BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xl

Felicitas in curando

―――――

1. – Accidit ut anno MDXXXVII seu MDXXXVIII, in 1) aestate, cum esset mihi arcta consuetudo cum Donato Lanza, cui 2) ex haemoptoi laboranti iam pluribus annis multum contuleram, ut esset Sfondrato, senatori et a secretis Caesaris intimus, cui persuaserat saepe 3) ut opera mea uteretur in cura filii maioris, puerili conuulsione laborantis, qui 4) potius inter mortuos quam inter uiuos numerandus uidebatur; imbecillis, tum distortus, parum mente ualens, et si tandem conualuerit; filius alter natu minor nonum aut decimum agens mensem febre corriperetur, et Lucas Cruceius eum curaret, spem bonam afferens, ut mos est, (erat enim amicus ualde Sfondrato, quod Cruceius esset Collegii procurator, Sfondratus patronus, et longa consuetudine et mutuis officiis ac beneficiis uincti) et 5) repente conuulsio acerrima, non desinente febre acuta, infantem inuaderet; unde cum 6) periculum mortis non obscure immineret, Cruceius uocandum suadet Ambrosium Cauenagum, Sfondratus, Lanzae memor, me. Adsumus hora diei secunda, et pater infantis. Ibi cum pauca Cruceius de morbo dixisset, quod sciret Sfondratum hominem esse prudentem, ipse 7) uero sincerus et eruditus, Cauenagus nil afferebat in medium, quod locus ei ultimus deberetur; tum ego dixi: «Videtis quoniam infans hic opisthotono laborat». Ad quam uocem protophyscicus, quasi uellem obscuritate uerborum illum circumuenire, obstupuit, sed hanc dubitationem statim sustulit Cruceius dicens: «Intelligit contractionem neruorum retro». Respondi ego: «Equidem»; et subiunxi: «et id nunc ostendam». Et sublato capite pueri quod pendulum erat in posteriora, idque medici, et alii arbitrabantur ex imbecillitate, et pondere proprio capitis accidere, iussi ut in antiquam partem erigerent 8), sensim tamen; quod cum nulla arte fieri potuerit, omnes mirabantur et praecipue pater. Tum Cruceius in haec uerba prorupit: «Horben 9)... id est ‹Ecce› (uox est excitantis et sermonem inchoantis) in dignoscendis morbis non est D. H(ieronymo) par, id est, aequalis». Modo Sfondratus haec uerba excipit, conuersus ad me, inquitque: «Postquam morbum agnouistis, estne 10) remedio locus?». Aliis silentibus ne gloriam partam uana promissione sauciarem, conuersus ad socios: «Vos scitis quod dicat Hippocrates in hoc, ‹Febrem conuulsioni...›», et recitaui aphorismum. Tunc Cruceius qui modestia amicitiam retinere cupiebat si posset, ut si puer sanaretur locus esset beneuolentiae pristinae, si interiret, ne uideretur gloriae aemuli inuidisse, curationem mihi addixit, consentiente protophysico Cauenago: intelligebant enim plus ex modestia laudis quam ex contentione sperandum.

Ego perfusionem et lintea madefacta ex oleis lini atque liliorum adhiberi iussi, molliter infantem tractari donec collum erigeretur, nutricem a carnibus, infantem ab omnibus aliis cibis ac potibus abstinere praeterquam a lacte, eoque etiam parce iubeo; in cunis 11) loco calido habendum, agitandum perpetuo et leuiter donec somnus obrepat. Dum reliqui medici abscessissent, memini dixisse mihi 12) patrem infantis: «Ego tibi hunc pro filio do». Et me respondisse: «Male consulis illi qui uelis patrem pauperem pro diuite subiicere». Tum ille: «At ego intelligo ut cures eum tanquam tuum, nil metuens quod hac causa eos (scilicet medicos) sis offensurus». Dixi: «Imo placet ut socii sint in omnibus et ut me adiuuent». Haec igitur ita miscui ut neque me prorsus desperare de cura nec confidere intelligeret, esseque magis modestum quam eruditum, aut peritia exercitationis utilem; bene cessit. Nam factum est cum essemus prope XIV diem et tempus calidum, ut infans intra quatriduum prorsus conualesceret.

