<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Desiderii Erasmi Roterodami
Laus stultitiae
 


 






 



M W R I A S   E G K W M I O N

      I D   E S T :
      S T U L T I T I A E   L A U S
      D E S I D E R I I   E R A S M I  
      R O T E R O D A M I
      D E C L A M A T I O


_______________________________


40.
      Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis. Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad levandum horarum taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Iam vero Georgium etiam Herculem invenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus, suavissime blandiuntur, ac Purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo apud Superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum huius vitae voluptates, invitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum versiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos Daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Divo Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser. Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum pudeat, tamen approbantur, idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant Divum, cumque in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem furto sublatam restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem tueatur: atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt qui singuli pluribus in rebus valeant, praecipue Deipara Virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit quam Filio.
41.
      Verum ab his Divis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne umquam qui stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e praelio, pugnantibus caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus, favore Divi cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit. Alius everso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior?
            'Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
            Ferrea vox, omneis fatuorum evolvere formas,
            Omnia stultitiae percurrere nomina possim'.

      Usque adeo omnis omnium Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, sibene vixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium malefactorum, tum lacrymas, vigilias, precationes, ieiunia, ac totam vitae rationem commutaris: Divus hic tibi favebit, si vitam illius aemulaberis. Haec, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc collegium pertinent, qui vivi qua funeris pompa velint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant.
42.
      Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere qui cum nihil ab infimo cerdone differant, tamen inani nobilitatis titulo, mirum quam sibi blandiuntur. Alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert. Ostendunt undique sculptas et pictas maiorum imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant signis, deteriores. Et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsum vitam agunt. Neque desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat. Cum hic quavis simia deformior, sibi plane Nireus videtur? Alius simulatque treis lineas circinno duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic onoV proV luran, et 'Quo deterius, nec ille sonat, quo mordetur gallina marito', tamen alterum Hermogenem esse se credit. Est autem illud longe suavissimum insaniae genus, quo nonnulli, quidquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter atque suo gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam dives, qui narraturus historiolam quampiam, servos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, vel in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut vix viveret, hac re fretus, quod multos haberet domi servos egregie robustos. Porro de artium professoribus, quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum omnium Philautia, adeo ut reperias citius, qui velit agello paterno, quam ingenio cedere, verum praecipue histrionum, cantorum, oratorum, ac poetarum, quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc sese magis iactat, ac dilatat. Et inveniunt similes labra lactucas, imo quo quidque est ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur, ut pessima quaeque semper plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum, ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is veram eruditionem malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et timidiorem, postremo multo paucioribus placituram?
43.
      Iam vero video naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene civitatibus communem quamdam insevisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi vindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum civilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suavissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam Romam adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci tamquam disciplinarum auctores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese venditant: Turcae totaque illa vere barbarorum colluvies etiam religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione sibi placent.
44.
      Ac ne singula persequar, videtis, opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et universis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, kolakia fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis ad vitam hominum conducere videntur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius, gravisque. Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae, maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum.
45.
      Sed falli, inquiunt, miserum est; imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est obscuritas, varietasque, ut nihil dilucide sciri possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus. Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vitae iucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cuius rei si quis experimentum expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes. Quod si clamator ille (lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit Divus fabulosiur et poeticus, quod si exemplum requiris, finge huius generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, videbitis hunc longe religiosius coli, quam Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec non huius sunt loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio? Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti Grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant, quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae tamen marito, vel cum ipsa Venere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere formosa foret? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis percepturus? Novi ego quemdam mei nominis, qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras ac nativas esse, verum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum vitro non minus iucunde pasceret et oculos, et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas apud sese servaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem illum qui specum egressus, veras res adspicit? Quod si Mycillo Lucianico dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat cur aliam optaret felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest, potior etiam stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula . Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.
46.
      Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit quanta sapientum paucitas, si modo quisquam inveniatur? quamquam ex tot saeculis Graeci septem omnino numerant, quos mehercle, si quis accuratius excutiat, dispeream, si vel semisapientem inveniet, imo si vel trientem viri sapientis. Proinde cum inter multas Bacchi laudes, illud habeatur, ut est primarium, quod animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus, nam simulatque villum edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt animi molestiae: quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate, mentem gaudiis, delitiis, tripudiis, expleo, idque nullo negotio? Neque quemquam omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perveniant. Non ubivis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe divite manet. Paucis contigit formae gratia, Veneris munus, paucioribus eloquentia, Mercurii donum. Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule. Imperium non cuivis concedit Iupiter Homericus, Saepenumero Mavors neutris favet copiis. Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis pestem immittit. Neptunus plures exstinguit quam servat. Ut interim Veioves istos, Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id genus, non Deos, sed carnifices commemorem. Ego sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia complector.
47.
      Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis invitatis Diis, me domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum victimarum. Nam caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quamquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui quidem Divorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus ? Rursum quam pauci qui eamdem, vitae castimonia, modestia, coelestium rerum amore studeant aemulari? Nam is demum verus est cultus, longeque Coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi desunt homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnumquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Divis ipsis adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui a vicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis Minerva, in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.
48.
      Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo, plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos ludos, quas delitias, homunculi quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem horas illas sobrias, et antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac votis audiendis impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum immortalem! quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultusa? Nam ipsa nonnumquam in Deorum poeticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hic in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic quidquid undecumque potest corradere, id totum ventriculo donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem Diis spectatoribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui cum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos, ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti fuerint, id velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut divum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum, aut culicum videre turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat.
49.
      Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popularium stultitiarum, et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque Diis invisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim pente kataraiV, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat epigramma Graecum, verum sexcentis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in frontisthrioiV vel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum greges, consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam, minaci vultu voceque territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amaricinum olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam doctrinae persuasione. Siquidem cum mera deliramenta pueris inculcent, tamen, Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc voluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam, bovinatorem aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas ceperint. Quid autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse credunt. At nihil omnium suavius, quam cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo lapsus sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, HrakleiV, quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convitia, quae invectivae? Male propitios habeam omneis Grammaticos, si quid mentior. Novi quemdam polutecnotaton, graecum, latinum, mathematicum, philosophum, medicum, kai tauta basilikon, iam sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in Grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam diu liceat vivere, donec certo statuat, quomodo distinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit. Perinde quasi res sit bello quoque vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad adverbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures: quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies grammaticam dedit, hic nullam omnino quantum vis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non evolvat, excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare.
50.
      Minus mihi debent Poetae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium, quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immortalitatem, et Diis parem vitam, tum aliis eamdem promittant. Huic ordini prae caeteris familiares filautia kai kolakia, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores, quamquam nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi ratione conscripserunt. Atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit: Quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est de risu, vel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi et si quis hoc arbitretur ad Stultitiam non pertinere, ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt et isti, qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi plurimum debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium iudicem recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati videntur, ut qui sese perpetuo torqueant: addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in annum premunt, nec umquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis, somnique, rerum omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum utcumque visum est animo, quidquid in calamum incidit, vel somnia sua, statim litteris prodit, levi dumtaxat chartarum iactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium turba? sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, outoV estin o deinoV ekeinoV cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa palata. Quid quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem, hic Polycratem, ille Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti aut cucurbitae, sive quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese vicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior. Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hic scinditur incertum studia in contraria vulgus, donec uterque dux re bene gesta victor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutari. Quamquam docti quoque interim dum haec magna cum animi voluptate rident, et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi.
51.
      Inter eruditos iurisconsulti sibi vel primum vindicant locum, neque quisquam sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue volvunt, ac sexcentas leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur. Quidquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum unusquivis cum vicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit, feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina pertinacissime digladientur, et nimium altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen sua Philautia beatos reddit, dum tribus instructi syllogismis incunctanter audent quavis de re, cum quovis manum conserere. Caeterum pertinacia reddit invictos, etiamsi Stentorem opponas.
52.
      Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque verendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filove metiuntur, dum fulminum, ventorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis, quasive e Deorum consilio nobis advenerint: quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates videre se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium vero praecipue profanum vulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines fortunati, qui haec quoque credant.
53.
      Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, kai tauthn kamarinan ou kinein, nec hanc anagyrim tangere, utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sane quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum, propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant krhsfugetoiV, ut nec Vulcaniis vinculis sic possint irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis vocabulis, ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales labes illa peccati in posteritatem derivata sit: quibus modis, qua mensura, quantulo tempore in Virginis utero sit absolutus Christus, quemadmodum in synaxi accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum magnis et illuminatis, ut vocant, Theologis digna putant, ad haec si quando incidunt, expergiscunter. Num quod instans in generatione divina? Num plures in Christo filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit filium? Num Deus potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula, figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque praecaventes. Sunt innumerabiles leptolesciai, his quoque multo subtiliores, de instantibus, de notionibus, de relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus, quas nemo possit oculis adsequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae nusquam sunt. Adde nunc his gnwmaV, illas, adeo paradoxouV ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae his videantur, et circumforanea, velut levius esse crimen, homines mille iugulare, quam semel in die Dominico calceum pauperi consuere. Et potius esse committendum, ut universus orbis pereat una cum victu et vestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae, ut citius e labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi, sed praecipuas dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc novo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum ait: 'Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium': parum magistraliter definivit. Idem ut caritatem optime praestitit, ita parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi consecrabant synaxim, et tamen rogati de termino a quo, et termino ad quem: de transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt. Noverant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice demonstravit, quomodo fuerit ab Adae macula, praeservata, quam nostri Theologi ? Petrus accepit claves, et accepit ab eo, qui non committat indigno, et tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, et tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, et finalis baptismi, nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in Spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud Evangelicum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in physicis, et ultramundanis Aristotelis et Scoticis contriverit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam, at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans et opus operatum. Passim inculcant caritatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidens ne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum, at, emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties, damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, et ut ipse vocat, logomaciaV, si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur. Quamquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honoris, partim antiquitati, partim Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne verbum quidem umquam audissent. Idem si eveniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt Ethnicos Philosophos ac Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed vita magis ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, vel unicum Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non adsequatur, aut tam impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos Occanistas, et invictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu, mitterent in Turcas et Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et victoriam non ante visam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum ioco dicere. Nec mirum sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti litteris, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui velut sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam Ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici subscripserunt, plus quam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis decretis anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus, non ad amussim quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant: 'Haec propositio scandalosa est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit': ut iam nec Baptismus, nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronvmus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas aristotelikwtatos Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes, 'matula putes', et 'matula putet', item 'ollae fervere', et 'ollam fervere', pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem umquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tamquam in ea republica complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo, pulcerrimoque: ne scilicet deesset ubi felices animae commode vel spatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum aeque gravidum fuisse, cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in publicis disputationibus, alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima sibi videntur Theologi, si quam maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod vulgus non adsequatur. Negant enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos tetragrammaton. Itaque nefas aiunt esse Magister Noster secus quam maiusculis scribere litteris. Quid si quis praepostere, Noster Magister dixerit, is semel omnem Theologici nominis perverterit maiestatem.
54.
      Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac Monachos appellant utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum longissime absit a Religione, et nulli magis omnibus locis sint obvii. Iis non video quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint litterarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant Divorum aures multa voluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno vendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis, vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi Mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus, quo colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantum vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu vocem adducet: Alius lethargum solitudine contractum: alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus interpellatis, numquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc, inquiet, novum Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quamquam a republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam obieceris. Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum immortalem ! ut gesticulantur, ut apte commutant vocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut subinde alios vultus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo, per manus tradit: eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcumque coniecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumserunt: deinde dicturi de caritate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audivi ipsa quemdam eximie stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui in concione celeberrima, divinae Triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et Theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adiectivi nominis et substantivi, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus: 'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem deduxit, ut in Grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis simulacrum, ut nemo Mathematicorum in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione JeologwtatoV ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae, nimirum, tota luminum acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc arrhton subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse,, quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua, peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec iniuria profecto: nam quando similem efodon, commentus est Demosthenes ille graius, aut Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulum suum, sic enim vocant, ita demum eximie Rhetoricum fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret, quo nunc se proripit ille? Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem, aliquoties oute ghV, oute ouranou aptomenhn, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit cum scriberet: 'Humano capiti' etc. Sed audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, w filh Afrodith, quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane onon proV thn luran esse dicas. Mordent quoque nonnumquam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec umquam verius adulantur, quam cum maxime parrhsiazesJai videri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur. Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios sese credant.
55.
      Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de regibus ac principibus aulicis a quibus simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis, ingenue nonnihil attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit. Eum quirerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negotium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa lethalis summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quamplurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam capiti imminere verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogitentur, quibus civium opes attenuent et in suum converrant fiscum. Verum id apposite, repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcumque sibi devinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnumquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum voluptatibus, osorem eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, iustitiae et undecumque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae cuiusdam in rempublicam caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, iocumque vertat.
56.
      Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod regem herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur. Nam hae sunt artes, quae vere nobilem et aulicum deceant. Caeterum si vitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes , reliquum carmen agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum, citra ullum vitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnumquam saginatior abeo, si quando viderim illos megalorrountaV, dum inter Nymphas unaquaeque hoc sibi videtur Diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.
57.
      Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et Episcopi, iam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta Novi pariter et Veteris Instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum, crediti gregis vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet, omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, plane Episcopos agunt, oud' alaoskopih.
58.
      Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi vult hic vestitus candor? Nonne summam et eximiam vitae innocentiam? Quid interior purpura? Nonne flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capacitate diffluens, ac totam reverendissimi complectens mulam, quamquam una vel camelo contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese pandentem ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, et vel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quamquam quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum vicem gerentibus? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut certe vitam plane laboriosam, atque sollicitam agerent, cuiusmodi veteres illi vixerunt Apostoli.
59.
      Iam Summi Pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur eiusdem vitam aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contemptum, si vel Papae, id est patris nomen vel Sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat facultatibus: emptum, gladio, veneno, omnique vi tueatur? Quantum his abstulerit commoditatum, si semel incessiverit sapientia? Sapientia dixi? Imo vel mica salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis, tantum victoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, tot indulgentias, tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis, quantas nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum, illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot advocati, tot promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In summa, tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos etiam summos Ecclesiae Principes ac vera mundi lumina, ad peram et baculum revocari. At nunc fere, si quid laboris est, id Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem opera, ut nullum paene hominum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico ornatu, cerimoniis, beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus ac maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes, anathematizationes, ultrices picturae, ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cuius cum haec vox sit in Euangelio: 'Reliquimus omnia, et sequuti sumus te', tamen huius patrimonium appellant agros, oppida, vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes Ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente vita iugulant. Porro cum Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a Furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri potest, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus caritate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>