| | Titulus
|
| § 1 | Introitus
|
| § 2 | Fabulis de Magis et sagis referta sunt scripta Virorum celeberrimorum tam Catholicorum, quàm Protestantium.
|
| § 3 | Auctores, qui defenderunt non dari magiae crimen, imprimis Joannes Wierus, Antonius van Dale, et Balthasar Beckerus.
|
| § 4 | Commendatur Auctor Cautionis criminalis de processibus contra Sagas.
|
| § 5 | Qui tamen cum se Catholicum esse fingit, multa reliquit industriae aliorum.
|
| § 6 | Concedimus dari diabolum eumque operari in improbis; negamus tamen dari crimen magiae.
|
| § 7 | Differentia inter hypothesin nostram, Beckeri, et vulgarem. Definitio diaboli.
|
| § 8 | Beckeri et nostra hypothesis vindicata à suspicione Atheismi.
|
| § 9 | Magia olim denotavit quamcumque scientiam occultatam.
|
| § 10 | Non sermo est de magia naturali aut artificiali, sed de daemoniaca.
|
| § 11 | cujus definitio à plerisque inconvenienter omissa.
|
| § 12 | proponitur.
|
| § 13 | Affirmanti dari crimen magiae incumbere probationem, non nobis.
|
| § 14 | Argumenta Carzovii pro exsistentia magiae cum responsionibus nostris. Ad primum: Jure divino debere magos interfici. Respondetur: magos ibi non puniri propter pactum cum diabolo, sed propter idololatriam.
|
| § 15 | Satisfit Carpzovio excipienti legem divinam non loqui solum de veneficis.
|
| § 16 | Nova objectio de magis Pharaonis, quod illi pacta cum Diabolo habuerint, resolvitur.
|
| § 17 | De saga Samuelem evocante, item de Manasse.
|
| § 18 | Pythonissa in Endor decepit Saulem, qui neque Samuelem, neque ejus umbram, sed nihil vidit.
|
| § 19 | Ad secundum argumentum Carpzovii provocantis ad legem naturae respondetur, eum hoc assertum non probasse.
|
| § 20 | Ad tertium à Jure Civili desumtum respondetur, à Veneficis ad sagas N(on) V(alere) C(onsequentiam)
|
| § 21 | Ad quartum, à testimonio scriptorum Pontificiorum, respondetur, esse planè impertinens.
|
| § 22 | ubi simul ostenditur impertinentia doctrinae de pacto tacito sagarum cum Diabolo.
|
| § 23 | Male inferri a poena homicidarum et adulterorum ad poenam sagarum.
|
| § 24 | Ad quintum: expedire sagis ipsis, ut quam citissime morte puniantur, respondetur, ostensione multiplicis inconvenientiae.
|
| § 25 | Respondetur ad conclusionem Carpzovii.
|
| § 26 | Contra Spizelium ostenditur: nostram sententiam non sternere viam Atheismo.
|
| § 27 | eum male inferre à magis, de quibus loquitur Scriptura ad magos, de quibus quaestio est.
|
| § 28 | eum frustra provocare ad autoritatem patrum Ecclesiae.
|
| § 29 | Et magis frustra ad autoritatem aliorum et experientiam quotidianam.
|
| § 30 | Transitus ad probationem negativae, quod crimen Magiae non detur.
|
| § 31 | I. Quia Diabolus non potest corpus assumere. Satanas Christum tentans non fuit Diabolus corporeus. Praejudicia ex imagunculis Catecheticis orta.
|
| § 32 | II. Quia Christus dixit, Spiritum non habere carnem et ossa.
|
| § 33 | III. Quia non potest diabolus turbare potentiam naturae invisibilis.
|
| § 34 | IV. Quia ex mente dissentientium diabolus tam impotens est spiritus, ut crepitu ventris possit ejici.
|
| § 35 | V. Nullus effectus est et nullus usus foederis Diabolici cum hominibus, neque ex parte hominum.
|
| § 36 | neque ex parte Diaboli.
|
| § 37 | Exponitur origo fabulae de crimine magiae, et ostenditur, cur incipi debeat à doctrina Graecorum.
|
| § 38 | Horum sententia de daemonibus iisque corporeis; et horum commerciis cum hominibus.
|
| § 39 | Similis doctrina apud Judaeos Pharisaeorum.
|
| § 40 | Mixtura doctrinae Pharisaicae et Platonicae ac Stoicae apud Patres priorum seculorum.
|
| § 41 | Cur restauratis Academiis à Theologis Pontificiis quamvis Aristotelicam philosophiam profitentibus istae fabulae Platonicae ac Stoicae de daemonum commerciis cum hominibus fuerint canonisatae. Variae rationes afferuntur.
|
| § 42 | Leges Civiles nihil de pacto Diaboli cum hominibus memorant. Lex. 4. Cod. de Malef. et Mathem. ab injustitia vindicata.
|
| § 43 | Glossatores Itali Juris Civilis quibus de causis erroneas multas doctrinas de crimine Magiae Glossis inseruerint.
|
| § 44 | Origo et progressus in Germania sententiae de crimine magiae et Magis etiam non nocentibus igne puniendis, tam ante Reformationem.
|
| § 45 | quam post eam apud JCtos utrisque religionis Protestantium.
|
| § 46 | Frequentia processuum contrà sagas in terris Lutheranis. Zelus Spizelii. Impertinentia et eventus Processus Suecici.
|
| § 47 | Causae cur haec frequentia hodie cesset et spes adsit saniorum temporum.
|
| § 48 | Nunquam in processu contra sagas adfuit corpus delicti, adeoque otiosum est quaerere de indiciis hujus delicti.
|
| § 49 | Falsa indicia Magiae illegalia.
|
| § 50 | Absurdissimum, quod insignis testatio externa pietatis sit signum Magiae.
|
| § 51 | Indicia Magiae quae suppeditantur in Constitutione Criminali sunt etiam insufficientia.
|
| § 52 | I. Oblatio ad docendam Magiam.
|
| § 53 | II. Minae de damno dando alteri per Magiam.
|
| § 54 | III. Conversatio cum Magis et sagis.
|
| § 55 | IV. Si quis utatur rebus de Magia suspectis.
|
| § 56 | Cautio unica circa processum. Ne Princeps permittat processum, neve iudex inferior de Crimine Magiae inquirat.
|