<<< operis indicem



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Desiderii Erasmi Roterodami
Familiarium colloquiorum formulae
 


 






 






F A M I L I A R I U M
C O L L O Q U I O R U M
F O R M U L A E


per D. Erasmum Roterod. non tantum
ad linguam puerilem expoliendam utiles,
verum etiam ad vitam instituendam.
Basileae, Anno M.D.XXII


_______________________________

 
D. Erasmus Rot.
Io. Erasmio Frobenio S. D.


      Gratularer tibi raram istam felicitatem, Erasmi suavissime, cui contigerit in officina paterna velut in optimorum autorum ubere quodam fonte nasci, tum inter tot trium linguarum scientia praestantes viros educari, nisi magis conveniret isti aetati bene ominari quam gratulari. Neque vero vulgarem sustines expectationem, ut amantissimo patri, cui vere es quod diceris erasmioV cuiusque spes omnis in te uno sita est, ut Beato Rhenano mihique respondeas, qui tuo nomine fideiussimus in baptismo, ut Guolphango Capitoni, quo fideiussore confirmationis sacramentum accepisti. A nobis curatum est, ut prima linguae tuae balbuties Latinis Graecisque litteris formaretur.
      Libellus hic nonnihil conducet et ad pietatis elementa percipienda. Quo nomine debebit tibi chorus innumerabilis aequalium, quod haec utilitas per te ad ipsos pervenerit. Visum est enim nobis tua causa dies aliquot repuerascere, dum stilum ac sententias ad tuam aetatulam attemperamus. Iesus te semper servet ad meliora proficientem. Bene vale.

      Basileae prid. Cal. Martias. Anno M.D.XXII.
 

In primo congressu

      Non temere docet quidam, ut salutemus libenter. Comis enim et blanda salutatio saepe conciliat amicitiam, inimicitiam diluit; certe mutuam benevolentiam alit augetque.
      Quidam usque adeo Demeae sunt, ingenioque agresti, ut vix salutati resalutent. Nonnullis hoc vitii conciliavit educatio verius quam natura.
      Urbanitatis est salutare obvios, aut eos qui nos adeunt aut quos adimus ipsi colloquendi gratia. Item operis aliquid agentes, cenantes, oscitantes, singultientes, sternutantes, tussientes. In ructu crepituve ventris salutare hominis est plus satis urbani. Sed incivilius etiam eum salutare, qui reddit urinam aut alvum exonerat.
      Salve, pater; salve, matercula; salve, mi frater; salve, praeceptor observande; salve multum, mi patrue; salve, dulcissime nepos.
      Urbanum est addere cognationis aut affinitatis titulum, nisi cum habent aliquid odii. Tum enim praestat abuti minus quidem propriis, sed plausibilioribus. Veluti, cum novercam salutamus matrem, privignum filium, vitricum patrem, sororis maritum fratrem, fratris uxorem sororem. Idem in aetatis aut officiorum titulis faciendum.
      Gratius enim fuerit, si senem patrem aut virum eximium salutes quam aetatis cognomine. Salve, praefecte; salve, tribune. Non autem salve, caligarie aut calcearie. Salve, adolescens; salve, iuvenis. Senes ignotos adolescentes filiorum cognomento salutant, adolescentes vicissim illos patres aut dominos.
 

Vale in disgressu

      Valete omnes. Bene vale. Cura, ut quam rectissime valeas. Valetudinem tuam cura diligenter. Iubeo te bene valere. Iam me tempus alio vocat, tu valebis. Valeto quam optime. Vale pancratice aut si mavis athletice. Vale, ut dignus es. Vale ut meritus. In hoc biduum valebis. Si me dimittis, valebis in crastinum. Num quid vis? Est aliud quod me velis?
      Responsio. Nihil, nisi ut prospere valeas. Da operam, ut sis prospera valetudine. Age curam valetudinis tuae. Habe curam salutis tuae. Fac ut proximo congressu te laetum ac nitidum videamus. Iubeo te curare cuticulam. Cura, ut sit mens sana in corpore sano. Da operam, ut totus valeas, tum corpore, tum animo.
      Responsio. Dabitur quidem opera. Valebis tu quoque. Tibi vicissim precor prosperam valetudinem.
 

