BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Christian Thomasius

1655 - 1728

 

De crimine magiae

 

1701

 

________________________________________________________________

 

 

 

§ I

Introitus.

 

De Magiae crimine dum meditor, an tale thema sit, quod post tot tractatus Scriptorum qua Pontificiorum quà Protestantium, tam ex Theologorum quam J(uris)C(onsul)torum classe denuo in cathedram revocetur; atque eum in finem variorum scripta de magia evolvo, non solum admiratus sum, quod ubique ferè multas nugas et fabulas, nullibi autem solidi aliquid, sed saltem hinc inde umbras quasdam veritatis deprehenderim, cum tamen et materiae dignitas, et tot innocentium hominum periculum, et totius humani generis interesse, ut à stultissima superstitione liberetur, dudum postulaverit, ut eruditis non solum, sed et vulgo hominum oculi aperirentur, atque errores plusquam Papistici, qui hactenus mentes universorum fascinaverant, ex animis eorum expellerentur. Cogitanti autem rursus causas, (de quibus infrà dicetur) ob quas istae falsae persuasiones de crimine magiae, et de foedere magorum et lamiarum cum diabolo, adhuc quotidiè inculcentur populo, et ii, qui larvam hanc falsae sapientiae detrahere et veritati locum facere allaborant, tantum non ab omnibus, etiam piis aliàs ac placidis viris pro hominibus impiis et atheis, aut plané pro ipsis magis haberi soleant, simul perspexi, quod et mihi cautè procedendum sit, immo iudicavi, quod vires meas istum Propositum ferè superet, dignum hic aliquid proferendi vel approbatione publica, vel etiam assensu paucorum veritatem sincère quaerentium. Prius enim sperare non permittit autoritatis praejudicium, cui quam pluri adhuc immersi sunt, posterius autem adeo exspectare non possum, quia et imbecillitas ingenii, et errorum hic occurentium copia, et temporis, quod elaborationi huic destinatum est, brevitas mihi potius persuadent, ut ab bis veritatis studiosis veniam petam, si in re arduâ ac difficili theses meae ipsorum exspectationi non sint responsurae, et simul sincere declarem, me quibuscumque diversa vel ex sacris litteris non contortè expositis, vel ex dictamine rationis rectae monstrantibus, statim assurrecturum esse.

 

 

§ II

Fabulis de Magis et sagis referta

sunt scripta Virorum celeberrimorum tam

Catholicorum, quàm Protestantium.

 

De Scriptoribus equidem Pontificiis, Torreblancâ, Bodino, Remigio, Del Rio, aliisque non mirum est, quod fabellis pudentissimis orbem eruditum, quamvis fortè bonâ fide, deceperint; postquam hodiè quibusvis constat, Papismum totum esse fabulam ex Gentilismo ac Judaismo confatam, infrâ vero dicenda sunt ostensura, quod prima origo doctrinae de crimine Magiae fraudi Gentilium, et stupiditati ac superstitioni Judaicae originem debeant. De his igitur verè judicavit Naudaeus in Apologia Virorum de magia falso suspectorum cap. elt. A la veritè c'est une chose etrange, quo Del Rio, le Loger, Bodin, de Lancre, Gödelmann, qui ont ete, ou sonnt encore persones de credit, et de merite, ayent si passioniment sur le sujet des Demons, sorcieres et Magiciens, que de n'avoir jamais rebuttè acune histoire, quoique fabuleuse et ridicule, de tout ce grand nombre de fausses et absurdes, qu'ils ont mis pesle mesle sans discretion parmy les crayes et legitimes. Sed utinam de Protestantibus scriptoribus non foret idem dicendum! lam vero cum in Goedelmanno etiam hunc defectum notet Naudaeus, qui tamen totus in eo est, ut ostendat, Lamias non inire pactum cum Diabolo, sed solum Magos, quid de aliis exspectes scriptoribus, qui Goedelmannum cum Wiero damnant, quod Magiam defendere aut negare ausi fuerint. Sanè Carpzovius Criminalistarum Protestantium hodiè Monarcha (ut rem barbaram barbaris vocabulis efferam,) in Praxi Crimin.(ali) part. 1. qu. 48 id ex professo egit, ut rationes, quae ex Wiero contrà exsistentiam Magiae afferri possent, responderet, et communem errorem defenderet, cum tamen fabulae quas ex actis variis, ibidem et in sententiis 36. quaestioni 50. subjunctis recenset, tàm crassae sint, ut vel legisse easdem pudeat.

