BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes Hagenaw

floruit 1620

 

Iter Principis Serenissimi

Vladislai Vasae

per Europam Occidentalem

1624 - 1625

 

November 1624

 

___________________________________________________

 

 

 

1624

November

 

Die 1

Serenissimi simul Eucharistiae Sacramento refecti sunt totamque diem devotioni impenderunt.

 

Die 2

Absolutis sacris defunctorum ceremoniis sumptoque prandio, praemissis recto tramite aliis ipsi Serenissimi cum pauco comitatu nocte iam provecta Breisacum venerunt taedio itineris venationis suavitate eluso. Civitas haec colli eminentiori superstructa, ex una parte, qua Alsatiam spectat, Rheno per insulam duplicato alluitur, neque hac accessus nisi per duos pontes Rheno iniectas vallisque in ingressu firmatos patet. Arx vetus praerupto monti imposita, turri, quam habet altam valde quascunque hostium adreptationes detegit ac si vel incuria vel fato hostis appropinquet, tormentorum multitudine difficultateque ascensus facile conatus eius reprimit. Fortalitium item novum, quod meridiem versus colli superstruitur securitatem civitati aqua terraque praebet, ut pote et flumini Rheno et planicei, quae late in Briscaviam extenditur, dominaturum. Ipsa civitas duplici muro circumcincta habita naturae loci dictorumque munimentorum ratione clavis Alsatiae meretur dici. Ad ripam Rheni rupes est, quam ardente nuper in Imperio rebellione marchionem Turlacensem variis stratagemmatibus occupare sategisse ferunt, ut pote ex aqua Rheni pontibus multum incommodi afferre potuisset, in hac nunc diligentes excubiae Preisacensi praesidio aguntur. In templo civitatis corpora Sanctorum Gervasii et Protasii asservantur.

 

Die 3

Serenissimus Princeps magistratui civitatis audientiam, quam in hanc horam reiecerat, concessit. Audito in templo parochiali sacro absolutoque prandio Eysenscheimiam disceditur. Serenissimi in arce, alii in civitate hospitantur.

 

Die 4

Serenissimi cum nonnulla parte aulae Ruvachiam profecti ibidem prandent. Palatium Ruvachiense residentiam Archiduci in hac provincia praebet ordinariam, quod in colle constitutum circumspectum considerantibus praebet et amplitudine et amoenitate perinsignem. Camerae omnigena magnatum suppellectile, instructae tapetibus filorum aureorum argenteorumve intertextura micantibus pretiosissimis imperatorum Austriaconun veterum imaginibus aliisque exquisita arte et sollerti industria elaboratis picturis et ornamentis refulgent. Turris hic supra tecta palatii sese efferens tota fenestris perlucida radios solis perexiguo speculo haurit, quibus in obiectum e diametro in radicem refusis notitia horae emergit. Inter rudera veteris cuiusdam turris lapis visitur, in quo sonum quendam ululatui similem multos per annos auditum ferunt, quem cum admirabundi diffregissent, bufonem illic reperere, stupendum prorsus qualiter in saxo nullis fissuris pervio bestia generata, aut demum tanto tempore nutrita fuerit. Vespere Eysenschermiam redeuntes Serenissimi cum comitatu in palatio nobilitatis provincialis a barone de Ravenstein magnifica cena excipiuntur.

 

Die 5

Tota die quiescitur. Vespere tantum domus cudendae monetae destinata visitur.

 

Die 6

Praemissis Basileam sarcinis Serenissimi cum comitatu in pago Habsen prandent. Hinc dux Radzivillius facta Serenissimo Archiduci valedictione cum domino Pac recta uno tractu Basileam praecurrit, Serenissimo in venatione adhuc sese aliquantum occupante, qui secedente Serenissimo Archiduce uno miliari Basilea pernoctat, cura eius tractandi supremo Serenissimi Archiducis camerario demandata.

 

Die 7

Circa horam nonam antemeridianam Serenissimus Basileam intrat, ad quem videndum ingens hominum multitudo affluxit. Humanitas Basiliensium in hoc spectata, cum quod res et sarcinas famulosque Serenissimi audito tantum Polonico nomine sine ulteriore inquisitione intromiserint, tum quod Serenissimo sub nomine ducis Radzivillii tria vasa vini et currum avenae cum singulari promptae voluntatis declaratione obtulerint. Demum etiam nonnullos ex officialibus civitatis conductus et liberioris transitus causa ad primam usque civitatem cum Serenissimo miserunt omni exactione vectigalium praefectis interdicta. Itaque sumpto Basileae prandio pro nocte Lichstadium (civitas haec est Basiliensis subiecta) ventum.