Monitoria

Paedagogus. Puer.

Paedagogus. Tu mihi videre non in aula natus, sed in caula, adeo moribus es agrestibus. Puerum ingenuum decent ingenui mores. Quoties alloquitur te quispiam, cui debes honorem, compone te in rectum corporis statum. Aperi caput. Vultus sit nec tristis nec torvus nec impudens nec protervus nec instabilis, sed hilari modestia temperatus: oculi verecundi, semper intenti in eum cui loqueris, iuncti pedes, quietae manus. Nec vacilles alternis tibiis, nec sint gesticulosae manus, nec mordeto labrum, nec scabito caput, nec fodito aures. Vestis item ad decorum componatur, ut totus cultus, vultus, gestus et habitus corporis ingenuam modestiam et verecundam indolem prae se ferat.
Puer. Qui si merditer?
Paedagogus. Fac.
Puer. Siccine satis?
Paedagogus. Nondum.
Puer. Quid si sic?
Paedagogus. Propemodum.
Puer. Quid si sic?
Paedagogus. Hem, satis est. Istuc tene. Ne sis inepte loquax aut praeceps. Nec vagetur animus interim, sed sis attentus, quid ille dicat. Si quid erit respondendum, id facito paucis ac pudenter, subinde praefatus honorem, nonnumquam et addito cognomento honoris gratia. Atque identidem modice flectas alterum genu, praesertim ubi responsum absolveris. Nec abeas, nisi praefatus veniam aut ab ipso dimissus. Nunc age, specimen aliquod huius rei nobis praebe. Quantum temporis abfuisti a maternis aedibus?
Puer. Iam sex ferme menses.
Paedagogus. Addendum erat: domine.
Puer. Iam sex ferme menses, domine.
Paedagogus. Non tangeris desiderio matris?
Puer. Nonnumquam sane.
Paedagogus. Cupis eam revisere?
Puer. Cupio, domine, si id pace liceat tua.
Paedagogus. Nunc flectendum erat genu. Bene habet. Sic pergito. Cum loqueris, cave ne praecipites sermonem aut haesites lingua aut palato immurmures, sed distincte, clare, articulate consuescito proferre verba tua. Si quem praeteribis natu grandem, magistratum, sacerdotem, doctorem aut alioqui virum gravem, memento aperire caput nec pigeat inflectere genu. Itidem facito, cum praeteribis aedem sacram aut imaginem crucis. In convivio sic te praebebis hilarem, ut semper memineris, quid deceat aetatem tuam. Postremus omnium admoveto manum patinae. Si quid datur lautius, recusato modeste; si instabitur, accipe et age gratias; mox decerpta portiuncula, quod reliquum est, illi reddito aut alicui proxime accumbenti. Si quis praebibet, hilariter illi bene precare. Sed ipse bibito modice. Si non sitis, tamen admoveto cyathum labiis. Arride loquentibus, ipse ne quid loquaris, nisi rogatus. Si quid obsceni dicetur, ne arride, sed compone vultum quasi non intelligas. Ne cui obtrectato, ne cui temet anteponito. Ne tua iactato, ne aliena despicito. Esto comis etiam erga tenuis fortunae sodales. Neminem deferto. Ne sis lingua futili. Ita fiet, ut sine invidia laudem invenias et amicos pares. Si videris convivium esse prolixius, precatus veniam ac salutatis convivis subducito te a mensa. Vide ut horum memineris.
Puer. Dabitur opera, mi praeceptor. Numquid aliud vis?
Paedagogus. Adito nunc libros tuos.
Puer. Fiet.
 

De lusu

Nicolaus. Hieronymus. Cocles. Paedagogus.