 

 

§ III

Auctores, qui defenderunt non dari

magiae crimen, imprimis Joannes Wierus,

Antonius van Dale, et Balthasar Beckerus.

 

Scilicet iam circa initum Saeculi decimi secti Jo. Franciscus de Ponzinibus J(uris)C(onsul)tus exsistentiam foederis Diabolici in dubium vocavit, (Vid. Part. 2. Mallei Maleficarum in fine) Circa finem autem ejusdem Seculi Jo. Wierus Medicus de praestigiis Daemonum tractatum satis prolixum edidit, in quo intendit ostendere, non dari Magiae crimen, prout vulgò concipitur, et in appendice variis apologiis adversus varios censores hanc ipsam sententiam suam defendere satagit. Nam quem ulterius citat Carpzovius d. qu. 48. n. 13. Petrum de Apono, quando scripserit, nondum nobis constat, cum de eo auctore nihil adhuc viderimus nisi forsan Carpzov. Petr. de Abano intelligat, cujus elementa magica nota. Sed tamen, uti omnibus accidere solet, qui in inventione veritatis primam glaciem frangunt, viderunt multa dicti Auctores multa etiam praeterviderunt, adeoque non adeò apti fuerunt, mundum per tot saecula praeiudicio erroris fascinatum erroris convincere. Petri Pomponatii librum de incantamentis et Reginaldi Scoti Angli tractatum similem in Anglia auctoritate publicâ combustum etiam non vidimus, quorum ille plerasque traditiones de Magis occultae naturae efficaciae, hic autem melancholiae et morbis variis, aut artibus histrionicis adscripsit. Vid. Voet. Disp. Select. Part. 3. p. 564. Nostris temporibus Gabriel Naudaeus, dum apologiam scripsit pro iis, qui vulgò Magiae sunt accusati, multa quoque erudita suppedilavit argumenta oppugnandi scientiam communem. Ex ipsis scriptoribus Pontificiis modernis Malebranchius lib. 2 cap. ult. de inquirenda veritate in sententiam eorum, qui imaginationi historias magicas adscribunt, inclinat. Prae reliquis verò commendari meretur Anthonius van Dale, alius Medicus Belga, cujus eruditas dissertationes de oraculis, item de origine ac progressu idololatriae et superstitionum, de vera ac falsa prophetia, et de divinationibus idololatricis Judaeorum orbis eruditus aestimat, ubi majori cum apparatu multos communes; errores de diabolo ejusque effectibus revelavit, sed paucis, imprimis Theologis, doctrinam suam persuasit, excepto, quantum nobis constat, uno Theologo Belgâ, Balthasare Bekkero, qui plurima, quae in tractatu de mundo fascinato prodidit, videtur ex laudato Medico hausisse. Sed quam infeliciter iste assensus Bekkero cesserit, notum est, cum Diaboli vim omnem externam in homines, ac prope ipsam substantiam ejus apertè negaret, (quod Dalius subobscure in scriptis suis fecit,) quo pacto non poterat non adversariis suis multa suppeditare arma, quibus etiam per indirectum veritates simul ab eo propositas oppugnarent, et errores communes utcumque defenderent.

 

 

§ IV

Commendatur Auctor Cautionis criminalis

de processibus contra Sagas.