 

Die 8

Maturato Lichstadii prandio cum transita civitate Olte (Soliturnensium haec est tota catholica et ideo militi Gallico Hispanis arma inferenti impervia) adversam fluminis praeterfluentis ripam transmisso ponte attigissent, audiuntur strepitus tormentorum in loco remotiore explosorum. Coniecturae eius rei intentis ex improviso occurrunt 200 equites Galli e legione fratris regis Galliarum Grisonibus et Rhetis in subsidium missi. Erectis in eventum insperati occursus utrinque animis attente amice tamen et tacite utraeque partes transeunt. Progressis paululum nostris manus peditum partim Helvetorum, partim Gallorum obiicitur. Qui nescio quid hostile ex fascis nostrorum rubeis arguentes velut proeliatum acie disposita, adhibito tympanorum sono pugnae sese accingunt. Quo viso Serenissmimus Princeps dominum Denhoff ad ductorem eorum militum praemittit, qui intentione nostrae partis exposita voluntatem eorum quoque exploret. Intellectis utrinque sententiis cum Serenissimus transisset, ipsi quoque perrexerunt rogatique, ut currus (qui ob asperitatem viarum tardius progrediebantur) intactos transire sinerent, moroso capitum nutu adsentire videbantur. Nota tamen eius modi hominum rapacitas detrita aliquantum nostrorum fiducia consilio occasionem praebuit, ut conductor in Olte remearet, ibique currus, quoad milites isti transiissent (nam civitatem catholicam ingredi ipsis non erat integrum detineret). Obsequitur conductor cumque ad milites ipsos pervenisset obversis moschettis et minitatione mortis repellitur. Redit hic ad Serenissimum reique seriem exponit. Tunc aucto rerum amittendarum metu dominus Zolkiewski et dominus Denhoff deliguntur, qui milites adeant atque ab instituto dehortentur. Sed hos praesumpta periculi certitudo verborumque et laboris iactura ab amplexu consilii deterruit. Ergo non occurrente alio modo probatur sententia, ut conductor noster praedictus transmisso flumine per aliam ripam in civitatem penetret securitatique rerum consulat.

Cumque hic propinquus flumini exsequutioni mandati sese accingit, milites iam transiisse animadvertit. Nuntiato transitu domino Denhoff maioris securitatis causa in civitatem remittitur curruum illic detinendorum causa, donec suspicio simulati secessus tempore aliisque indiciis vanesceret. Constante ergo eorum abitu dominus Denhoff visis curribus et facta mihi eorum, quae acciderant, relatione, ad Serenissimum rediit. Trepidantibus adhuc inter spem et metum nostris, antequam dominus Denhoff ad civitatem missus venisset, marchio Turlacensis iunior in Vallem Tellinam et ipse tendens obviam factus est. Cui dominus Denhoff agnoscenti Serenissmimus sese detexit, de qua felicitate ipse sibi gratulatus, cum super securitate rerum nostrarum interrogaretur, dubitare se respondit, nam praeterquam quod ordinarius his polypis sit, ut obvia quaeque contactu secum trahant, ubique pro certo credi Serenissimum nostrum Principem ideo in Italiam proficisci, ut partes Hispanicas amplexus contra Rhethos Gallosque militem ducat. Atque ita si his militibus quidpiam de praesentia Serenissimi Principis innotescat, periculum ingravescere, suam interim pollicitus operam, ut quantumcunque potuerit, securitati rerum consulat factaque obsequiorum suorum oblatione recedit. Res itaque salvae et intactae hic transiere.