Nicolaus. Iamdudum et animus et caelum et dies invitat ad ludendum.
Hieronymus. Invitant quidem haec omnia, sed solus praeceptor non invitat.
Nicolaus. Subornandus orator quispiam, qui veniam extorqueat.
Hieronymus. Apte quidem dictum: extorqueat. Nam citius clavam extorseris e manu Herculis, quam ab hoc ludendi veniam. At olim illo nemo fuit ludendi avidior.
Nicolaus. Verum, sed iam olim ille oblitus est se fuisse puerum. Ad verbera facillimus est et liberalis, hic parcissimus idemque difficillimus.
Hieronymus. Attamen protrudendus est aliquis legatus, non admodum verecundae frontis, quem non ilico protelet suis saevis dictis.
Nicolaus. Eat qui volet, ego carere malo quam rogare.
Hieronymus. Nemo magis accommodus ad hanc legationem quam Cocles.
Nicolaus. Nemo profecto. Nam perfrictae frontis est ac bene linguax. Deinde sensum hominis pulchre callet.
Hieronymus. I, Cocles, ab omnibus nobis magnam initurus gratiam.
Cocles. Equidem experiar sedulo. Verum, si non successerit, ne conferte culpam in oratorem vestrum.
Hieronymus. Bene ominare; si te satis novimus, impetrabis. Abi orator, redibis exorator.
Cocles. Eo. Bene fortunet legationem meam Mercurius.
- Salve, praeceptor.
Paedagogus. Quid sibi vult nugamentum hominis?
Cocles. Salve, praeceptor observande.
Paedagogus. Insidiosa civilitas. Satis iam salveo. Dic, quid tibi velis.
Cocles. Totus discipulorum tuorum grex orat ludendi veniam.
Paedagogus. Nihil aliud quam luditis, etiam absque venia.
Cocles. Scit tua prudentia vigorem ingeniorum excitari moderato lusu, quemadmodum nos docuisti ex Quintiliano.
Paedagogus. Sane ut istuc tenes, quod pro te facit. Laxamento opus est iis, qui vehementer laborant. Vobis, qui segniter studetis et acriter luditis, freno magis opus est quam laxatis habenis.
Cocles. Adnitimur pro viribus. Et si quid hactenus cessatum est, post diligentia sarcietur.
Paedagogus. O sartores! Quis erit fideiussor istuc futurum?
Cocles. Ego capitis mei periculo non dubitem esse sponsor.
Paedagogus. Immo culi periculo potius. Scio, quam non sit tutum tibi credere. Tamen hic periculum faciam, quam sis bonae fidei. Si dederis verba, posthac ne quicquam mecum egeris. Ludant, sed gregatim in campis. Ne divertant ad compotationes aut alia nequiora. Mature se recipiant domum ante solis occubitum.
Cocles. Fiet.
- Exoravi quamquam aegre.
Hieronymus. O lepidum caput! Omnes amamus te plurimum.
Cocles. Sed interim cavendum ne quid peccemus, alioqui de meo tergo dependendum foret, fideiussi vestro omnium nomine. Quod sic quid accidat, non est quod me posthac utamini legato.
Hieronymus. Cavebitur. Sed quod lusus genus potissimum placet?
Cocles. De hoc in campo consultabimus.
 

Pila

Nicolaus. Hieronymus. Cocles.

