B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Nicolai Copernici
commentariolus
     
   



D e   h y p o t h e s i b u s   m o t u u m
c a e l e s t i u m   a   s e   c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s


D e   L u n a

___________________________________________


Luna vero praeter annalem, ut dictum est, circuitum quattuor motibus videtur nobis pervagari. nam in orbe suo deferente circa telluris centrum secundum ordinem signorum menstruas complet revolutiones. is vero defert, quem vocant epicyclum primae diversitatis sive argumenti, nos vero primum sive maiorem, et anni epicyclum alterum sibi inhaerentem in superiore quidem portione contra motum orbis reflexus paulo tardiore quam menstruo tempore deducit. in hoc demum Luna pendens binas in mense revolutiones contra motum illius perficit, ut, quandocumque centrum epicycli maioris contingit lineam a centro orbis magni transeuntem per centrum terrae, quam diametrum magni orbis vocamus, tunc Luna sit ad centrum maioris epicycli proxima, quod quidem circa novam et plenam Lunam accidit; at e contra in quadraturis mediantibus iisdem remotissima. quantitas autem semidiametri 16) epicycli maioris continet 10 partem de semidiametro 17) orbis sui deferentis cum 18 unius particulae, minoris vero epicycli semidiametrum quinquies dempta una quarta ipsius. per haec igitur Luna modo concita modo tarda descendens quoque et ascendens videtur, et prima quidem diversitate dupliciter variationum motus epicycli minoris ingerit. Lunam enim in circumferentia maioris ab aequalitate distrahit, cuius quidem in hoc maxima diversitas 17 gradus et quadrantem colligit de circumferentia ipsa; quantitatis seu diametri respondentis eum quoque centrum maioris modo distrahit modo appellit secundum semidiametri magnitudinem. cum igitur propter hoc circa centrum maioris epicycli inaequales circulorum ambitus Luna describat, contingit primam diversitatem multipliciter variari. hinc est, quod circa coniunctiones et obiectiones ad Solem maxima huiusmodi diversitas 4 gradus et 56 minuta non excedat, in quadraturis autem ad 6 gradus et 36 minuta extenditur. qui vero per eccentricum circulum fieri hoc arbitrantur, praeter ineptam in ipso circulo motus inaequalitatem in duos inciderunt manifestos errores. consequens est enim mathematica ratione, quod Luna in quadraturis, dum infima parte epicycli dependet, quadruplo fere maior appareat - si modo tota luceret -, quam nova et plena, nisi augmentum et diminutionem magnitudinis sui corporis et temerarie asserit. sic quoque diversitatem aspectus facit propter notabilem terrae magnitudinem ad distantiam eius circa quadraturas plurimum augeri. si quis autem diligentius perscrutetur, parum valde utrumque distare comperiet in quadraturis ab his, quae interlunio plenaque Luna contingunt, et proinde veriorem hanc speculationem nostram haud facile dubitabit. his vero tribus motibus <in> longitudinem Luna circumit puncta latitudinis motus. axes quidem epicyclorum aequidistant axi orbis, propter quod nullam ab eo egressionem facit.

Sed hic orbis axem suum declinem habet axi magni orbis sive ecclipticae, quapropter Lunam a superficie ecclipticae digredi facit. declinat igitur secundum quantitatem anguli, cui de circumferentia circuli quinque gradus supratenduntur, cuius poli circumferuntur in aequidistantia axis ecclipticae, propemodum sicut in declinatione dictum est. sed hic contra signorum ordinem et longe tardiori motu, ut ad unam revolutionem decimum nonum annum expectet, et hoc in orbe quidem eminentiori fieri plerisque videtur, cui poli inhaerentes ad hunc modum ferantur. talem igitur videtur habere Luna motuum fabricam.

____________

16)
Prowe et codices: diametro
17)
Prowe: semiametro