BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

Adagiorum chiliades

 

Titulus editionis 1508

 

____________________________________________________________________

 

 

 

Adagia, Venetiis, Aldus Manutius, 1508

 

Erasmi Roterodami

adagiorum chiliades ac

centuriae fere totidem.

 

Aldus studiosis s.

Quia nihil aliud cupio quam prodesse vobis, studiosi, cum venisset in manus meas Erasmi Roterodami, hominis undecunque doctissimi, hoc adagiorum opus eruditum, varium, plenum bonae frugis, et quod possit vel cum ipsa antiquitate certare, intermissis antiquis autoribus, quos paraveram excudendos, illud curavimus imprimendum, rati profuturum vobis et multitudine ipsa adagiorum, quae ex plurimis autoribus tam Latinis quam Graccis studiose collegit summis certe laboribus, summis vigiliis, et multis locis apud utriusque linguae autores obiter vel correctis acute vel expositis erudite. Docet praeterea, quot modis ex hisce adagiis capere utilitatem liceat, puta quemadmodum ad varios usus accommodari possint. Adde quod circiter decem millia versuum ex Homero, Euripide et caeteris Graecis eodem metro in hoc opere fideliter et docte tralata habentur, praeter plurima ex Platone, Demosthene et id genus aliis.

An autem verus sim, ἰδοὺ Ῥόδος ἰδοὺ καὶ τὸ πήδημα.

Nam, quod dicitur, αὐτὸς αὑτὸν αὐλεῖ.