Nicolaus. Nulla res melius exercet omnes corporis partes, quam pila palmaria. Sed aptior hiemi quam aestati.
Hieronymus. Nullum anni tempus nobis parum accommodum est ad ludendum.
Nicolaus. Minus sudabitur, si ludamus reticulo.
Hieronymus. Immo reticulum piscatoribus relinquamus. Elegantius est palma uti.
Nicolaus. Age, nihil moror, sed quanti certabimus.
Hieronymus. Talitro, sic parcetur pecuniae.
Nicolaus. At ego malo fronti parci quam pecuniae.
Hieronymus. Et mihi frons carior est pecunia. Aliquo periculo certandum est, alioqui friget ludus.
Nicolaus. Sic res habet, ut dicis.
Hieronymus. Utra pars prior evicerit tres lusus, ei victa pendet sextam drachmae partem. Sed hac lege, ut quicquid e victoriis collectum fuerit, insumatur in convivium, ad quod pariter vocentur omnes.
Nicolaus. Placet lex et rata esto. Superest igitur, ut sortiamur partes. Nam sumus ferme pares omnes, ut non admodum referat quis cui iungatur.
Hieronymus. Tu tamen me longe peritior es.
Nicolaus. Ut sim, sed tu felicior.
Hieronymus. Etiam hic valet fortuna?
Nicolaus. Illa nusquam non regnat.
Hieronymus. Age, fiat sortitio. Euge, bene cecidit. Contigere quos volebam.
Nicolaus. Et nos nostrae sodalitatis non paenitet.
Hieronymus. Age, simus viri. Amat victoria curam. Suum quisque locum gnaviter tueatur. Tu mihi consiste a tergo excepturus pilam, si me transvolet. Tu istic observa repulsurus huc ab adversariis revolantem.
Cocles. Ne musca quidem hac praetervolaverit impune.
Hieronymus. Agite bonis avibus, mittite pilam in tectum. Qui miserit nihil praefatus, frustra miserit.
Nicolaus. Hem, accipe igitur.
Hieronymus. Mittito. Si miseris extra lineas aut infra suprave tectum, vestro damno fuerit, aut certe nobis fraudi esse nolim. Tu sane parum commode mittis.
Nicolaus. Tibi quidem, at nobis commode.
Hieronymus. Ut miseris, ita remittam. Par pari referam. Sed praestat ingenue legitimeque ludere.
Nicolaus. In ludo pulchrum est arte vincere.
Hieronymus. Fateor, atque etiam in bello. Sed habet utraque res suas leges. Et sunt artes illiberales.
Nicolaus. Credo, plures septem. Signa terminum testula aut rudere aut, si mavis, pileo tuo.
Hieronymus. Tuo malim.
Nicolaus. Rursus excipe pilam.
Hieronymus. Mitte. Pone notam.
Nicolaus. Habemus duos terminos satis longinquos.
Hieronymus. Utcumque, sed tamen vincibiles.
Nicolaus. Plane vincibiles, si nemo repugnet.
Hieronymus. Euge, priorem metam praetercurrimus. Vicimus quindecim. Heus, praebete vos viros, viceramus et hic, si tu tuo constitisses loco. Sumus itigur pares.
Nicolaus. Non diu futuri. Vicimus triginta, vicimus quadraginta quinque.
Hieronymus. Sestertia?
Nicolaus. Non.
Hieronymus. Quid igitur?
Nicolaus. Numeros.
Hieronymus. Quo pertinent numeri, si nihil est quod numeres?
Nicolaus. Noster hic ludus est.
Hieronymus. Praepropere tu quidem. Ante victoriam canis triumphum. Vidi qui vincerent ab hoc numero, qui nihil habebant. Varia est, ut Martis, ita lusus alea. Habemus triginta. Iam rursum pares sumus.
Nicolaus. Nunc serio res agitur. Euge successit, habemus potiores.
Hieronymus. Non diu habituri. Dixin'? Rursum aequali fortuna sumus.
Nicolaus. Diu nutat fortuna, velut anceps, utri velit addicere victoriam. O fors fortuna, si nobis faveris, dabimus tibi maritum. Euge, audivit votum. Penes nos est huius certaminis victoria. Pone notam cretaceam, ne excidat.
Hieronymus. Iam appetit vespera, et sudatum est satis. Praestat a ludendo desistere, ne quid nimis. Supputemus lucrum.
Nicolaus. Nos evicimus tres drachmas, vos duas. Restat igitur una ad compotatiunculam. Sed interim, quis solvet pretium pilarum?
Hieronymus. Omnes ex aequo pro sua quisque portione. Nam lucrum exilius est, quam ut inde possit aliquid decidi.
 

Ludus globorum missilium

Adolphus. Bernhardus. Arbitri.