Emersi ex hoc periculo aliud incurrunt. Serenissimus cum duce Radzivillio praecedens Arburgum, Bernensium oppidum, libere et secure transit. Subsequens comitatus pars, quia per pagum proximum sine vectigalis solutione transierant, clamore ex eo loco accurrentis et super vectigalis frustratione conquerentis puellae retinentur irritatique incolae cum insultatione et minis revidendarum rerum vectigal exigunt. Nostri novitatem rei et insolentiam hominum admirati asperitatem eorum humanissimo affatu mitigare nituntur. Sed erinaceos demulcent, nam nihilo placidiores domino Nagott facti enormitatem cum vociferatione exprobrant, expostulanti, ut durius quid peterent, flagitanti occlusis portis graviora minantur. Advectis tandem quarum causa tam diu exspectabantur rebus, soluti sunt tres Ungarici, quod cum quidam e barbaris illis non vidisset, dominum Nagott portam versus tendentem correpto equi freno retraxit, nec ante dimisit, quam de solutione facta a consociis certior factus esset. Ita praetervecti hanc insolentissimorum hominum barbariem, nocte Zofingam venere. Hic vectigal quoque exigentes audito legati Polonici et catholicorum nomine quievere. Nam haeretici infensi principes catholicos maxima colunt observantia. Ictus illi tormentorum bellicorum, quos in egressu civitatis Oltanae a nostris auditos memoravi, hic in signum transitus militis hostilis edebantur.

 

Die 9

Dum in confinibus Lucernensibus castrum Zwick eminentissimae rupi superiectum naturaeque et artis ingenio mirifice munitum transitur, tres aut quatuor bombardae a militibus praesidiariis exploduntur. Prandium in oppido Swersce lacui Symbachensi adiecto sumitur. Transito Symbachio, unde non procul locus iste ostenditur, quem Helvetii fusione exercitus olim Leopoldici insigniverunt, Lucarnae «Sub Equulo» pernoctatur. Huc Serenissimus cum comitatu tempestive pervenit, currus autem cum rebus provecta iam nocte et quiescentibus omnibus. Mirum qualia praecipitia tenui unius solius candelae lumine tunc cum curribus evitaverimus.

 

Die 10

Audito Lucernae apud patres Societatis sacro dum Serenissimus templo egreditur, nuntius apostolicus isthic degens accurrit ducemque Radzivillium salutat ac inter ceteras officiorum oblationes exquisissima (ut dicebat) vina pro itinere offert. Missus ego seligendi vini causa cantinam ingressus nihil singulare praeter vetus vinum Burgundicum quod et ipsum iam in acetum declinabat, reperi. Expeditis cum nuntio complimentis naves statim ingressae ac per lacum Lucernensem Flielam versus navigatum. Lacus hic asperis primum circumseptus montibus, in varias deinde partes expandens brachia villas aliquot notabiles veteraque dirutarum arcium vestigia complectitur. Inter cetera notantur rudera arcis Habsburgensis fons ille, ex quo mare gloriae Austriacae effusum. Villa item Swit unus e primis cantonibus. Sacellum, quod in memoriam Gulielmi Uraniensis (qui eo loci e navi sese praecipitans manus praesidis et captivitatem vel mortem evasit) exstructum, annua festivitate magna hominum libertatis Helveticae originem celebrantium concursu frequentatur. In hoc tota factae conspirationis et foederis trium rusticorum historia depicta visitur. Paulo inferius ex alia parte lacus aureola illa ostenditur, in qua moles rebellionis a tribus illis rusticis quotidiano clandestinoque conventu fabricata. Aqua in hoc lacu tam est limpida, ut ubivis in ipsum fundum transpectus pateat. Ventis altitudinem et earundem ob montium frequentiam nullis pervia placidam et securam praebet navigationem. Proverbialiter in Helvetia querentibus, quae nam in ista regione sit maxima crux, responderi solet: lacus Lucernensis, nam plane in formam crucis extenditur.