 

Cautius hâc in re processit J(uris)C(onsul)tus anonymus, qui ante septennium cautionem criminalem de processibus contra sagas edidit, eumque Magistratibus Germaniae dedicavit. Is enim nec Diabolum negat nec sagas sed statim dubio primo: An sagae seu malefici reverà exsistant, respondet: Quod sic. Etsi enim scio. Inquit nonnullos in dubio posuisse, etiam Catholicos et doctos, quos nominare non attinet; etsi etiam quidam non temerè suspicati sibi videntur, fuisse aliquando in Ecclesia ea tempora, in quibus de corporalibus sagarum conventibus creditum non fuit: Etsi denique ipse ego, dum cum variis ejus criminis reis in carceribus frequentius ac ardentius, ne dicam curiosus, ita non semel animum involvi, ut quid tandem hujus rei crederem, paenè ignoraverim; nihilominus ubi summam tandem colligo perplexarum cogitationum, id omnino tenendum esse existimo, reverâ in mundo maleficos aliquos esse, nec id sine temeritate ac praeposteri judicii nota negari posse. Videantur auctores, qui argumentum hoc profitentur, Remigius, Delrius, Bodinus et alii, nostri instituti hic non est, morari. Tot autem esse, et eas omnes, quae hactenus in favillas evolarunt, neque credo vel ego, vel multi quoque mecum pii viri, neque adeo, ut credam facilè, persuadebit, quisquis mecum non impetu et clamore vel auctoritate pertendere, sed judicio et ratione rem examinare volet. Effecit hâc suâ prudentiâ quisquis est auctor, ut praescinderet diversa sentientibus occasionem, ipsum ex praejudicio communi pro atheo habendi, et sic eò melius rationes suas et evidentes et fortissimas eò fortius animis cordatiorum, Politicorum imprimis insinuaret. Et certè tanti ponderis nobis videtur iste libellus, ut quemadmodum hucusque nemo eum impugnavit, ita nec putemus dari posse J(uris)C(onsul)tum aut Politicum sanae mentis, qui perlecto isto libello vel dubitare saltem de iniquitate processus contra sagas amplius possit, tantum abest, ut refutare libellum hunc intendat. Quodsi vero alterius conditionis homo quicumque ejus refutationem meditetur, non posse id fieri credimus absque insigni et eminenti sui prostitutione. ita omne tulit punctum auctor ille anonymus.

 

 

§ V

Qui tamen cum se Catholicum esse fingit,

multa reliquit industriae aliorum.

 

Quid ergo dissertatione nostra erit opus? Equidem ipsimet fatemur, potuisse ea nos abstinero et Catone isto contenti esse. Sed tamen nec superfluam cam fore confidimus. Dixit Auctor iste, quicumque sit, se esse Catholicum, ut eo fortius. videlicet stuporem J(uris)C(onsul)tis Protestantibus excuteret, si viderent, in medio Papatu J(uris)C(onsul)tos palpare tenebras, per operas Cleri Papalis hactenus lumen Jurisprudentiae nostrae obscurantes. Sed quilibet tamen attentior facile videbit, istam auctoris assertionem esse salutare figmentum, et sub hac larva latere J(uris)C(onsul)tum quemdam Protestantem, forte etiam, praeter adductam rationem, cathedras hominum adhuc inter nostrates Papizantium timentem. Sed et ob multas rationes putamus figmentum esse et dissimulationem, quod in adducto §. praeced. loco sagas dari (tales videlicet, quales Remigius, Delrius, Bodinus adstruunt pacta cum diabolo ineuntes,) asserat. Potissimum id suadet, si quis eruditionem et diligentiam. quibus in responsione ad reliqua dubia utitur conferat cum frigiditate et inepta ratione, quae transparent in adducta responsione ad dubium primum. Scilicet voluit Scenae inservire. Fingebat, se esse Catholicum. Si dixisset, non dari sagas disputandum ei fuisset contra eos, qui sagas dari adstruunt, ostendenda origo fabulae, ostendendae fuissent causae, cur vana isti persuasio tanto conatu fuisset hactenus defensa. Ita vero nemo credidisset, scriptum hoc ab J(uris)C(onsul)to Catholico prodiisse. Quemadmodum igitur haec, quae omisit Auctor Cautelae Criminalis, multis suppeditabunt theses disputationi nostrae, ita et in illis, quae ad processum pertinent, secundae curae forte nonnulla nobis ostendentur ab Auctore isto, quem nullo modo exscribere animus est, praetervisa ac omissa.

