BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXXIV

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

34.

Magister Ortvinus Gratius

Magistro Mammotrecto

profundissimo amico in primo gradu amicitiarum

salutem dicit.

 

Ex quo dicit scriptura: ‘Amat dominus gradientes simpliciter’: ideo laudo dominationem vestram, subtilissime domine magister, quod scribitis mihi tam simpliciter conceptum mentis vestrę, oratorie tamen, sicut estis bene stilatus in latinisando. Ego volo vobis etiam simpliciter scribere rhetoricaliter, et non poeticaliter. Domine magister amicabilissime, vos manifestatis mihi de amore vestro: ego miror quod non estis prudentior, quam quod vultis amare virgines: dico vobis quod male facitis, et habetis propositum peccaminosum, quod vos posset ducere ad infernum. Ego cogitavi quod estis discretus et non curatis istas levitates, quę semper habent malum exitum. Ast dabo vobis consilium meum quod petitis. Ex quo dicit scriptura: ‘Qui petit, accipit’. Debetis primo relinquere illas vanas cogitationes de vestra Margareta, quas diabolus vobis suggerit, qui est pater omnis peccati, teste Richardo super .IIII. Et quandocunque de ea cogitatis, facite crucem ante vos, nec non orate unum Pater noster cum illo versu in psalterio: ‘Stet diabolus a dextris eius’. Etiam semper comedite sal benedictum in die dominico, et spargite vos cum aqua sancta quod consecravit stationarius sancti Ruperti: et sic potestis effugere illum diabolum qui vobis suggerit illum [1515: 15r] magnum amorem de vestra Margaretha, quę non est ita pulchra ut putatis: ipsa habet unam verrucam in fronte, ac magna rubeaque crura, grossas nigrasque manus, sibique olet os suum propter malos dentes; necnon etiam habet spissum culum secundum commune proverbium: ‘Ars Margarethę est mirabile rete’. Sed vos estis cęcus ex illo diabolico amore quod non videtis eius vitia. Ipsa multum bibit et comedit, ac bis nuper bombisavit quando sedit apud me in mensa, et dixit quod fecit cum scamno. Ego habui in Colonia pulchriorem vestra Margaretha, et tamen dereliqui eam. Postquam accepit virum, sępe vocavit me per unam antiquam vetulam, quando vir eius fuit absens: sed non veni pręter [1864: 52] semel: sed tunc fui ebrius. Ego hortor quod bis ieiunatis in sabbato. et postea faciatis vestram confessionem uni magistro nostro ordinis prędicatorum, qui posset vos bene instituere. Et quando fecistis confessionem, tunc debetis orare de sancto Christoforo quod velit vos portare in humeris suis, ne iterum recidivetis ac mergatis vos in mare amplum et spaciosum, in quo sunt reptilia quorum non est numerus, id est peccata infinita, sicut exponit Combibilator; ac postea orate ne cadetis in tentationem. Surgite etiam mane, lavate manus vestras, ornate crines, et nolite esse accidiosus: scriptura enim dicit: ‘Deus, deus meus, ad te de luce vigilo’. Etiam vitate loca secreta: nos scimus quod loca et tempora sępe inducunt homines ad peccandum, et maxime ad luxuriandum. Verum quod vultis a me habere unum experimentum probatum de amore, sciatis quod ego non possum salvare conscientiam meam. Quando glosavi vobis hic Ovidium de arte amandi, dixi vobis quod nemo deberet facere per artem nigromantiam quod mulieres se amant; et quicunque contraiverit, ipse esset excommunicatus de facto, et exquisitores hęreticę pravitatis possunt eum citare, atque ad ignem damnare. Ego dixi vobis etiam unum exemplum, quod debetis notare, videlicet hoc: Unus baccalaurius Lypsensis amavit unam virginem Catarinam Pistoris, et iactavit ipsam cum pomo nigromantico, et ipsa pomum accepit et posuit ad pectus suum inter mamillas: et statim incepit istum baccalaurium furialiter amare, sic quod quando fuit in ecclesia, semper inspexit istum baccalaurium; et quando debuit orare ‘Pater noster qui es in cęlis’, oravit: ‘Baccalaurie ubi es?’ Etiam in domo quando pater vel mater clamavit sibi, respondit: ‘Baccalaurie, quid vultis?’ Et ipsi non intellexerunt, donec quidam magister noster prętergrediens domum eius salutavit istam virginem dicens: ‘Domina Catarina, bonum sero: proficiat vobis, vos habetis unum pulchrum crinale’. Et respondit illa virgo Catarina: ‘Deo gratias, bone baccalaurie, vultis mecum bibere de optima cerevisia?’ porrigens sibi cantharum. Verum ille magister noster fuit iratus, et accusavit ipsam apud matrem suam sic: ‘Domina Pistorissa, corrigite filiam vestram: ipsa est valde indiscreta; scandalizavit nostram universitatem: nam vocavit me baccalaurium, et sum magister noster. Amen, amen, dico vobis quod perpetravit peccatum mortale: abstulit mihi honorem meum, et peccatum non dimittitur, nisi ablatum restituatur. Alios magistros nostros nominavit etiam baccalaurios: ego credo quod amat unum baccalaurium; habete advertentiam.’ Tunc mater eius accepit unum lignum percutiens ipsam ad caput et dorsum suum quod perminxit sese, inclusitque ipsam in cubile per dimidium annum, et dedit ei panem et aquam comedere. Interea temporis baccalaurius processit, et [1864: 53] celebravit primitias, posteaque rexit unam parrochiam in Saxonia Padorauw. Quod cum ipsa audivit, saltavit ex alta fenestra, et fregit quasi dextrum brachium, et fugit in Saxoniam ad istum baccalaurium, cum quo adhuc est hodierna die, et habet cum eo quatuor pueros. Vos vero bene scitis quod hoc est scandalum in ecclesia. Ergo igitur debetis cavere ab illa arte nigromantica, ex qua veniunt multa mala. Verum potestis bene uti medicina quam vobis dominus doctor Brunellus docuit de gyni: est bona medicina: ego probavi eam sępe contra tormenta ventricalia. Valete cum matre vestra. Ex Colonia e domo domini Ioannis Pfefferkorn.