Traiecto itaque lacu hoc Flielam pervenitur, ubi Serenissimus cum comitatu navi exscedens pedes Altorffium, quarta miliaris parte Fliela dissitum, pergit. Famuli cum rebus et equis subsequuntur. Dominus Piglowski pueros ludentes in transitu verbis Germanicis increpuit, qui talium fortassis insolentes irrisione et convitiis ita ipsum persecuti sunt, ut pudore suffusus vix sese ipsis eripuit. Altorfii, alias Uraniae, Serenissimus cum omni comitatu «Sub Aquila Aurea» hospitatur. Templum parochiale hic valde pulchrum monasteriumque patrum capucinorum. In ipsa villa super puteum visitur statua Gulielmi Uraniensis cum ballista et telo necnon filiolo pomum gestante. Memoria haec est saevitiae pariter et praesidum et coeptae libertatis. In cena varii generis vina in scyphis deauratis illustrissimo duci Radzivillio a magistratu loci offeruntur. Ego ab illustrissimo duce ad legatum regis Hispaniae, qui illic residet, fidei de sanitate poscendae causa missus in lecto decumbentem ipsum offendi. Hic subordonatus Serenissimi Principis adventum graviter super infelicitate sua quaerebatur, quod videlicet eo plane tempore morbus illum invaserit, quo non facile alias sibi eventuro honore praesentia videlicet et affatu tanti principis frui deberet. Inter ceteras discursus materias iteratis vicibus expresse a me petiit dominis Polonis, quicunque ii sint, qui advenerunt, salutem suis verbis nuntiarem significaremque nihil sibi nunc magis in optatis esse, quam ut turmas aliquot Kozakorum in hac contra Rhetos bellandi occasione haberet, inventurum enim se vias modosque, quibus etiam in illa montium asperitate usui et emolumento esse sibi possint.

 

Die 11

Audito apud patres capucinos sacro sumptoque ientaculo uno tractu in Urseren, septem horis Urania dissitum, pergitur. Pagus hic ad pedem montis Gothardici situs, pauculas miserasque domos continens suo iure sine ulla dependentia gaudet. Antequam huc veniretur, in ascensu montis satis praerupti legatum ducis Parmensis in Lotaringiam tendentem offendimus. Hoc die multi nobis pontes ingentibus praecipitiis terribiles transiti. Ac inter ceteros ille, qui reliquis pontis infernalis adstructus est. Pons ille infernalis a demone compositus fertur inito cum Sancto Columbano pacto, ut primus, qui transiret, suus foret. Perfecto ponte Sanctus Columbanus buccellam ad alteram partem pontis proiicit et caniculus ad id destinatus inhians pontem transcurrit, quem diabolus iure pacti ridicule deceptus correptum fremebundus divulsit. Hic quoque visitur lapis ille ingentis magnitudinis quem (ut fertur) diabolus vertice capitis gestans, cum a muliercula quadam obvia interrogaretur, quid eo cum saxo agere meditaretur responderetque pontem noviter factum eo se confracturum. Facto a muliere signo sanctae crucis eo loco, quo nunc visitur, relinquere coactus est.

 

Die 12

Peracto sacro sumptoque apud ducem Radzivillium ientaculo Serenissimus duxque Radzivillius, dominus Pac, dominus Zolkiewski et dominus Kazanowski sedilibus per ardua montis Gothardici portari sese facere aliis nonnumquam in equis, nonnunquam ob lubricitatem glaciei aliaque casuum pericula pedestri itinere subsequentibus. Traiectui montis quinque horae impensae; prandium pagus Elgers dictus, exhibet. Hic a quodam incola quinque frusta cristalli montanae mirificae magnitudinis venalia habentur, quae et ipse Serenissimus vidit licitatusque est. Noctu in Faete sub insigni Uraniae misere cenatur quiesciturque.

 

Die 13

Serenissimus metdecimus festinato cursu Mediolanum praecessit venitque eo die pro prandio Bellezzonam usque, ubi in intromittendis ipsis ob defectum fidei sanitatis praesides eiusdem magnam difficultatem fecere. Nihil flexus, quod famulos se legati regis Poloniae, qui paulo post secuturus est, dicerent. Ungaricis opus erat, quibus porta et animi eorum expugnarentur his manui iniectis libere transiere. Dominus Rosen et dominus Piglowski cum reliquo comitatu et sarcinis Polegii «Sub Aquila» prandent. Hic hospes cum hospita ad sonitum nostrae testudinis choreas ducit. Vespere Bellezzonam venientibus David a Serenissimo relictus occurrit admonetque dominum Rosen tanquam legatum Maiestatis Polonicae sub nomine ducis Radzivillii veneraremur, ut dicta praeeuntium dominorum factis nostris congruerent. Laboratum circa exsecutionem huius ordinis, quantum fieri potuit. Hospitabaturque extemporaneus hic legatus «Sub Cervo Aureo». Bellezzonae tria sunt fortalitia; tribus primis Helvetiorum cantonibus attinentia: illud quod omnibus supereminet Undervaldensibus, medium Suitensibus, infimum, quod totam vallem obserat, Uraniensibus. Transfluit hic fluvius Ticinus, quem Gothardus ex hac parte effundit, sicut ex alia Riesam.