Quo uiso non tam quod cognouerim (ut reor) morbum, nam id exercitationi peculiari, nec quod sanatus sit, nam casui tribui haec poterant, sed quod in quatuor diebus sanassem, cum fratrem eius 13) plusquam sex mensibus frustra uexassent demumque semimortuum reliquerint; hoc ipsum de 14) quo admirabatur et cur omnibus aliis 15) praeponeret in posterum, causam fuisse existimo. Namque considerasse eum probabile est 16) quod Cruceius 17), aemulus et inimicus, dum procuratoris officio iungi cogeretur, Cauenago et ipso patre 18) praesente, hoc dixerit, quod laudare nisi coactus Collegii hostem honeste non posset, inuidiae et aemulationis non natalium conditionem mihi obstare conspicuum esse. Itaque, perculsum 19) filii casu, narrasse cuncta in Senatu et apud proconsulem prouinciae et caeteros ministros ac purpuratos effecisse, ut simul ad Collegium a quo tot sententiis et demum conuentionibus ac pactis reiectus fueram, pateret ingressus et muneri profitendi publice in Academia adiicerer, ac etiam dono remunerarer 20) et ut omnibus acceptus forem.

2. – Proxima cura fuit archiepiscopi Amulthonis, Scoti, qui annos natus XLII iam decennio laborabat difficultate spirandi. Medicos regis Galliarum primum, post Caesaris Caroli V frustra expertus, misit CC coronatos primum Mediolanum ut Lugdunum irem; inde adiecit CCC ut Lutetiam me conferrem et, si per bella impediretur, ut irem in Scotiam. Iui, curam agebat medicus ex constituto medicorum Lutetianorum; crimini dabatur quod non proficeret, coactus sum causam explicare. Ille medico suo indignabatur, is mihi, quod aperuissem causam, ita ab uno metuebam 21), ab altero accusabar dilationis et maxime quod ubi curare coepissem, melius se haberet. Inter tantas turbas ueniam discedendi petii, aegre sed tamen concessit, consilio relicto quo post biennium conualuit.

LXXV diebus apud illum mansi. Extat fides recuperatae ualetudinis, missusque primus e cubiculariis Michael, qui magnis praemiis reduceret pro medico, sed non acquieui: numerauit pro hoc accessu Archiepiscopus aureos coronatos MDCCC e quibus MCCCC ad me peruenerunt.

3.  22) – In patria curaui Fanciscum Gadium, phratrium primarium canonicorum B. Augustini, ex lepra 23) biennali, in sex mensibus. Sed hic et praecedens (o sors hominum miserabilis) liberati ut propter factiones decennio post uiolenta morte perirent.

4. – Martham 24) Mottam in duobus annis, quae per annos XIII in cathedra sedebat, nec unquam ambulauerat. Cum duo priores uiolenta morte obierint decem circiter a curatione annis, haec cum discederem a patria iam XXIII annis superstes erat, uerum per totam uitam inclinata obambulauit.

5. – Iulium Catium a phtisi. Hic paulo post institutor tenerae aetatis Reguli Mantuae euasit.

6. – Ex hectica Io. Mariae Astolfi filium.

7. – Ex empyemate Adrianum Belgam, qui postmodum mirum in modum mihi gratus et utilis fuit, atque amicus adeo ut in Italo tale experimentum desiderarem.

8. – Inde Io. Paulum Negrolum, mercatorem toti urbi notissimum et duobus annis expertum omnium principalium medicorum curationem, demum pro phtisico derelictum. Et hic ualde mihi amicus factus est.

9. – Gasparem autem Roullam, cauponem, iam per annum in lapidem pene molarem 25) mutatum, sane 26) per se prorsus ac perpetuo immobilem, sanauimus 27); remansit obliquo et obstipo 28) collo.

10. – Quid quod ex febribus nullus, ex aliis morbis uix e trecentis unus perire solitus fuit. Indicio 29) sunt testimonia eorum qui obeunt in sanitatis libris seruatas nam mos hic et 30) magistratus notissimus est cuique ciui. Quapropter cum non promptum sit id ostendere, de aliis locis testimonia adducere aut gloriari, nec decens, nec commodum puto, praesertim quod medici parum haec curant.

