BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[72]

CAPVT XIII

Batavis ius commercii Indicani

qua pace, qua indutiis, qua bello

retinendum

 

Quare cum et ius et aequum postulet, libera nobis ita ut cuiquam esse Indiae commercia, superest, ut sive cum Hispanis pax, sive indutiae fiunt, sive bellum manet, omnino eam, quam a natura habemus libertatem tueamur. Nam ad pacem quod attinet, notum est eam esse duorum generum: aut enim pari foedere, aut impari coitur. Graeci 1) istam vocant συνθήκην ἐξ ἴσου hanc σπονδὰς ἐξ ἐπιταγμάτων illa virorum est, haec ingeniorum servilium. Demosthenes in oratione de libertate Rhodiorum: 2) καί τοι χρὴ τοὺς βουλομένους ἐλευθέρους εἶναι τὰς ἐκ τῶν ἐπιταγμάτων συνθήκας φεύγειν, ἁς ἐγγὺς δουλείας οὔσας, „eos qui volunt esse liberi oportet omnes condiciones quibus leges imponuntur ita fugere tamquam quae proximae sunt servituti“. Tales autem sunt omnes quibus pars altera in iure suo imminuitur, iuxta Isocratis definitionem 3) vocantis τὰ τοὺς ἑτέρους ἐλαττοῦντα παρὰ τὸ δίκαιον. Si enim, ut inquit Cicero, 4) „suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur“, sequitur eodem auctore, pacem esse vocandam, non pactionem servitutis, sed tranquillam libertatem; quippe cum et Philosophorum et Theologorum [73] complurium 5) iudicio pax et iustitia nominibus magis quam re differant, sitque pax non qualiscumque, sed ordinata concordia.

Indutiae autem si fiunt satis apparet ex ipsa indutiarum natura non debere medio earum tempore condicionem cuiusquam deteriorem fieri, cum ferme interdicti uti possidetis instar obtineant.

Quod si in bellum trudimur hostium iniquitate, debet nobis causae aequitas spem ac fiduciam boni eventus addere. Nam 6) ὑπὲρ ὧν ἂν ἐλαττῶνται μεχρὶ δυνατοῦ πάντες πολεμοῦσι, περὶ δὲ τοῦ πλεονεκτεῖν οὐχ οὕτως, „pro his in quibus iniuria afficiuntur omnes quantum omnino possunt depugnant: at propter alieni cupiditatem non item“; quod et Alexander Imperator ita expressit: τὸ δὲ τοὺς ὀχλοῦντας ἀποσείεσθαι ἔκ τε τῆς ἀγαθῆς συνειδήσεως ἔχει τὸ θαρραλέον, καὶ ἐκ τοῦ μὴ ἀδικεῖν ἀλλ' ἀμύνασθαι ὑπάρχει τὸ εὔελπι, „eius a quo coepit iniuria, provocatio maxime invidiosa est; at cum depelluntur aggressores, sicut bona conscientia fiduciam secum fert, ita quia de vindicanda non de inferenda iniuria laboratur, spes etiam adsunt optimae“.

Si ita necesse est, perge gens mari invictissima, nec tuam tantum, sed humani generis libertatem audacter propugna.

Nec te, quod classis centenis remigat alis,

Terreat: INVITO labitur illa MARI:

Quodve vehunt prorae Centaurica saxa minantes,

Tigna cava et pictos experiere metus.

Frangit et attollit vires in milite causa;

Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor. 7) [74]

Si iusta multi, et ipse Augustinus, 8) arma crediderunt eo nomine suscipi, quod per terras alienas iter innoxium negaretur, quanto illa erunt iustiora, quibus maris, quod naturae lege commune est, usus communis et innoxius postulatur? Si iuste oppugnatae sunt gentes quae in suo solo commercia aliis interdicebant, quid illae quae populos ad se nihil pertinentes per vim distinent, ac mutuos earum commeatus intercludunt? Si res ista in iudicio agitaretur, dubitari non potest quae a viro bono expectari deberet sententia, ait Praetor: 9) „Quo minus illi in flumine publico navem agere, ratem agere, quove minus per ripam exonerare liceat, vim fieri veto“. De mari et litore in eandem formam dandum interdictum docent interpretes, exemplo Labeonis, qui cum interdiceret Praetor: 10) „Ne quid in flumine publico ripave eius facias, quo statio iterve navigio deterius sit, fiat“; simile dixit interdictum competere in mari: 11) „Ne quid in mari inve litore facias, quo portus, statio, interve navigio deterius sit, fiat“.