 

 

§ VI

Concedimus dari diabolum eumque operari in

improbis; negamus tamen dari crimen magiae.

 

Igitur quemadmodum Goedelmannus concessit pactum magorum cum Diabolo, negavit pactum Lamiarum; Beckerus autem Diabolum aut certe ejus efficaciam ullam in homines negavit; Auctor vero cautelae criminalis saltem ita se gessit, ac si dari sagas et pacta earum cum diabolis crederet, denique vulgus eruditorum et dari diabolum et dari sagas multas et justissimum ac piissimum esse processum hactenus usitatum contra eas, non solum sibi, sed et aliis persuadere laborat; ita nos peculiari opinione ab his omnibus diversa arbitramur, dari diabolum extra hominem, eumque ab extra intrinsece tamen et invisibiliter operari in hominibus improbis, sed negamus dari sagas et magos pacta cum diabolo ineuntes, quin potius arbitramur, hanc fabulam ex Judaismo, Gentilismo ac Papismo conflatum esse. Et iniquissimo processu, hactenus etiam apud Protestantes usitatissimo, stabilitam.

 

 

§ VII

Differentia inter hypothesin nostram,

Beckeri, et vulgarem. Definitio diaboli.

 

Quod Beckeri hypothesin assumeremus, (et forte etiam ipsius Dalii) non opus haberemus argumenta quaerere quibus monstretur, non dari pacta magorum cum diabolo, cum non entis nulla sint praedicata. At cum hic à Beckero dissentiamus, alia via opus erit. Nec putes, etiam nos saltem per fictionem ad invidiam evitandam à Beckero dissentire. Serio id facimus, et omnem suspicionem sequiorem non salum deprecamur, sed et diserte definitione Diaboli mox proponenda refutamus. Quomodo asseclae Philosopiae Aristotelicae, quae etiam adhuc in cathedris superioribus tantum non ubique regnat, et unde communis error de magis nutrimenta sua sumsit, Beckeri doctrinam refutare possit. non videmus. Nec etiam putamus, possibile esse, ut asseclae philosophiae corpuscularis et mechanicae serio dissentire possint à Beckeri principiis et conclusionibus, si modo intelligant ipsimet, quid dicant et ut alii id etiam absque conceptibus contradictoriis intelligere queant, efficiant. At nos, qui Philosophiam antiquissimam spiritualem sequimur, non solum credimus; sed et aliquo modo scimus, diabolum esse principem tenebrarum et aëris, h.e. substantiam spiritualem seu invisibilem sprituali seu invisibili modo mediante aëre vel corpusculis naturalibus aqueis aut terrestribus operantem in hominibus improbis.

 

 

§ VIII

Beckeri et nostra hypothesis vindicata

à suspicione Atheismi.

 

Non possumus tamen comprehendere, cur illi, qui diabolum cum Beckero negant, hactenus etiam à viris piis pro Atheis fuerint habiti, cum potius Adaemonum nomen meruerint. Nam uti posito Deo non statim ponitur Diabolus; ita nec remoto, diabolo statim Deus removetur. Ita miramur, cur plerique, qui hactenus crassissimas fabulas de diabolo eiusque viribus sibi et alias persuadent, paucissimas saltem vel etiam plané nullas fabulas de bonis Angelis et eorum virtutibus possint ferre, sed harum auctores, aut qui eis fidem habent, enthusiastarum et simili nomine traducant, h.e. cur major fit cura stabiliendi erigendique regni tenebarum, quam regni lucis? Imo facilè etiam providemus, quod haec seria nostra assertio de exsistentia et operationibus daemonum nos non sit liberatura a convitiis vel ex eo solo quod negamus dari crimen magiae, seu pactum cum diabolo. Nam inter fabulas, quas Bodinus in daemonomania refert, etiam illa est, quod Wilhelmus Luranus quidam anno 1453 in Gallia ob Magiam interfectus expresse confessus fuerit, quod non tantum in foedere suo cum Diabolo inito omnes religiones ejurare, sed et Diabolo promittere debuerit, quod in posterum publicè docere et concionare velit, omnia, quae de Magia et negromantia dicantur esse pura mendacia ac fabulas, et summa crudelitas sit, aliquem ob crimen magiae punire. Sed facilè quilibet, cui saltem nasus est, odorabitur, quam ob rationem Clerus Pontificius hoc effinxerit, aut istum Luranum tormentis adegerit, ut talia confideretur. Id modo dolemus, etiam viris piis ex nostratibus Theologis has nugas et similes alias imposuisse, ut et ipsi negantes crimen magiae, classi Atheorum accenseant. Sit unus instar omnium Theophilus Spizelius, qui vel ob hanc solam causam videtur scripsisse tractatum Germanicum cui titulus, die gebrochene Macht der Finsterniß, ut adhortaretur Magistratus Germaniae, ad processus contra sagas acerrimè continuandos et eos, qui pactum diaboli negant et processum contra sagas impugnant, de atheismo et impietate suspectos redderet. Nos, uti non recriminamur, sed Spizelio illud Virgilii mitissimè opponimus.