11. – Vocatus sum etiam ad ducem Suessanum ex Ticinensi Academia, accepique C aureos coronatos et dona ex serico.

12. – Similiter ad cardinalem Moronum ex Bononia Mutinam; a quo inuitus munus recepi, plus enim illi me debere sentiebam. Verum in his duobus socios habui et auxiliatores, claros uiros, et ego propriis contentus sum operibus, cum in uniuersum plus centum uiris deploratis, Mediolani, Bononiae Romaeque sanitatem restituerim. Nec mirum uideri debet me optime ac feliciter exercuisse therapeuticam, qui etiam tenerem optime diagnosticam medicinae partem. Indicio 31) duo sunt, quae publice Bononiae pollicebar: omnem aegrum qui tempestiue in manus meas uenisset, non natu maiorem LXX annis, nec VII 32) minorem (unde in prognosticis ubi huius saepe feci mentionem pro V septem legi debet) nec a causa procatartica morbus pendeat 33), ictu 34), casu, terrore ingenti aut ueneno (maxime repetito) quique sit mentis compos nec ualetudinarius utpote phtisicus, aut cum scirrho in iecore, profundoue ulcere in loco malo, seu lapide magno in uesica, aut comitiali, me curaturum. Aliud (ut tamen liberum esset conditionem mihi recipere uel non) ut si moriturus esset aeger, locum morbi ostenderem et si, mortuo illo, aberrassem, teneri poena centupli acceptarum pecuniarum. Itaque cum plurimi 35) aperte primum sperantes me arguere posse, quod aberrassem, corpora dissecuissent, ut senatoris Vrsi, doctoris Peregrini, Georgii Ghisleri, in 36) quo illud uisum est admirabile praedixisse me 37) morbum fore in iecore cum urinae essent optimae, incolumem uero uentriculum qui perpetuo doleret; post clam multos alios, nunquam errare me inuenerunt 38), nec conditionem recipere ausi, nec ut reciperetur consuluerunt 39).

13. – Redeo ad curationes. Bononiae Vincentium Torronem ex coxendicis dolore laborantem iam anno transacto, cum perpetuo in lecto maneret et nil leuaret morbum nedum ut minueret, restitui sanitati.

14. – Et ex simili affectu uxorem Claudii, mercatoris, hyeme profunda.

15-16. – Verum Romae nobilem matronam Clementiam Massam atque Io. Caesarem Bontempum, iurisconsultum, ambos 40) prope biennio laborantes et ad summum calamitatis redactos, medicosque urbis celebriores expertos, ita curaui ut iamdiu uiuant.

Curabam autem Mediolani Hispanorum 41) gentem, in qua mira experimenta dedi. Primum quod nemo gloriari possit aliquem sanasse quem ego ut insanabilem reliquerim, cum tantam multitudinem derelictorum ego restituerim, et alias 42) dixi in arte non ualere fortunam: qua enim fortuna indiget tonsor ut tondeat, et musicus ut canat aut pulset? Ergo neque in 43) medicina. Sed habet medicina tria praeter artem, quibus casui subiecta uidetur: primum quod sensibus non adeo pateat ut cerdonica et tonsoris; si quis ergo in profundiorem partem inciderit aut morbum ualde multiplicem et compositum non artis, sed artificis imperitia 44), parum prodesse poterit. Est autem multarum partium haec ars, adeo ut et nunc et olim in multos diuisa esset, uulnerarios, ocularios, physicos, lapidarios, herbarios, ossarios; sed et unaquaeque pars paruas multas sortitur particulas; si quis ergo incidat in morbum in quo diu et feliciter uersatus fuerit, fortunatus dici poterit, secus contra; praeterea opus habet medicus medicamentis, ministris, astantibus, pharmacopolis, chirurgis 45), coquis et ut externa etiam sine errore procedant, ignis, aqua, cubiculum, mundities, silentium, amici; timor contra, tristitia, ira efficient 46) ut morbus sit sanabilis, aeger tamen pereat. Id uero, ut breuiter dicam, cum ars sit, non subiicitur fortunae; quatenus autem est plurium generum ut medicina, aut plurium agentium ut militaris licet unius generis, aut plurium etiam eiusdem generis 47), et ab eodem agente uelut fabrilis clauorum, et magis aereorum, et arandi et serendi, ita uariis subiicitur. Et si quid facit ad rem, quod tamen plurimum facere testatur Hippocrates, in pluribus locis exercuisse artem: primum Venetiis, post in Patauino agro Plebe Saccensi, ut Italico utar uerbo, Mediolani, Gallareatae, Papiae sed hic parum, Bononiae, Romae, in Gallia Lugduni scilicet, in Anglia et Scotia. Contulit etiam ad hoc aetas, iam ingresso LXXV, cum Galenus LXVII 48) non excesserit, Auicenna, id est Hasen, LVII, uterque tota uita in itineribus consumpta, Galenus XX perpetuis annis, Hasen semper, Aetius in suo episcopatu, Oribatius in Ponto proscriptus, Paulus uagabundus.