 

Die 14

Serenissimus pro nocte Comum venit omnique hospitio in ipsa civitate exclusus in suburbio pernoctavit. Dominus Rosen cum suis uno tractu Luganum venit. Hospitatur «Sub Cruce Alba» laute et nitide.

 

Die 15

Serenissimus praeparatas in eius adventum a duce Feria pompas sollennitatesve irritas redditurus relicta Comi maiore comitatus parte cum domino Pac et domino Denhoff claudicante equo per postam Mediolanum contendit inque hospitium «Trium Regum» divertit. Dux Feria, Mediolani gubernator, intellecto Polonorum adventu mittit sciscitatum, quandonam Serenissimus Princeps Poloniae speretur, se enim illi occursurum. Cui cum a domino Pac responsum Serenissimum iam a duobus horis Mediolani esse, quae res omnes adventus Serenissimi conscios stupefecit confuditque. Circa vesperum dux Radzivillius cum aliis eodem appulit. Dux Feria ne cura Serenissimus Princeps incognitus illic degere vellet, diurna salutatione ipsum detegeret, noctu Serenissimum adiit salutavitque. Ego in comitatu domini Rosen antelucana salutatione cum impedimentis et sarcinis per lacum Luganum transvectus Codelagi reliquos exspectavi. Unde adventantibus ipsis oneratisque equis pergentes prandium Mandridii «Sub Sancto Georgio» sumpsimus. Ad Beatam Virginem, ubi imago Beatae Virginis in pulcherrimo templo miraculosa, pernoctavimus. Huc lectam status Mediolanensis nobilitatem multis cum curribus Serenissimum Principem excepturum adventasse intelleximus, quae cognita eventus frustratione Mediolanum ante nostrum adventum redierat.

 

Die 16

Dominus Rosen cum suis Mediolanum venit, qui «Sub Falcone» cum plerisque aliis, ne suspicio praesentiae Serenissimi e nimio assistentium numero intenderetur, hospitatur. A prandio Serenissimus cum duce Radzivillio et nonnullis aliis ad castellum specie incogniti proficiscitur, praefectus quoque castelli voluntati Serenissimi sese accomodans venienti non accurrit, sed ascensurum in superiore graduum parte exspectat frigideque metu detectionis salutatum per interius castellum tanquam eminentius, ex quo despicientibus forma et condicio omnium propugnaculorum subiacentium facile occurrit, circumducit. Mira dissimulandi ars, tam in militibus, quam in civibus Mediolanensibus notata ita, ut etiam optime noscentes Serenissimum illic esse ignorare viderentur. Dux Feria cenam cum Serenissimo in diversorio sicuti et reliquis diebus fere omnibus sumit.

 

Die 17

Beatificatio Patris Andreae, fundatoris Theatinorum, apud eosdem patres celebratur, cui sollennitati Serenissimus musicae audiendae causa interfuit.

 

Die 18

Religiosam apud Dominum Bernardum cantantem audit, inde ad dominum Alexandrum Vatielli, Serenissimi Archiducis Leopoldi pocillatorem et residentem, profectus opiparo et lauto convivio cum comitatu ab eodem excipitur. Peracto prandio vesperis a monachibus ad Sanctum Paulum in eius gratiam cantatis interest, ubi mirifica virginis cuiuspiam vox notata.

 

Die 19

Serenissimo apud patres Benedictinos sacrum audiente ab iisdem religiosis musica cum variis instrumentis instituitur. Prandium dux Feria duodecim miliaribus extra civitatem in palatio rurali vicecomitis Fabii sumptuosissimum exstruit, quo absoluto saltus variique lusus a chorearum magistris larvatis exercentur. Femina quoque more Hispanico crepitu digitis apud numeros choreales excitato saltavit. Pro cena Mediolanum reditur.

 

Die 20

Magnam diei partem perambulationi civitatis, lustrationi officinarum impendit Serenissimus sicut et coemptioni rerum e cristallo confectarum. Monasteria item et hospitalia domumque mente captorum invisit. A prandio Serenissimus sub nomine ducis Radzivillii ducem Feria adit privatus sine reverentiis alias sibi debitis habitus totum palatium ducis salasque et aulas illas amplissimas in transitu Serenissimae Margarithae Hispaniae reginae visendorum spectaculorum causa exstructas lustrat.