Immo et post prohibitionem, si quis scilicet in mari navigare prohibitus sit, aut non permissus rem suam vendere, aut re sua uti, iniuriarum eo nomine competere actionem Vlpianus respondit. 12) Theologi insuper et qui tractant casus, quos vocant, conscientiarum, concordes tradunt, [75] eum qui alterum vendere aut emere impediat, utilitatemve propriam publicae ac communi praeponat, aut ullo modo alterum in eo quod est iuris communis impediat, ad restitutionem teneri omnis damni viri boni arbitrio.

Secundum haec igitur vir bonus iudicans, Batavis libertatem commerciorum adiudicaret, Lusitanos et ceteros, qui eam libertatem impediunt, vetaret vim facere, et damna restituere iuberet. Quod autem in iudicio obtineretur, id ubi iudicium haberi non potest, iusto bello vindicatur. Augustinus: 13) „Iniquitas partis adversae iusta ingerit bella“. Et Cicero: 14) „Cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, confugiendum ad posterius, si uti non licet priore“. Et Rex Theodoricus: „Veniendum tunc ad arma, cum locum apud adversarium iustitia non potest reperire“. Et quod proprius est nostro argumento, 15) Pomponius eum qui rem omnibus communem cum incommodo ceterorum usurpet, MANV PROHIBENDVM respondit. Theologi quoque tradunt, sicuti pro rerum cuiusque defensione bellum recte suscipitur, ita non minus recte suscipi, pro usu earum rerum quae naturali iure debent esse communes. Quare ei qui itinera praecludat, evectionemque mercium impediat, etiam non expectata ulla publica auctoritate, via facti, ut loquuntur, posse occurri.

Quae cum ita sint, minime verendum est, ne aut Deus [76] eorum conatus secundet, qui ab ipso institutum ius naturae certissimum violant, aut homines ipsi eos inultos patiantur, qui solo quaestus sui respectu communem humani generis utilitatem oppugnant.

 

――――――――

 

1) Thucydides, Isocrates, Andocides. 

2) Isocrates, Archidamos 51. 

3) Panegyricus 176. 

4) De officiis I, 35. 

5) Polus Lucanus apud Stobaeum, De iustitia (III, p. 362 Wachsmut-Hense); Clemens Alexandrinus, Stromateis; Augustinus, De civitate Dei IV, 15. 

6) Demosthenes, De libertate Rhodiorum XV, 10 (p. 193 R.). 

7) Propertius IV, vi, 47-52. 

8) De civitate Dei V, 1. 

9) Dig. XLIII, 14, 1 (Ut in flumine publico navigare liceat). 

10) Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L. 1, in principio). 

11) Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L. 1, § Si in mari aliquid). 

12) Dig. XLIII, 8, 2 (Ne quid in loco publico, L. 2, § Si quis); XLVII, 10, 13 et 24 (De iniuriis, L. Iniuriarum actio, et L. Si quis proprium); Silvestris, In verbo 'restitutio', 3 sub finem; Oldradus et Archidiaconus ad Dig. XLVIII, 12, 2 (De lege Iulia de annona), and XLVII, 11, 6 (De extraordinariis criminibus. L. Annonam). 

13) De civitate Dei IV. 

14) De officiis I, 34. 

15) Dig. XLI, 1, 50 (De adquirendo rerum dominio, L. Quamvis quod in litore); Henricus von Gorcum, De bello justo 9.