17. – Sed mittamus haec et casum Iulii Ringlerii, adolescenti patritii, enarremus. Hic habitabat apud B. Iacobi templum, in uia Sancti Donati Bononiae. XII Calendas Iulii MDLXVII, quem iam XL plus diebus decumbentem cum acutissima febre grauique phlegmone 49), amissis omnibus sensibus 50), cum de more consignatus esset, liberauimus.

18. – Quid de Annibale Ariosto, iuuene nobili et diuite, quem laborantem ex abscessu in pectore in fistulam conuerso et cum tabuisset, alia hecticae 51) febre adiuncta, et ad duas libras saniei in singulos dies expueret, nec dormiret, medici tanquam phtisicum et toto pulmone putrido, ut prorsus insanabilem reliquerunt septumque erexere ne quatuor pueruli 52) Michaelis Angeli iudicis Torroni, inficerentur: hunc ego in XXX diebus plene curaui intus et extra et ita pinguem reddidi et bene coloratum ut tota ciuitas miraretur. Nil forsan his duobus miraculis Bononiae quingentis iam annis simile uisum est.

19-20. – Quin etiam duos adolescentes ad portam quae Mutinam tendit, diarrhaea laborantes 53), Leonarthum 54) et Io. Baptistam, contiguis domibus, cum febre relictos ut mortuos, et nec tussi nec spirandi difficultate tenerentur, iamque XI exegissent, intellexi laborare suppuratione in pulmone et praedixi solo sputo saniei posse sanari: et ita ambo, admirantibus aliis medicis, tum etiam coniunctis, intra XXV diem ab initio, dum expuissent saniei purae circiter libram unam, in quatuor aut quinque diebus plene curati conualuerunt.

21. – E regione horum habitatat adolescens Marcus Antonius Felicinus, qui ex longo morbo cum loqui non posset (erat autem senatoris nobilis, ut audio, ob familiam antiquissimam ex fratre nepos) et febre perpetuo laboraret, nihil intelligens, mutus euasisset et debilitatus ad mortem, derelictusque ab aliis medicis cum confiterentur neque morbum intelligere nec similem uidisse, et erant qui potione meretricia eo deductum dicerent. Susceptum in manibus, quatriduo reddidi sui compotem et loquentem; intra decem autem alios aut duodecim dies perfecte sanaui et puto ipsum uiuere. Aegre ferebant ob id medici 55) quod non redderem ullam rationem, neque docerem.

22. – Quid de Agnete, uxore Claudii Galli, mercatoris in urbe nostra, pro mortua derelicta a primariis medicis? et iure, quandoquidem nullum aegrum alium, tametsi uiderim morti multos 56) proximiores, maiore labore curauerim.