 

Die 21

Divisi Mediolano discedunt, nam Serenissimus Princeps accepto duce Radzivillio et domino Pac, Domino Zolkiewski, domino Rylski praeibat Genuam sumpto Mediolani prandio. Dumque Paviam contenditur, in transitu visa est carthusia illa celebris a vicecomitibus Galeaceis constructa, ubi Serenissimus licet a patribus fuerit invitatus, manere recusavit primaque noctis hora Paviam venit.

 

Die 22

Dominus Denhoff, dominus Kazanowski, dominus Rosen, dominus Piglowski, dominus Lampugnani (quem Serenissimus tanquam expertum tum ut officio capellani fungeretur, Mediolani cohorti suae domesticae inscripserat) Serenissimum sequuntur. Dominus doctor Serenissimi Romam cum famulis et rebus (quas Bononiae relinquere debebat), praemittitur, cura palatii tum rerum omnium procurandarum causa in adventum Serenissimi necessariarum dominus Nagott mecum per postam Venetias proficiscitur. Serenissimus autem hoc die videt templum Sancti Augustini et sepulchrum ex marmore albo affabre factum locumque sepulturae incertum propter dissentionem religiosorum Sancti Augustini et eiusdem canonicorum regularium, ambobus praetendentibus sibi deberi corpus asservari. Pontifex autem sub excommunicationis poena prohibuit, ne ab utrisque corpus quaereretur, tum et per medium linea divisum est templum, sinistra religiosis, dextera canonicis concessa est, summum altare alternatim per hebdomadam utrisque est in usu. Rediit postea Serenissimus ad hospitium et cum iam currum conscendisset, ut abiret, a duce Parmensi nobilis nuntius expresse missus petiit audientiam; concessa est privatim, ibi nomine ducis et cardinalis Farnesii redditis litteris ab utroque petiit, ut Sua Serenitas transeundo per statum ducis ad eum diverteret. Dubium responsum accepit a Serenissimo, qui omnino nullibi agnosci voluit. Venit postea pro prandio Vogaram; Vogara pro nocte Dortonam. Hic occurrere 50 vel 60 milites, qui Comum versus ibant et collibebantur plures. Dordonae reliquo diei et nocte substitit Serenissimus.

 

Die 23

Prandium Serravalli sumitur Hic relicto curru equites Otagium usque veniunt. Cum autem Paviam transirent, ibi examinantur omnes, an ex locis pestiferis veniant cogunturque ostendere testimonium sanitatis; ostenso eo, quod Mediolano secum vexerant, transmissi sunt, Abeunte Serenissimo cum comitatu supervenit mulus cum sarcinis, qui praecurrentes equos propter onus assequi non poterat. Cumque eo curator hospitiorum Serenissimi David, qui transire volens detinetur, adhibitis ei quatuor custodibus missoque Otagium nuntio, qui Serenissimum cum suis progressu ulteriore arceri curaret, veniunt ad hospitium sanitatis praesides exactoque testimonia, cum id, quod Mediolano ferebat, Serenissimus ostensum esset. Sufficiens ipsis visum. Ita ea nocte securi sese contulere cubitum praeordinatis a domino Zolkiewski pro ientaculo ferculis aliquot Polonicis. Occurrente rerum mulisque memoria admirabundi et de causa tantae morae anxii aliquantum exspectant ac quieti deinde se committunt. Media nocte afferuntur litterae a Davide, quibus nuntiata detentione sua consilium implorat; erant hic quoque litterae iunctae, quae ad senatum Genuensem dirigebantur.

 

Die 24

Dux Radzivillius et alii vocatis sanitatis praesidibus de rerum retentione cum ipsis expostulant, qui metu periculi capitis manum chartae subscribere detrectant, liberum tamen Serenissimo cum suis transitum concedentes. Communicato inter nostros consilio probatur eo die Otagii manendi sententia et expediendi unum Genuam per postam; quod et effectui mandatum totaque ea dies in hilaritate transacta. Circa vesperum significatur reliquos e comitatu Serenissimi, dominum videlicet Denhoff cum aliis Paviae non fuisse intromissos, ita ut Serravalliam redire coacti fuerint.