Fallit et incautum pietas tua:

Sie pro nobis nihil aliud afferimus, quam ut saltem quemcumque rogemus, cui sana ratio est, quo argumento quis inferre posait, eum de impietate esse suspectum, qui neget crimen magiae. Jllos vero, qui pro auctoritate fortè adhuc talia pronunciant, aut pronunciaturi sunt, maximoperè precamur, ut propriam pietatem scrutentur et excutiant annon fortè insignis, quamvis insigniter adhuc pallietur, hypocrisis sub ea lateat, et tum demum proprio corde probè examinato de aliis, si putent, regulas Christianismi id exigere, sinistrè judicent.

 

 

§ IX

Magia olim denotavit quamcumque

scientiam occultatam.

 

Dum vero negamus crimen magiae alios exscribere nolumus, qui fusius notarunt, magiae nomen olim honorificè fuisse usurpatum et solis sacerdotibus tributum. Vid. Bodin, lib. 2 daemonom. cap. 1. Osiand. de magia thes. 1 §. 4. Cael. Rhodig. lib. 5, c. 42. Peucer. de divinat. p. 287. Goedelm. de magis l. 1. c. 2. 3. id tamen ex istis auctoribus notamus, videri magiam antiquitus quidem quamcumque sapientiam et scientiam sed occultatam denotasse, h.e. scientiam rerum, quarum causas non saltem ignoraret vulgus, sed et quarum causae maximè occultarentur, ut vulgus, in ignorantia perpetua detineretur, easque virtutibus potentia humana superioribus adscriberet Roborat hanc observationem divisio Magiae communiter recepta, qua magia dividatur in naturalem, artificialem, et daemoniacam. Nam in his singulis speciebus supponitur quaedam scientia rerum non quarumvis, sed rerum occultarum aut certè occultatarum.

 

 

§ X

Non sermo est de magia naturali aut

artificiali, sed de daemoniaca.

 

Porro, dum iterum communiter Magia in licitam et illicitam dividitur, communis etiam consensus est, in quo et ipso convenimus, magiam naturalem et artificialem ad licita genera pertinere, solam Daemoniacam crimen esse. Ergo non opus est, ut de prioribus duabus simus ulterius solliciti, cum de sola ultima specie sermo sit, an detur? Solet autem haec ultima appellari idiomate Patrio Zauberey. Qui enim Magiam etiam naturalem aut artificialem germanice ad genera der Zauberey retulerit, praeter Spizelium d. tract. Part. 1. c. 1. p. 8. observavimus neminem. Sed et haec inadvertentia condonanda est pietati et simplicitati Viri, quae et integro ejus tractatu ejusque singulis paginis elucent.

 

 

§ XI

Cujus definitio à plerisque

inconvenienter omissa.

 

Itaque quaeritur: An detur Magia daemoniaca? Hic vero ante omnia praemittenda ejus definitio, quod plerique negligunt non satis aptè. Uti enim, cum de rebus in sensus non incurrentibus sermo est, frustra de quaestione, quid sint disputetur, antequam de eorum existentia constiterit; ita contra in rebus moralibus et juridicis ac in quibuscunque aliis ideis entium plurium aggregatorum, vel etiam actionum humanarum inepte quaeritur de quaestione, an sint, antequam eae sint definitae.

