BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXIX

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

29.

Magister Tilmannus Lumplin

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio.

 

Stultissimus sum virorum, et sapientia non est mecum; non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum’. Proverbiorum XXX. Ergo non debetis me spernere quod prętendo vobis dare consilium in factis vestris, quia facio talia bono animo. Et volo cavisare vos secundum quod ego intelligo, et modicum volo corrigere vos, quia vexatio dat intellectum. Et scriptum est in Ecclesiastico cap. XIII.: ‘Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea’. Sic etiam fit vobis, quia vultis habere quod sum amicus [1864: 44] vester: propterea oportet etiam pro bono accipere vexationes a me. Ego percepi seu intellexi quod vos tacetis in causa Ioannis Reuchlin, et non respondetis ei contra suas scandalizationes. Et iratus sum valde, quia amo vos, et scriptum est: ‘Quem diligo, corrigo’. Nam quare incepistis ei respondere, si non vultis continuare? An non estis sufficiens? Vos estis per deum et pręsertim in facultate theologica estis ei melior: et ergo debetis ei respondere, et defendere famam vestram, et prędicare fidem christianam, contra quam scribit ille hęreticus. Et non debetis aliquem respicere, quia dicit [1515: 13r] Salomon in Ecclesiastici XIII.: ‘Noli esse humilis in sapientia, ne humiliatus in stultitiam seducaris’. Neque debetis timere potentiam iuristarum, quod faciant vobis periculum corporis, quia debetis talia pati pro fide et veritate. Unde Christus dicit in evangelio Matthęi XVI.: ‘Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam’. Et si timetis quod non potestis eum vincere, tunc non creditis evangelio, quia ista est causa fidei. Et scriptum est in evangelio, quod nihil est impossibile homini qui credit: quia ponitur Matthęi XVIII.: ‘Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic „transi hinc“, et transibit, et nihil erit impossibile vobis’. Sed non est possibile quod doctor Reuchlin potest verum scribere, quia non habet fidem integre, quia defendit Iudęos qui sunt hostes fidei; et est contra opiniones doctorum; et cum hoc est peccator, sicut scribit magister Ioannes Pfefferkorn in suo libro qui dicitur Sturmglock. Sed peccatores non debent aliquid habere agere in scriptura sacra, quia scribitur Psalmo XLIX.: ‘Peccatori autem dixit deus: „Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?“’ Quapropter ergo hortor vos, et rogo pectoraliter quatenus velitis audacter defendere vos, quod homines possent laudabiliter dicere de vobis quod defendistis ecclesiam et famam vestram. Nec debetis respicere aliquem, etiam si papa vellet prohibere, quia ecclesia est super papam. Et debetis me habere excusatum quod moneo vos, quia vos amo, et tu scis domine quia amo te. Valete in fortitudine corporis et animę.