 

Die 25

Noctu venere litterae Genua, quibus iubebatur, ut omnes libere transmitterentur doluitque senatus res detentas fuisse. Summo mane audito apud patres Sancti Francisci sacro Genuam versus progrediuntur. Vixque montem ascendere coepere, cum subito circius exortus flatu impetuoso tantopere saeviret, ut multorum pileis deiectis ipsi etiam equi vacillare coeperint. Continuabatur hoc iter non sine discrimine venti, tamen saeviem alleviabat, quod velut a tergo secutus Genuam versus eos propelleret. In medio itinere obvium habent quendam consulem Genuensem, qui eos invitat, ut in domum eius divertant commendato vinorum, quae habebat excellentia relataque multorum Polonorum notitia, quibus de rebus cum domino Pac conferebat, qui frigide ad ea omnia respondebat, noverat enim mores et ingenia eiusmodi hominum. Ille autem ut invitationi suae maiorem vim adiiceret, dicebat se esse protectorem nationis Polonicae. Cui responsum Polonos protectorem praeter illustrissimum cardinalem de Torres non agnoscere cumque neque Academia Genuae sit neque ulla nationis negotia illic tractentur mirari se, unde tale nomen emergat. Videns itaque bonus homo nihil sibi prodesse hanc suam sagacitatem Genuam praecurrit neque amplius comparuit.

Circa meridiem appellunt Genuam. In transitu lustrantur palatia illa ampla ante civitatem in Sancto Petro in Arena. In ingressu exhibetur testimonium sanitatis, quod cum reverentia acceptum neque res more solito lustratae sunt. Iam enim omnes erant admoniti et vix aliquid secum vexere praeter vestes dormitorias relictis gemmis apud patres capucinos Ottagii. Dum pransuri mensae accumbunt, duo patricii (quorum unus e familia Palavicinorum, alter e domo Gentilium) superveniunt, qui dissimulata Serenissimi Principis agnitione, licet a magistratu missi privato tamen se in exteros affectu stimulatos venisse asserunt. Dominos hos peregrinos sine ulla personarum aut patriae exploratione per nobiliora notabilioraque civitatis loca circumducturi atque eo fine tres lecticae attulisse, quibus si domini peregrini, ut et obsequiis ipsorum quacunque in re uti non fuerint dedignati, magno se beneficio obstrictos iri. Acceptata cum gratiarum actione hac tam insigni dissimulatione palliata oblatio, quae vix dici potest, quanta Serenissimum perfuderit voluptate, quod videlicet incognito tam egregiam et honoratam videndarum rerum omnium opportunitatem obiecisset. Peracto itaque prandio itur in tribus illis lecticis ad Sanctam Catharinam, qua eeclesia illa lustrata per palatium ducis, quem ipsi doge vocant (qui tunc illud officit administrabat, erat e familia Francorum) reditur ad hospitium. Vespere choreae nuptiales cuiusdam nobilis spectantur, has multitudo feminarum formae pulchritudine saltandique dexteritate nec non vestimentorum superbia praecellentium spectatu iucundas fecit.

 

Die 26

Mane rediere cum lecticis praefati nobiles Serenissimumque ad templum Theatinorum Sancto Sillo sacrum deduxerunt. Inde ad Sanctum Laurentium, ubi cineres Sancti Ioannis Baptistae asservantur; post ad templum Societatis, quod cum structurae magnificentia, tum ornatus picturarumque superbia nulli toto orbe terrarum secundum, ubi Serenissimo thesaurus templi magno spectantium omnium stupore monstratus. Hinc ad armamentarium palatii deflexere. Parvulum hoc quidem compendioso tamen ordine et dispositione incredibilem armorum multitudinem continens. Visebantur hic loca nonnulla vacua, armis videlicet et armaturam 12 000 peditum et 300 equitum privatis nobilium nonnullorum stipendiis contra Sabaudiae ducem fovendorum dispensatis. In portum, quem molam vocant, transportati ob nimium venti asperrime tunc saevientis impetum diu subsistere non potuere, eo tamen quo illic vento reluctati sunt tempore. Videre 200 milites triremem conscendentes Savonam vehendos. In reditu triremes lustratae; in ea, quae capitanei est, Serenissimo Principi ducique Radzivillio calcaria a captivis iure in ascendentes consueto adempta sunt, quae ipsi donativo redemere. A prandio palatia in platea nova lustrantur ac inter cetera illud, quod ducis de Oria est reliquis antecellens. Ad Sanctam Mariam Carinianam profecti templum propter aeditui absentiam ingredi non potuere. Totos itaque civitatis muros exterius ad mare usque circumlati provecta iam nocte ad hospitium rediere.

