BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xlvii

Spiritus

―――――

 

Spiritus assidentes, aut praesidentes (Graeci angelos appellare soliti erant, quidem minus latine spiritus) fauisse quibusdam uiris pro constanti, ut dixi, receptum est: Socrati, Plotino, Synesio, Dioni, Fl. Iosepho, sed et mihi. Omnes quidem felices uixere praeter Socratem et me qui, ut dixi, optima tamen conditione fruor. At C. Caesari dictatori, Ciceroni, Antonio, Bruto Cassioque mali licet illustres adfuerunt 1) : Antonio et Ciceroni gloriosi sed perniciosus uterque; Iosephi praeclarus et rarae 2) nobilitatis fuit, bellica uirtute, gratia apud Vespasianum et filios, ac opibus, monumentis historiarum, triplici sobole et pugna cum calamitate suae gentis, tum prouidentia futurorum, qua illustratus est in captiuitate, liberatus ab insania propriorum et seruatus a maris fluctibus. Verum daemones manifeste fuerunt, at 3) nobis, ut credo, bonus et misericors spiritus.

Mihi fuisse, diu persuasum est, sed qua ratione me certiorem redderet de imminentibus non nisi exacto anno uitae LXXIV deprehendere, dum uitam meam conscribere adortus sum, potui. Tot enim imminentia et ipso statim limine (ut dici solet) et ad unguem et tam diu cognita et uere praeuisa maius pene miraculum est sine auxilio diuino quam cum spiritu. Rem ipsam explicari 4) licet ex dictis, cum enim praeuideat spiritus quod mihi imminet, utputa 5) filium 6) (quem uerisimile erat eo uesperi pollicitum se ducturum Brandoniam Seronam 7)) sequenti die perfecturum matrimonium, mouit illam palpitationem cordis, modo sibi peculiariter noto, ut repraesentaret tremorem cubiculi. Et illud idem in puero tum et sic ego et puer 8) sensimus terraemotum quem nullus ciuium, quod terra non tremuerit, sensit. Et si non duxisset illam, quod absque magna contentione accidere non poterat, non propter hoc delusus 9) uideri poteram, sed maiorem gratiam merito habiturus tanquam uitare docuerit. Ita et in carcere 10) mouit speciem mihi et 11) socio adolescenti repraesentantem strepitus illos ut (credo mandato Dei) confirmaret in diuina spe et a morte euaderem et omnia illa mihi quae 12) paterer mitiora uiderentur.

Ex hoc intelligimus spiritum illum esse potentem, ut in his quae simul aliis uisa sunt, aut in quibus hallucinati sunt duo sensus simul, ut in illo «Te sin casa». Item ostenta anni MDXXXI, corui, canis, scintillae ignis, acciderunt quia potest spiritus mouere animalium ratione carentium animas, uelut etiam homines capiuntur timore ab umbris et spe delusi a re lucida tanquam gemma aut metallo 13).

In uniuersum daemonum apud 14) antiquos multiplices fuere differentiae: prohibentes ut Socratis, admonentes ut Ciceronis in obitu, docentes quid futurum sit, per somnum, per belluas, per casus, hortando nos ut ad locum eamus et fallendo per sensum unum, aut plures simul, et eo nobilior, item per res naturales et demum per non naturales et hunc censemus nobilissimum. Item bonus et malus.

Remanent dubitationes, cur haec sollicitudo pro me non aliis? Neque enim eruditione, ut aliqui putant, praesto, sed forsan uice uersa; an amor ueritatis immensus et sapientiae, et cum contemptu opum, etiam in hoc statu paupertatis; uel ob iustitiae desiderium, aut quod omnia Deo tribuam, nihil propemodum mihi, aut forsan ad aliquam finem ipsi soli notum?

Aliud cur quae admonet non aperte admonet? adeo ut uellem; sed unam rem pro alia docet, uelut strepitibus illis inconditis ut confiderem, Deum cuncta spectare, licet illum oculis non uideam. Poterat enim per somnium admonere aperte uel per aliud ostentum clarius, sed hoc forsan indicauit magis curam diuinam, maioraque quae acciderunt, timores, impedimenta, anxietates, et stridor timoris loco; obscuritate etiam opus est 15) ut intelligamus esse opera Dei, non ut uetare 16) doceamur. Stultum ergo est praepropere in huiusmodi cognoscendis sollicitari, stultius proferre uelle quae tot modis impedita sunt 17) consiliis hominum, consuetudine longa 18), iudiciis peruersis, et si uera futura sint parum prodesse potes; si falsa quid iuuant? Ergo ut a liberalibus uiris, quibus licet multa donare, quae nobis non licet recipere.

Rursus cur quaedam quae non potuerunt intelligi uelut illud «Te sin casa» et «Tamant» 19) et id de uita «Quatuor annorum» ex responsione simii, et de uermiculis quae in scutellis apparuerunt? Nec est uerisimile talia accidere ex errore, cum uis diuina non habeat quidquam contumax, et ei nota sit occasio, praecipua. Et ideo quamuis non habeam quid certi, uerisimile tamen est quod causa illa, scilicet spiritus, ut etiam natura, moueatur certo ordine, et sicut generantur monstra in natura nunquam aberrante 20) uitio materiae, ita et hic. Neque enim uerum esse puto ut spiritus sit nobilior naturae intellectu; is tamen aberrat propter medium, et ideo credendum illud etiam esse instrumentum. Et sicut in quibusdam annis multa nascuntur monstra impedita ui solis, ita impedita ui corporea quadam caelesti, aut anima, uelut instrumento accidunt imperfectiones, et errores in cognitione futurorum per illa signa. Et si dicas quod illi errores sunt in actione per materiam et hic in actione per uoluntatem, dico quod spiritus cum sit immaterialis et res bona a Deo pendens, et est quod uocant theologi angelum bonum, ex Dei uoluntate ostendit quod futurum est recte, et nunquam aberrat. Natura est etiam edocta significare animae semper recte quod a spiritu percepit, sed intrumentum quo docere uult non semper est bene paratum ad recipiendum. Et hoc siue sit uapor, siue aliud, et tunc fit forma imperfecta, nihil ostendens, aliud quam spiritus uelit, aut natura, et ita aberrat, aut non cognoscit 21), et sola differentia est quod apud philosophos ex materia non apta recipiendae formae, apud theologos ex uolontate Dei ob peccata plerumque.

