B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Nicolai Copernici
commentariolus
     
   



D e   h y p o t h e s i b u s   m o t u u m
c a e l e s t i u m   a   s e   c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s


D e   M e r c u r i o

___________________________________________


Sed omnium in caelo mirabilissimus est Mercurii cursus, qui paene investigabiles permeat vias, uti perscrutari non facile queat. addit praeterea difficultatem quod sub radiis solis invisibiles plerumque meatus occupat et paucis admodum diebus visibilem se exhibet, attamen comprehendetur et ipse, modo altiori ingenio quispiam incumbat. convenient et huic epicycli duo, ut in Venere, in orbe suo revolubiles. nam maior epicyclus pariter cum orbe suo facit revolutiones, ut illic, absidis eius sedem gradibus 14 et medio post Virginis Spicam constituens. minor autem epicyclus contraria illius lege duplici vero revolutione renectitur, ut in omni situ telluris, quo absidem huius supervenit vel ex adverso respicit, sidus a centro maioris epicycli remotissimum sit atque in quadrantibus proximum. et huius quidem orbem tertio mense diximus reverti, hoc est 88 diebus, cuius semidimetiens partes capit 9 et duas quintas unius partis, quarum semidiametrum magni orbis 25 posuimus. ex his autem primus epicyclus accipit unam et 41 minuta; secundus autem tertiam eius partem, hoc est minuta 34 fere.

Sed is quidem circulorum concursus hic non sufficit ut in ceteris. Terra siquidem in supradictis absidis respectibus permeante longe minori apparet ambitu sidus moveri, quam ratio circulorum iam dicta sustinet; ac rursus in quadraturis longe etiam maiore. cum vero nullam aliam in longitudine diversitatem ex hoc fieri percipiatur, consentaneum est per accessum quendam et recessum centri orbis secundum lineam rectam contingere, quod quidem fieri oportet duobus orbiculis circumdatis habentibus axes aequidistantes axi orbis, dum centrum epicycli maioris sive totius illius axe tantum distat a centro orbiculi immediate continentis, quantum centrum huius a centro extremi. id quidem repertum est minutis 14 24) et medio unius partis de 25, quibus omnium contextum mensi sumus, quodque motus extremi orbiculi binas in anno vertente revolutiones faciat, interior autem motu reflexo duplo recursu quater interim revertatur. praeferuntur enim hoc motu composito centra maioris epicycli secundum lineam rectam, quemadmodum circa latitudines libratas diximus. sic igitur in memoratis ad absidem telluris sitibus centrum epicycli maioris centro orbis proximum est, in quadraturis autem remotissimus. in locis autem mediantibus, id est 45 gradus ab his, centrum maioris epicycli centro exterioris orbiculi applicat amboque in unum concurrunt. quantitas autem huiusce recessus et accessus constat minutis 29 unius praedictarum partium, et hactenus motus Mercurii longitudinalis sic se habet.

Latitudinem vero haud secus facit quam Venus, sed tractu semper contrario. ubi enim illa septentrionalis fit, hic austros petit. declinat autem orbis eius ab eccliptica quantitate anguli partium septem. deviatio autem hic quoque semper australis dodrantem unius gradus numquam excedit. ceterum quae circa latitudines Veneris dicta sunt, hic quoque commemorasse conveniet, ne eadem saepe repetantur.

Sicque septem omnino circulis Mercurius currit, Venus quinque, tellus tribus et circa eam Luna quattuor, Mars demum, Iuppiter et Saturnus singuli quinque. sic igitur in universum 34 circuli sufficiunt, quibus tota mundi fabrica totaque siderum chorea explicata sit.

____________

24)
Prowe: 24