 

Die 27

Mane in templo Sancti Leonardi monialis cantare auditur, quae in omnibus celebri illi Mediolanensi ad Sanctum Paulum cantatrici aequiparatur. Hinc ad Sanctam Mariam Carinianam disceditur, ubi inter cetera ambulacrum illud tecto templi superiectum ipsis arrisit. Totum enim marmore exquisitissimo stratum patentissimum pulcherrimumque ascedentibus praebet circumspectum. In domo civis cuiusdam, qui se dicebat Maiestatis Polonicae agentem, celebre illud horologium Augustanum visum, quod dictus civis privatis pecuniis 12 000 videlicet talerorum emisse sese iactitabat. In reditu visus dux cum senatu sedens et consultans. Pomeridiano tempore accepta a senatu licentia (sine qua nullus in civitatem currus invehi potest) sexigae ducis Spinola introductae sunt, quibus Serenissimus una cum comitatu ad palatium principis d'Oria vectus omnia isthic notatu digniora (ipso interim palatii domino quo liberius Serenissimus omnia pervagaretur latitante) lustravit. Merentur hic videri armamentarium, utensilia et suppellex tota argentea, peristromata, hortus etc. Hic Serenissimus de caloris excessu conquestus, cuius beneficio tali anni tempore uvis recentibus illic vescebantur, quin et rosae liliaque tota hieme illic florere solent. In palatio Neri (qui cum pauperrimus fuerit, uxoris suae, quam ex eadem familia unicam heredem duxit, dote 200 000 scutatorum aureorum ad amplissimas venit divitias) pulcherrimae picturae sunt notatae, horti item pensiles et piscina. Hinc viso palatio ducis Spinola ad palatium imperiale transvecti prae omnibus montem in formam horti miro artificio redactum suspiciunt. Hortus enim hic primo statim introitu varietate rerum ac ordine miram confuse intuentium oculis ingerit amoenitatem. Singula vero contemplanti singularis voluptatis fit accessio, videas enim viam cupressis altissimis consitam, qua in ipsum montis fastigium sive fastidio ducens pulcherrimo virore et proportione luxuriaretur, eminentiore paululum loco piscinam aqua limpidissima pisciumque selectissimorum copia redundantem ac proceris cupressis undequaque adornatam e quatuor angulis aquilas saxeas velut in praesidium suarum rerum exerere; progresso inter circumiectas arborum herbarumque delicias in ipsum usque montis cacumen alia piscina occurrit amoenitate inferiori non secunda etc. Egressi ex hoc horto relictis isthic curribus in lecticis ad hospitium rediere. Toto tempore, quo Serenissimus Genuae mansit, vinum a magistratu et lectus pro Serenissimo suppeditatus est. Nobilibus illis ductorum officio functis Serenissimus adhibita gratiarum actione sese detegit.

 

Die 28

Genua profectus Serenissimus uno tractu Otagium pervenit.

 

Die 29

Serrivallium equites, inde curru Vogaram.

 

Die 30

Audito in via in sacello quodam sacro Bionnae prandetur. Hinc non nisi ad castellum Sancti Ioannis pro nocte se ire posse veredarius pertinaciter sustinuit. Servus vero hospitii Placentiam usque pertingere posse asseverat, qua de re diu inter se altercati. Hospitii servus Serenissimi ante horam 24 pacta 5 ducatorum mercede Placentiam conducendi onus in se recepit. Fit contractus inserta condicione, ut nisi ante dictam horam eo perveniat, mercede frustretur. Accipit condicionem servus ac ubi domini currus conscendere, totis equorum viribus connitens neque voci neque scuticae parcens, nulla saxorum lacunarum aliorumve impedimentorum habita ratione pleno cursu ac velut morte conctaturo imminente pergit mediaque ante praefixum tempus hora Placentiae dominos constituit aeque triumphandus gloriatur. Reliqua comitatus pars in castello Sancti Ioannis prout prior veredarius dixerat, pernoctavit. Serenissimus cum suis Placentiae «Sub Angelo» lautissime habetur subministrato ex arce vino exquisitissimo, quod etiam ipsos ad crastinum ientaculum isthic sumendum invitavit.