Adolphus. Tu toties apud me gloriatus es te mirum quendam esse artificem in certamine mittendorum globorum. Age, libet experiri, qui vir sies.
Bernhardus. Nihil detrecto, huc si quid libet. Nunc tu plane, quod dici solet, in planitiem provocas equum.
Adolphus. Et tu me senties non esse asinum.
Bernhardus. Placetne monomachia, ut unus cum uno congrediatur, an mavis adiungi socios periculi?
Adolphus. Malo monomacein, ne qua pars victoriae decidatur alteri.
Bernhardus. Istuc et ipse malo, ut laus in solidum sit mea.
Adolphus. Hi spectatores erunt et arbitri.
Bernhardus. Recipio. Sed quod erit victori bravium aut victo poena?
Adolphus. Quid si victo amputetur auricula?
Bernhardus. Immo testium alter execetur potius. Non est magnificum certare pro pecunia. Tu Germanus es, ego Gallus. Decertemus pro suae uterque gentis gloria. Si vicero, tu ter exclamabis: Floreat Gallia. Si victus, quod absit, fuero, totidem verbis celebrabo tuam Germaniam.
Adolphus. Age, placet conditio.
Bernhardus. Adsit fortuna. Quando periclitantur hoc ludo duae maximae nationes, sint aequales sphaerae.
Adolphus. Nosti saxum illud prominens haud procul a porta?
Bernhardus. Novi.
Adolphus. Ea erit meta, et haec linea.
Bernhardus. Esto, sed sint, inquam, pares globi.
Adolphus. Minus discernas ovum ab ovo aut ficum a ficu. Sed mea non refert: utrum malis, elige.
Bernhardus. Mitte.
Adolphus. Heu tu mihi non brachium, sed balistam habere videris. Ita torques globum?
Bernhardus. Satis momordisti labrum, satis rotasti brachium. Tandem mitte. O vires Herculeas! Sed tamen vinco.
Adolphus. Nisi sceleratus ille laterculus obstitisset, praeverteram te.
Bernhardus. Consiste in sphaerae tuae vestigio.
Adolphus. Non utar dolo malo. Cupio virtute, non fraude vincere, quandoquidem de gloria certamen est. Bene vertat.
Bernhardus. Ingens profecto iactus.
Adolphus. Ne ride priusquam viceris. Adhuc paene sumus pares.
Bernhardus. Nunc res agitur. Uter prior metam contigerit, is vicerit.
Adolphus. Vici. Canta.
Bernhardus. Sed definiendum erat, quoto ludo constaret victoria. Nam primo nondum incaluerunt vires.
Adolphus. Definiant arbitri.
Arbitri. Tertio.
Bernhardus. Placet.
Adolphus. Quid ais? Agnoscisne victorem?
Bernhardus. Tibi fortuna magis aspiravit. Viribus et arte non tibi cessero. Sed quod arbitri pronuntiaverint, id sequar.
Arbitri. Germanus vicit: et hoc gloriosior est victoria, quod talem artificem vicerit.
Adolphus. Nunc canta, Galle.
Bernhardus. Sum raucus.
Adolphus. Hoc Gallis novum non est, sed tamen coccyssa.
Bernhardus. Floreat Germania ter.
Adolphus. Immo ter hoc erat canendum.
Bernhardus. Contraximus siticulam, eamus ad compotatiunculam. Ibi perficietur cantio.
Adolphus. Non recuso, si ita videtur arbitris.
Arbitri. Ita commodius est. Melius canet Gallus colluto gutture.
 

Ludus sphaerae per anulum ferreum

Gaspar. Erasmius.