Caeterum nolim plerosque decipi circa cognitionis nostrae modum, de quo toties dixi, quasi intelligamus omnia me accepisse a spiritu quaecumque noui; quorsum enim sensus? aut me omnia scire? essem enim Deus; quinimo scientia mea comparata ad immortalium cognitionem est uelut umbrae hominis ad infinitum palatium. Est ergo cognitio triplex; a sensibus per obseruationes multarum rerum, quam plebs et imperiti in me magnifaciunt, at cum duplex sit, uel tantum quod sit, uel cur sit, in plerisque sufficit scire quod sit quia indignum studio esse iudicaui horum minimorum causam 22) quaerere. Secunda est cognitio altiorum per causam 23) et iuxta disciplinas, quae cognitio solet appellari demonstratio, quia ab effectu supra causam, et ea utor ut 24) pergam ad amplificationem, ad splendorem, ad cognitionem generalem ex propria, licet in hac tam raro ex arte assecutus sum, quam frequentius adiutus a spiritu. Haec cognitio placuit eruditis, existimant enim procedere ex eruditione et usu, ideo etiam putarunt plerique studiosum me esse et memorem, cum nil minus. Tertia est cognitio incorporeorum et immortalium 25), haec mihi tota fuit a spiritu per demonstrationem simpliciter, id est dantem causam, et est per demonstrationem 26) certissimam, non tamen idem sunt hic quae rursus erant, tum quia saepe deducunt ad absurdum, tum quia quod angulus extrinsecus sit aequalis duobus intrinsecis sibi appositis, non est causa ut sit, sed ut sciatur. Igitur haec demonstratio simpliciter est solum in substantiis corporeis aut incorporeis 27), ideo in philosophia naturali et diuina, mathematica autem est quasi propter quid. Quod quamuis durum uideatur, uerum tamen est, cognitio enim quod ita sit est causa quod construimus 28) demonstrationem, problemata quoque et linguas, tametsi loqui nesciam, ut etiam nec cogitanti occurrant. Amplificationem uero et splendorem partim ab exercitatione, partim ab eo accepi, nam 29) splendori inhaesi plusquam XL annis antequam adeptus sim; ita conscribendi omnem artem, profitendique extemporanee a spiritu et splendore habeo. Hoc tamen scientiae genus 30) apud homines plus inuidiae quam nominis, gloriae quam utilitatis hucusque attulit.

Sed ad uoluptatem potius non leuem neque uulgarem et uitam producendam contulit, solatio in tot calamitatibus, auxilio in aduersis, commodo in difficultatibus atque laboribus, ut opimam partem totam complexus sit aliarum maiorem, omnibus perfectioni atque decori necessarius. In uniuersum, factum sic constat, in 31) causis aberrare possum, remitto me ad sapientiores, id est theologos.

 

――――――――

 

1) adfuerunt NSD : omisit M. 

2) rarae MD : ratae SN. 

3) at MNS : ac D. 

4) explicari D : expiscari NS, ex piscare M. 

5) utputa : ut pote M utpote NSD. 

6) filium NSD : cum filium M. 

7) Seronam MND : Soronam S. 

8) et sic et ego et puer NS : et sic ego et puer D et sic et puer M. 

9) delusus NSD : dilusus M. 

10) et in carcere NSD : et cum in carcere M. 

11) et NSD : eo M. 

12) quae MNS : qua D. 

13) metallo NSD : metallo. Vt sic spetiem a Daemone delusus ne efferet uel naturali causa M. 

14) apud NSD : aput M. 

15) loco; obscuritate etiam opus est NSD : loco molestiam post exitum quae accidit, adeo ut in futuris, ut eueniant qualia decreta sunt, obscuritate eodem opus est M. 

16) uetare NSD : uitare M. 

17) sunt NSD : sunt uanitatis, temeritatis M. 

18) consiliis hominum, consuetudine longa NS : consiliis hominum consuetudine longa Mconsiliis, hominum consuetudine longa D. 

19) Tamant NSD : Lamant N. 

20) aberrante MND : aberrente S. 

21) cognoscit NSD : cognoscet M. 

22) causam MNS : omisit D. 

23) altiorum per causam NSD : altiorum quorum per causam noscere commendo aut naturali ratione M. 

24) et ea utor ut NSD : et hoc ut M. 

25) immortalium NSD : immaterialium M. 

26) et est per demonstrationem : et esse per demonstrationem NSD et esse: et quae in mathematicis per demonstrationem M. 

27) incorporeis NSD : in corporeis M. 

28) sit est causa quod construimus NSD : sit et causa construimus M. 

29) accepi, nam splendori MNS : accepi: splendori D. 

30) habeo. Hoc tamen scientiae genus NSD : habeo praeterea singulare quoddam subministrat quod pto scias, ut non frustrer a uoto in rebus ad scientiam pertinentibus unquam in negotiis; et propriis quam raro hoc tamen scientis genus M. 

31) in causis NSD : de causis M.