BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XII

 

_____________________________________________________________________

 

 

[1864 19]

12.

Magister Hiltbrandus Mammaceus

salutem dicit

Magistro Ortvino.

 

Amicissime domine Ortvine, non possum iam scribere eleganter epistolam secundum pręcepta quę scribuntur in modo epistolandi, quia hoc tempus non permittit, sed oportet breviter et statim manifestare paucis verbis quid est, quia habeo expedire casum unum vobiscum, qui est mirabilis, et est talis res. Vos debetis intelligere quod hic est terribilis fama, et omnes dicunt quod in curia romana causa magistrorum nostrorum male stat, quia dicunt quod Papa vult autentizare sententiam quę ante annum lata est in Spira pro doctore Reuchlin. quando audivi tunc ita timui quod non potui aliquod verbum dicere, et fui sicut mutus, et per duas noctes non dormivi. Quia amici Reuchlin gaudent et vadunt ubique seminantes istam famam: et ego non crederem nisi vidissem unam litteram unius magistri nostri de ordine prędicatorum, in qua scripsit cum magna tristitia illam novitatem. Et cum hoc scripsit quod Papa permisit quod Speculum oculare debet in curia romana imprimi, et mercatores debent vendere, et omnis homo debet legere. Et magister noster Hochstratus voluit exire curiam romanam et voluit iurare paupertatem, tunc iudices non voluerunt eum dimittere. Sed dixerunt quod debet expectare finem, et quod non potest iurare paupertatem, quia intravit Urbem Romam cum tribus equis, et in curia romana habuit commensales, et exposuit magnas pecunias, et propinavit Cardinalibus, et Episcopis, et auditoribus consistorii multa munera, et propterea non debet iurare paupertatem. O Sancta Maria, quid volumus nunc facere, si Theologia ita spernitur, quod unus iurista debet pręvalere omnes Theologos? Ego credo quod Papa non est bonus christianus, qui si esset bonus christianus, tunc esset impossibile quod non teneret cum Theologis. Sed etiam si Papa dat sententiam contra Theologos, tunc videtur mihi quod debet fieri appellatio ad concilium, quia concilium est supra Papam, et in concilio Theologi habent pręvalentiam super alias facultates: tunc spero quod dominus dabit benignitatem et respiciet famulos suos Theologos, et non permittit quod inimicus noster supergaudeat nos, et dabit nobis gratiam spiritussancti quod possumus superare fallimoniam istorum hęreticorum. Quidam iurista nuper dixit hic quod est fatatum, quod ordo prędicatorum debet perire, et quod ex illo ordine debent venire maxima scandala in fidem Christi, sicut non audita sunt prius: et dixit ubi legit illam prophetiam. Sed [1515: 6v] absit quod [1864: 20] hoc sit verum. Quia ille ordo est utilis, et si ille ordo non esset, tunc nescio quomodo staret theologia, quia semper prędicatores sunt profundiores in theologia, quam minores vel Augustinenses, et tenent viam doctoris sancti, qui tamen nunquam erravit. Et etiam ipsi habuerunt multos sanctos in suo ordine, et sunt audaces in disputatione contra hęreticos. Ego miror quare magister noster Iacobus de Hochstraten non potest iurare paupertatem; tamen est de ordine mendicantium qui manifeste sunt pauperes. Si non timerem excommunicationem, ego vellem dicere quod papa erraret ibi. Et non credo quod hoc est verum, quod ipse exposuit sic pecunias, et dedit propinas, quia est vir valde zelosus; et credo quod isti iuristę et alii fingunt talia, et doctor Reuchlin scit ipsis ita blandiri, quia etiam audivi quod multę civitates, et multi principes, ac domini scripserunt pro eo. Et est ratio, quia non sunt in theologia instructi, et non intelligunt factum: alias permitterent istum hęreticum habere diabolum, quia est contra fidem, etiam si totus mundus diceret contrarium. Vos debetis ista statim manifestare magistris nostris in Colonia, quod sciunt capere consilium. Et scribatis mihi quid volunt facere. Et valete in Christo. Datum in Tubinga.