23. – Memini quae alias commemorauerim in generali de insanientibus, comitialibus, caecisque quibusdam seruatis, hydropicis, gibbis, inhibitis claudisque in melius traductis; 24. – filiis fabrilignarii ad portam Tonsam; 25. – Itemque Laurentii Gadii, miraculo prope; 26. – ac legati Mantuae reguli; 27. – et praeclara insignis Hispani Iuarae, eorumque omnium curatione. 28. – Quid de Simone Lanza? 29. – de Mareschalco? 30. – de filia Io. Angeli Linati? 31. – Antonio Scazoso? 32. – admirabili denique illo casu filii Martini, mercatoris? 33. – uxoris pharmacopolae trium regum? 34. – a doloribus inueteratis? 33. – alios a sanguinis mictu, 36. – a quartana duplici nemo a me non curatus est; 37. – a ueneno in Syrtiris filios omnes seruaui tarde 57) uocatus, tametsi ambo parentes obiissent. 38. – Augustini Fornarii casum in hydrope. 39. – De certamine cum Cauenago et Candiano in cura Octauiani Mariani, sed non minoris bonae fortunae meae argumentum, omissa incredibili exemplorum multitudine;

40. – casus Antonii Maioragii infaustus et ex aduerso cura febris, pestilentiae, podagrae, minime fallax: ob id Mediolanenses medici dicebant hoc mihi non excellentia artis sed bona fortuna euenire, quoniam qui morituri essent in illorum, qui seruandi in manus meas deuenirent.

Ne mireris, o lector, nec mentiri suspiceris: haec omnia ita se habent, et huiusmodi contigerunt, et maiora, et longe plura; numerum non teneo, sed existimo ad CLXXX accedere et plus ultra; nec tamen inaniter gloriari suspiceris, aut cupere uel sperare me praeferri Hippocrati.

Primum de mendacio, cur tam 58) impudenter? Indagare licet, uno deprehenso mendacio 59), omnia corruunt.

Deinde cur ob gloriam et lucrum? At 60) si graues morbi mihi plures occurrant, nil existimem infelicius, neque enim confido usurum me felicitate praeterita. Refert Plinius et Plutarchus Caesarem, cum in acie aperta quinquagies collatis signis uictor dimicasset, factum segniorem ad praelia, ne gloriam partam uitiaret atque pollueret. Quanto facilius id mihi accidere posset! Deinde quomodo sperare quicquam magnum ex quotidiana opera possim? A principe solum id liceat, si modo 61) supersit aliquid spei. Verum quod ad gloriam attinet, non solum multo minus, imo prorsus nihil. Nam non gloriosus est Hippocrates quod multos sanauerit, suo enim testimonio XXV ex XLII obierunt, XVII sanati solum, sed quod rationem 62) seruauerit 63). At ego bifariam in hoc inferior sum: primum 64) quod felicitas illa operum a diuino auxilio uidebatur proficisci, non ab eruditione, et tot mihi in hoc genere fausta successerunt 65), ut spem operi aequari posse non confidam, raroque uere gloriari licuerit quicquam ex consilio et cogitatione (quamquam in hoc praestiterim quantum potuerim) accidisse 66). Morbi etiam Hippocratis fuere uiolentissimi, regio saxosa in Thessalia et prope, uenti asperi, uina cruda 67), legumina, aquae prauae, modus uitae inconditus, non medicamenta, non electio 68), exercitationes mortiferae 69); si ego tunc ibi fuissem, non potuissem certe talia miracula edere; aut si ille composito seculo, molli regione, commodis 70) omnibus abundante, medicinam exercuisset, nullum tale naufragium passus esset.

Quae ergo iactantia mihi in hoc, sed fuerit modo (postquam Dominus ut nunc sentio, mihi uera ob id ut puto narranti fauet), quid, inquit ille, an non abunde, ne dicam solum satisfecit huic inani uoluptati, quandoquidem florem fructu priuauit, in magna paupertate uiuentem 71), cum tot aemulis, tot expositum iniuriis, tot afflictum calamitatibus: ergo iam scio obtinuisse hanc quamcumque gloriam, non solum absque mendacii suspicione, sed etiam 72) sine inuidia.

 

――――――――

 

1) MDXXXVIII, in NSD : MDXXXVIII. In M. 

2) cui NSD : cur M. 

3) saepe MNS : omisit D. 

4) qui NSD : qui et si tandem euassiset M. 

5) et NSD : ut M. 

6) unde cum NSD : unde prope XIIII diem iam laboraret cum M. 

7) ipse NSD : Cruceius M. 

