocant) nolam seu campanam dictam pulsabat, cum medicamentum dedissem, nocte illa, ni fallor, obiit. Causa in utroque eadem, quod huiusmodi morbum quo ambo laborabant 29) nunquam uideram. Verum parum abfuit 30) infamia quae si increbuisset male actum foret mecum, adeo profligatis rebus meis, tam priuatis quam publicis. Sed Vignani factum male quoque cessit citra mortem tamen, unde et nos dereliquit cum nouem ex illa domo sanitati per me restituti fuissent 31). Ter ergo in LI annis quibus sum a medicina, erraui, cum Galenus non se accusauit, quia toties errauerat ut accusatio non habeat locum excusationis.

Itaque dedecori nulli pubIico obnoxius fui, sparsis uero uocibus, nullo authore, nemo magis, maxime Mediolani Bononiaeque. Credo ut redderent gratias locupletes ciui suo. Papiae nihil tale quamuis uere ciuis eius urbis ut qui ea natus et nactus domicilium. Verum ut febris quosdam morbos finit et aegros a morte liberat qui nusquam aliter sanari possent, ut Hippocrates 32) author est in Aphorismis, ita carcer ille superueniens clamoribus tot scelerum, omnia illa extinxit, ut nec suspicionis uestigium emicuerit, argumentum sane quantum possit inuidia. Et uos, medici, quid uobis feci? Ergo dedecora et uituperationes finem quasi inuenerunt unde initium sumpsisse sperabant.

Sed relinquamus sermones hos de infamia et dedecore quae, nostra aetate, ad foeminarum opprobria 33) magis quam uirorum pertinent. Nonne insigne illud commentum fuit Bononiae Dialogi qui circumferebatur sub Melanphronis, id est obscurae et nigrae sapientiae, nomine? sed adeo incompte fabricatus et infeliciter editus erat 34) ut experientia ipsa docuerit authorem facti nec albam nec nigram sapientiam habuisse; unde coacti sunt suum laborem ipsimet disperdere.

Sed redeamus ad patriam, ubi reiectus sum a cura hospitalis B. Ambrosii, quae in annum praestabat VII aureos, VIII non attingebat, et eram ni fallor, annorum XXXVII. Iam antea excideram anno XXIX ex conductione uillae seu oppidi Carauagii; stipendium non attingebat LXXX aureos 35), labor clitellarum, at Mazentae iam pactum contraxerant; erat circiter LV. Ego iam transacta hora me subduxeram, tam parum abfuit ne ibi contabescerem, si non potuissem consenescere. Bassani circa annum XXIX quamuis intercedentibus amicis non accepi 36) munus medendi, cuius munerarium erat centum aureorum 37); est autem oppidum in agro Patauino. Sed praeclara fuit oblatio Caesaris Rintii, medici e primariis nostrae ciuitatis, ut si uellem suscipere curam uillae cuiusdam in agro Nouariensi, et distabat ab urbe nostra L. M passuum, daturos illos XII, ni fallor, coronatos pro annuo stipendio. Non mireris ergo si in Saccensi oppido nihil habebam stipendii, et perseueraui quinque annis.

Et Io. Petrus Pocobellus Modoetiae et Io. Petrus Albutius Gallareatae 38) patrimonium acquisiuerunt aureorum prope XX. Hoc contigit ductis uxoribus; spem haereditatis, quamuis uterque eorum non aliud matrimonium inierit prima superstite.

 

――――――――

 

1) dedecora uero pati NSD : dedecora enim pati M. 

2) popularem NSD : populare M. 

3) credunt; dici enim consueuit NSD : credunt, quin dici consueuit M. 

4) inuitas NSD : irritas M. 

5) aggredientur MD : agredientur NS. 

6) profligabunt neque NSD : profligabuntquamquam diuinarumlegum non solum omnes secus arbitratae sint et philosophi multi: neque M. 

7) quia non NSD : est, ea non M. 

8) lbro Satyr. 6 M in margine 

9) iustos NSD : multos M. 

10) uereantur NSD : mereantur M. 

11) uti NS : ubi MD 

12) natiuitatum fasciculos NSD : genesum fasciculos, non geneses M. 

13) laborem MNS : laboren D. 

14) uxor honesta musici NSD : honesta mulier musici M. 

15) adactus D : addactus MNS 

16) pulsum quarto NSD : pulsum. Quarto M. 

17) habeat. Respondi NSD : habeat? respondi M. 

18) nondum NSD : non dum M. 

19) habebam). Itaque NSD : habebam. Itaque M. 

20) nuntius NSD : et nuntius M. 

21) isti NSD : omisit M. 

22) tres medici principales NSD : tres illi principales M. 

23) dixissem NSD : dixisse M. 

24) Sic NSD : Satis M. 

25) fortuita MNS : fortuite D. 

26) domus in campo NSD : domus illa in campo M. 

27) itque MND : idque S. 

28) uentre intus NSD : uentre, id est intus M. 

29) laborabant nunquam NSD : laborabant, ignota mihi natura psylledeorum, nunquam M. 

30) abfuit NSD : obfuit M. 

31) Sed Vignani factum male quoque cessit citra mortem tamen, unde et nos dereliquit cum nouem ex illa domo sanitati per me restituti fuissent NSD : Vignani factum, (hic erat Mediolanensis aut eregione amicus et gratiosus) cum laboraret spirandi difficultate, iratusque esset mihi quod non tam propere ad illum itassem, uocassetque 2os alios medicos et potu uini quem ego inhibueram et exhibitione iuris meliuscule se habuisset, nos dereliquit et se manibus illorum curandum tradidit, uisusque et postea curatus sed hoc etmecum impetrauerat: non tantum persanatus est. Sed ut mos est eiusmodi imperitorum artis plus credidit nugis quam factis, cum nouem ex illa domo sanitati restituti essent. M. 

32) 2a Parla, 2 et 6, ar. 2 M in margine 

33) opprobria MNS : opprobia D. 

34) erat NSD : omisit M. 

35) aureos NSD : aureorum M. 

36) accepi NSD : potui M. 

37) centum aureorum NSD : centum aureorum, certe non excedebat M. 

38) Gallareatae : Gallareate MNSD.