 

 

§ XII

Proponitur.

 

Definimus autem ex scriptis ac communi consensu eorum, qui id adstruunt, crimen Magiae, quod sit delictum, quo quis cum Diabolo saepè in corporali specie vel bestiae, vel hominis, vel monstri comparente, pactum init. quod velit, si Diabolus ipsius voluptati, avaritiae aut ambitioni satisfacere velit, cum Diabolo scortari, in certo loco ope Diaboli per aera magos vehentis comparere, ac ibi cum aliis similibus Diabolum adorare, ac trupudiare et luxuriari, ope Diaboli hominibus, bestiis et frugibus, vel tempestates excitando, vel alio praeternaturali modo damna dare, et post certum temporis spatium anima et corpore Diaboli mancipium esse ac in aeternum manere.

 

 

§ XIII

Affirmanti dari crimen magiae incumbere

probationem, non nobis.

 

Cum itaque jam quaeritur an tale crimen Magiae detur, ita procedendum esse putamus. Omne delictum in facto consistit. Factum non praesumitur. Ergo qui asserit, dari crimen Magiae id probare debet, non à negante probationem expetere. Etiamsi enim pro negativa nullam rationem afferremus, pro nobis tamen sententia etiam à judice indoctissimo esset pronuncianda, Age igitur prodeat initio Carpzovius et crimen Magiae dari contra Wierum et alios ostendat.

 

 

§ XIV

Argumenta Carzovii pro exsistentia magiae

cum responsionibus nostris. Ad primum:

Jure divino debere magos interfici. Respondetur:

magos ibi non puniri propter pactum cum

diabolo, sed propter idololatriam.

 

«Primum juri divino convenit sententia, quae vult Sagas et Magos esse cremandos, quia DEUS jam pridem sententiam tulit in Maleficos, Pythones, Sagas et Incantatores Exod. XXII. v. 19. quod debeant interfici. Vid. Carpzov. dict. qu. 48. n. 40. Sed quae connexio? Malefici illi, de quibus loquitur lex divina, non sunt Magi, quales nos definivimus. Non inierunt pactum cum Diabolo: quaecumque egerunt, egerunt absque pacto tali, sive id egerint artificiali deceptione sive occultis viribus naturae, h.e. sive Magia naturali, sive artificiali, id nobis perinde est, modo non diabolica. Nec obstat, quod has Magiae classes inter licitas retulerimus, et DEUS tamen Magos, ut delinquentes voluerit puniri. Poterit enim id, quod ratione modi licitum est, ratione intentionis et scopi illicitum. DEUS eos puniri voluit, non ut tales, qui pacta cum Diabolis inirent, aut hominibus damnum darent, sed qui auctores et propagatores essent idololatriae.»

 

 

§ XV

Satisfit Carpzovio excipienti legem divinam

non loqui solum de veneficis.

 

«Sed, pergit Carpzovius, lex divina neutiquam de veneficis tantum, qui veneno malo propinato mortem procurant, restringenda est, ut putat Wierus, sed omnes denotat, qui praestigiis alios offendunt, quales erant Magi Pharaonis Exod. VII.» Verum videat Wierus, quid ad hanc sententiam Carpzovii respondeat. Nos enim alia usi sumus in § praecedente via, nec nobis obstat haec Carpzovii exceptio. Quibuscumque enim praestigiis usi fuerint Magi Pharaonis, nihil tamen fecerunt ex pacto cum Diabolo aut ope talis pacti, et non tam ob istas praestigias, quiam ob idololatricam superstitionem iussi à DEO interfici.

 

 

§ XVI

Nova objectio de magis Pharaonis, quod illi

pacta cum Diabolo habuerint, resolvitur.