8) erigerent NSD : erigent M. 

9) Horben M : Hor ben D, Horbon NS. 

10) estne NSD : est ne M. 

11) cunis NSD : cumis M. 

12) mihi MNS : omisit D. 

13) eius NSD : eis M. 

14) ipsum de NSD : ipsum fuisse de M. 

15) omnibus aliis MNS : aliis omnibus D. 

16) eum probabile est NSD : omisit M. 

17) Cruceius NSD : omisit M. 

18) cogeretur, Cauenago et ipso patre NSD : cogeretur, quod Cauenago et ipse patre M. 

19) Itaque, perculsum NSD : Itaque eo colore perculsus M. 

20) remunerarer NSD : remuneraret M. 

21) metuebam MNS : metuebar D. 

22) M. ne numérote que les deux premières cures. (??) 

23) lepra MNS : e lepra D. 

24) Martham NSD : Martam M. 

25) molarem MND : moralem S. 

26) sane NSD : (sane M. 

27) immobilem, sanauimus NSD : immobilem dumtaxat a quatuor uiris aliquantulum mouebatur sanauimus) M. 

28) obstipo NSD : obstippo M. 

29) fuit. Indicio NSD : fuit? Indicio M. 

30) et MD : omiserunt NS. 

31) Indicio NSD : Iudicio M. 

32) VII NSD : V M. 

33) pendeat NSD : pendeat, uulnere M. 

34) ictu MNS : ictus D. 

35) Itaque cum plurimi NSD : Itaque cum plurima et nobilium non accepta conditione, plurimi M. 

36) Ghisleri, in NSD : Ghisleri. In M. 

37) me NSD : omisit M. 

38) errare me inuenerunt NSD : errarem inuenisse M. 

39) recipere ausi, nec ut reciperetur consuluerunt NSD : recipere ausos, nec ut reciperent consuluere M. 

40) ambos NSD : ambo M. 

41) Mediolani Hispanorum NSD : Mediolani dum adessem Hispanorum M. 

42) restituerim, et alias NSD : restituerim. At occasionem Hippocrates non praefert! alias M. 

43) in NSD : omisit M.. 

44) compositum non artis, sed artifcis imperitia NSD : compositum defciet infeliciter non artis, sed artifcis id est imperitia M. 

45) pharmacopolis,chirurgis NSD : pharmacopolis, aemagogis, M. 

46) effcient NSD : omisit M. 

47) aut plurium etiam eiusdem generis MNS : omisit D. 

48) LXVII MNS : LXII D. 

49) plegmone NSD : rechmone M. 

50) sensibus MNS : sensis D. 

51) hecticae MNS : hectica D. 

52) pueruli MND : puerili S. 

53) diarrhaeae laborantes NSD : diarrhaeae laborantes M. 

54) Leonarthum D : leonarthum M zeonarthum N Zeonarthum S. 

55) medici quod NSD : medici in his exemplis quod M. 

56) uiderim morti multos NSD : uiderentur morti multi M. 

57) a ueneno in Syrtiris flios omnes seruaui tarde NSD : Venenorum in Syrtiris cum flios omnes seruaui ad extremum M. 

58) cur tam NSD : cur nam tam M. 

59) mendacio MNS : omisit D. 

60) lucrum? At NSD : lucrum. At M. 

61) si modo NSD : simodo M. 

62) quod rationem NSD : qua ratione M. 

63) seruauerit NSD : seruauerit et modica(?) M. 

64) inferior sum: primum NSD : inferior sum nisi forsan a biennio aut triennio citra, quo tempore fateor cum animus adhuc uegetus sit, corporea tamen uis omnino torpescit. Primum M. 

65) in hoc genere fausta successerunt NSD : omisit M. 

66) accidisse NSD : omisit M. 

67) uina cruda NSD : uina cruda, et potentia M. 

68) rauae, modus uitae inconditus, non medicamenta, non electio NSD : prauae inconditus modus non meta non electio M. 

69) exercitationes mortiferae NSD : exercitationes (inconditae saepe mortiferae) M. 

70) commodis NSD : commodisque M. 

71) uiuentem NSD : uiuenti M. 

72) etiam NSD : et M.