Gaspar. Age, nos auspicabimur. Victo succedet Marcolphus.
Erasmius. Sed quod erit victori praemium?
Gaspar. Victus ex tempore faciet ac recitabit distichon in laudem victoris.
Erasmius. Accipio legem.
Gaspar. Visne sortiamur, uter prior incipiat?
Erasmius. Esto tu prior, si libet, ego malim esse abbas.
Gaspar. Hoc tua conditio potior est, quod tibi nota est area.
Erasmius. Versaris in tua harena.
Gaspar. In hac exercitatior sum quam in libris. Tamen istud perquam exigui momenti est.
Erasmius. Aequum est, ut tantus artifex in hoc certamine mihi largiare nonnihil.
Gaspar. Immo istuc abs te peterem iustius: sed parum est honesta precaria victoria. Is demum vincit, qui suo Marte vincit. Ita sumus pares, ut non melius commissus fuerit olim cum Bitho Bachius.
Erasmius. Tua sphaera commodior est mea.
Gaspar. Et tua vola vincit meam.
Erasmius. Ludito legitime absque technis ac dolo malo.
Gaspar. Dices tibi rem esse cum homine probo
Erasmius. Sed prius audire cupio huius sphaeristerii plebiscita.
Gaspar. Quaternio ludum absolvit; qui hanc lineam praeterierit, in damno est. Reliquos limites, sie transilias, sine fraude fiet. Qui globum suo loco moverit, perdit ius feriendi.
Erasmius. Intelligo.
Gaspar. En, occlusi tibi portam.
Erasmius. Sed istinc te excutiam.
Gaspar. Id si feceris, cedam tibi huius certaminis palmam.
Erasmius. Bona fide?
Gaspar. Optima. Non enim potes alia via, nisi sic mittas sphaeram tuam in parietem, ut resiliat in meam.
Erasmius. Id experiar. Quid ais, bone vir? Nonne depulsus es?
Gaspar. Fateor. Utinam tam sapiens esses, quam es felix. Sed istuc centies tentanti vix semel successerit.
Erasmius. Immo si quid audes deponere pignoris, nisi tertio quoque experimento successerit, vinces. Sed interim redde pactum praemium.
Gaspar. Quodnam?
Erasmius. Distichon.
Gaspar. Reddam.
Erasmius. Et quidem ex tempore. Quid arrodis unguem?
Gaspar. Habeo.
Erasmius. Recita clare.
Gaspar. Clarissime. Plaudite victori, iuvenes, hic quotquot adestis. Nam me qui vicit, doctior est nebulo. Nonne distichon habes?
Erasmius. Habeo, sed quale abs te allatum est, tale tibi referetur.
 

Saltus

Vincentius. Laurentius.

Vincentius. Libetne decertare saltu?
Laurentius. Ludus iste non convenit pransis.
Vincentius. Quam ob rem?
Laurentius. Quia ventris saburra gravat corpus.
Vincentius. Non admodum sane qui pransi sint in paedagogio. Nam ii plerumque cenaturiunt priusquam absolverint prandium.
Laurentius. Quod igitur saliendi genus placet?
Vincentius. Auspicemur ab eo quod est simplicissimum. A saltu locustarum, sive mavis ranarum. Utraque tibia, sed iunctis pedibus. Qui longissime promoverit cingulum, coronam feret. Huius, ubi erit satietas, aliud atque aliud genus experiemur.
Laurentius. Equidem nullum recusabo genus, nisi quod geritur cum periculo tibiarum. Nolim mihi rem esse cum chirurgis.
Vincentius. Quid si certemus unica tibia?
Laurentius. Iste ludus est Empusae. Valeat.
Vincentius. Hastae innixum salire cum primis est elegans.
Laurentius. Liberalius est certare cursu. Siquidem hoc certaminis genus apud Vergilium proposuit et Aeneas.
Vincentius. Verum, sed idem proposuit et caestuum certamen, quo non delector.
Laurentius. Designa stadium. Hoc loco sit carcer. Quercus ista sit meta.
Vincentius. Sed utinam adesset Aeneas, qui proponat et praemia victori.
Laurentius. Victori abunde magnum praemium est gloria.
Vincentius. Victo potius dandum erat praemium, solatii gratia.
Laurentius. Sit igitur victo praemium, ut lappa coronatus redeat in urbem.
Vincentius. Equidem non recusarim, si tu praecedas tibia canens.
Laurentius. Est ingens aestus.
Vincentius. Nec mirum, cum sit solstitium aestivum.
Laurentius. Praestiterat natare.
Vincentius. Mihi non placet ranarum vita. Animal sum terrestre, non amphibion.
Laurentius. Sed tamen hoc exercitamenti genus olim cum primis habebatur liberale.
Vincentius. Immo etiam utile.
Laurentius. Ad quid?
Vincentius. Si fugiendum sit in bello, ibi potissimum valent, qui sese cursu pedum et natatu exercuerunt.
Laurentius. Artem narras haud quaquam aspernandam. Neque enim minus laudis est aliquando bene fugere quam fortiter pugnare.
Vincentius. Sum plane rudis et imperitus natandi. Nec sine periculo versamur in alieno elemento.
Laurentius. Sed assuescere oportet. Nemo nascitur artifex.
Vincentius. At ego istius generis artifices permultos audio natasse, sed non enatasse.
Laurentius. Experieris primum innixus suberi.
Vincentius. Nec suberi fido magis quam pedibus. Si vobis cordi est natatio, spectator esse malo quam certator.
 

