BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXIV

 

_____________________________________________________________________

 

 

[1515: 11r]

24.

Paulus Daubengigelius

salutem dicit plurimam

Magistro Ortvino Gratio.

 

Ecce si ego sum mendax sicut nuper dixistis, quod promitterem vobis semper quod vellem vobis scribere et tamen non scriberem vobis. Iam volo probare quod teneo vobis fidem, quia vir maturus et rectus nihil debet promittere quod non vult servare. Et esset magna inconstantia de me si non servarem vobis promissa, et essem fallax. Vos debetis similiter scribere mihi; tunc sępe volumus adinvicem mittere seu dirigere epistolas. Et iam debetis scire quod doctor Reuchlin permisit imprimere unum librum qui intitulatus est ‘Defensio’: in quo scandalizat valde dedecorose, et vocat vos asinum. et verecundatus sum valde legens illum librum, quamvis non legi eum per totum, quia proieci ante parietem quando vidi quod est ita malignosus contra Theologos et Artistas. vos potestis eum legere si vultis, quia mitto hic eum vobis. mihi videtur quod autor ille [1864: 37] cum suo libro debet comburi, quia est maxime scandalosum quod aliquis debet talem librum compilare. Nuper fui Equiritia et volui emere equum, in quo volo equitare ad Viennam; tunc vidi illum librum venalem; et cogitavi mecum quod necesse est quod vos videbitis illum, ut possitis ei respondere ad suam perversitatem; quia si possem facere vobis maiora servitia, non vellem tardari, quia habetis me humilem servitorem et fautorem vestrum. Sciatis quod adhuc habeo malos oculos; sed venit huc quidam Alchimista qui dicit quod scit medicare oculis, etiamsi homo esset totaliter cęcus in illa infirmitate. Et alias habet bonam experientiam, quia ambulavit per Italiam et Franciam, et multas provincias. Et sicut scitis, omnis Alchimista est medicus aut saponista: quamvis iam est depauperatus aliquantulum. Vos quęsivistis etiam quomodo succedit mihi alias. gratior vobis quod quęritis ita. sed debetis scire quod adhuc bene sto de gratia dei. et in ista vindemia detorculavi multum vinum, et in frumentis habeo bonam sufficientiam. Sed de novitatibus scitote, quod serenissimus dominus imperator mittit magnum populum in Lombardiam contra Venetianos, et vult eos corrigere pro superbia sua. Ego vidi bene duo milia cum sex baniris, et habuerunt pro dimidio cuspides, et pro dimidio pixides seu bombardas, et fuerunt satis terribiles, et habuerunt scissas caligas. et fecerunt multa damna rusticis et villanis. et homines dixerunt quod vellent quod omnes interficerentur. sed ego opto quod redibunt cum sanitate. Mittatis mihi cum isto nuncio formalitates et distinctiones Scoti quas composuit Brulifer, et etiam Clipeum Thomistarum in littera Aldi, si potestis reperire. Etiam vellem libenter videre modum metrificandi quem vos composuistis. Et emite mihi Boecium in omnibus suis operibus, et pręcipue de disciplina scholarium, et de consolatione philosophica cum commento Doctoris sancti. et cum hoc Valete et habeatis me commendatum. ex Augusta.