Euntes in ludum

Sylvius. Ioannes.

Sylvius. Cur adeo curris, loannes?
Ioannes. Cur lepus, ut aiunt, pro carnibus?
Sylvius. Quid hoc proverbii est?
Ioannes. Quia nisi adfuero in tempore, ante recitatum catalogum, actum est de pelle mea.
Sylvius. Hac quidem ex parte nihil est periculo. Modo praeterita est quinta. Inspice horologium: manus nondum attigit punctum, quod horam ab hora aequis spatiis dirimit.
Ioannes. At ego vix habeo fidem horologiis. Mentiuntur nonnumquam.
Sylvius. At mihi fide, qui campanae vocem audivi.
Ioannes. Quid loquebatur?
Sylvius. Horam esse quintam.
Ioannes. Sed est et aliud, unde magis etiam timeam. Reddenda est memoriter hesterna lectio, satis prolixa. Vereor, ut possim.
Sylvius. Commune periculum narras. Nam et ipse vix satis teneo.
Ioannes. Et nosti praeceptoris saevitiam. Omnis illi noxia capitalis est. Nec magis parcit nostris natibus, quam si corium esset bubulum.
Sylvius. Verum is non aderit in ludo.
Ioannes. Quem igitur vicarium constituit?
Sylvius. Cornelium.
Ioannes. Strabum illum? Vae nostris natibus. Is vel Orbilio plagosior est.
Sylvius. Verum dicis, et ideo non raro sum illius brachio precatus paralysim.
Ioannes. Non est pium imprecari praeceptori. Nobis potius cavendum, ne incidamus in illius tyranni manus.
Sylvius. Reddamus inter nos vicissim, altero recitante, altero codicem inspiciente.
Ioannes. Pulchre mones.
Sylvius. Fac praesenti sis animo. Nam metus officit memoriae.
Ioannes. Facile deponerem pavorem, si non adesset periculum. At in tanto discrimine, quis posset esse securus animo?
Sylvius. Fateor, sed tamen non agitur de capite, sed parte diversa.
 

Alia

Cornelius. Andreas.

Cornelius. Scite tu quidem pingis, sed charta tua perfluit. Charta subhumida est ac transmittit atramentum.
Andreas. Quaeso ut appares mihi pennam hanc.
Cornelius. Deest mihi gladiolus scriptorius.
Andreas. En tibi.
Cornelius. Hui, quam est obtusus.
Andreas. Accipe coticulam.
Cornelius. Utrum amas scribere cuspide duriuscula, an molliore?
Andreas. Attempera ad manum tuam.
Cornelius. Ego molliore soleo.
Andreas. Quaeso ut mihi describas ordine figuras elementorum.
Cornelius. Graecas an Latinas?
Andreas. Latinas primum. Conabor imitari.
Cornelius. Suppedita chartam.
Andreas. Accipe.
Cornelius. Sed meum atramentum dilutius est subinde infusa aqua.
Andreas. At meum linteolum prorsus exaruit.
Cornelius. Immunge, nisi mavis immeiere.
Andreas. Immo potius rogabo alicunde.
Cornelius. Praestat habere domi, quam rogare commodato.
Andreas. Quid est scholasticus absque calamo et atramento?
Cornelius. Quod miles absque clipeo et gladio?
Andreas. Utinam mihi essent articuli tam celeres. Equidem non possum dictantis vocem scribendo assequi.
Cornelius. Prima cura sit, ut bene scribas; proxima, ut celeriter: Sat cito, si sat bene.
Andreas. Belle, sed istam cantionem cane praeceptori, cum dictat: Sat cito, si sat bene.

 
 
 
<<< operis indicem