 

Attamen, posset quis pro Carpzovio urgere, non potuerunt eae praestigiae, quae à Magis Pharaonis editae sunt, per Magiam naturalem aut artificialem fieri. Non per illam, quia alis et Mosis operationes non fuissent miracula, sed opera naturae: Non per hanc, quia vix imaginari mihi possum, quomodo id possibile fuerit, ut per illusionem baculi Magorum mutati sint in serpentes. Ergo per Daemoniacam. Ad haec respondeo. I. Nondum constare, quaenam sit differentia inter miracula et opera naturae. Nam quae communiter de operibus naturalibus, praeternaturalibus et supernaturalibus, item de differentia inter potestatem divinam et diabolicam ex Metaphysica Scholasticorum docentur, et in systemate etiam superiorum facultatum, transferuntur, merae nugae sunt ac petitiones principii. 2. Non sequitur: Magi Pharaonis ex occultis viribus naturae, i.e. Philosophiae Aristotelicae et Cartesianae (quarum neutra quicquam, aut haec certe non multum solidi quoad causas naturales demonstravit,) incognitis, produxerunt istos effectus, ergo Mosis opera fuere etiam naturalia. Nam quae à Mose et Aarone postea edebantur opera, quae à Magis non poterant similiter produci; satis probabant potentiam potentia Magorum superiorem, ut adeo vel ex hac ratione non possimus argumentari a Magis ad Mosen. 3. Et cui non notum est illud; Duo cum faciunt idem, non est idem? 4. Multa nobis imaginari non possumus esse per artem possibilia, quae tamen vilissima sunt, si ostendantur. Et infinitae sunt praestigiae, quae homines viribus supernaturalibus adscribunt, cum tamen sint merae illusiones. Huc refer ista artificia Abrahami Colomni cum Chartis lusoriis recensita à Spizelio d.l. p. 1. c. 6, p. 26. quas tamen hic auctor absque ulla ratione Diabolo adscribit. 5. Si ope Daemonis Magi Pharaonis produxerunt, quae produxerunt, vel Daemoni id fecit per vires naturae, vel per praestigias et illusiones. Non per illas, quia alias et Mosis miracula fuissent operationes naturae: Non per has, quia vix imaginari nobis possumus, quomodo id possibile fuerit, ut Diabolus potuerit illudere sensibus hominum. Saltem argumentum hoc in eum finem affero, ut ostendam, facilè objectionem nobis factam, in adversarios retorqueri posse. Nam ego quidem nolo personam respondentis mutare in personam opponentis.

 

 

§ XVII

De saga Samuelem evocante,

item de Manasse.

 

«Sed idem tamen disponitur, ita pergit Carpzovius, Lev. XX. v. 26. ubi lex jubet omnes magos interfici. Et ista lex in populo israëlitico semper fuit in viridi observantia, quod testatur exemplum Pythonissae in Endor quae formidabat Saulem: quia sub poena capitis magicam artem prohibuerat. Rex Manasses etiam et totus populus israëliticus propter artes magicas fuere à Deo graviter puniti.» Respondeo I. Confunditur semper Magia idololatrica cum Diabolica, quo pactum initur cum Diabolo. 2. Carpzovius non tam sollicitus est, ut probet, dari magiam, quae tamen esse debebat primaria quaestio in disputatione adversus Wierum, quam ut probet, magiam esse capitaliter puniendam. 3. Quamvis nec hoc probetur firmiter ex allegatis legibus divinis, utpote quae purè forenses sunt, et Christianos non obligant. Jubet eadem lex, filiam Archisacerdotis scortantem igne cremari, cur non igne cremantur filiae Superintendentum nostrorum, si talia committant? Sanè major convenientia est inter Archisacerdotem Judaicum et Superintendentem hodiernum, quam inter Magos illos, de quibus loquitur lex Judaica et eos, de quibus disputamus. 4. Deuter. XIIX. v. 10. et 11. ubi Deus multas species magiae, quam israëlitis prohibuerat, recensentur, nulla fit mentio magiae talis Diabolicae, de qua disputamus. sed omnes ibi recensiti fuere idololatrae et deceptores ac agyrtae, quod latius probat Dale in tractatibus de oraculis et de divinationibus idololatricis Judaeorum.

 

 

§ XIIX

Pythonissa in Endor decepit Saulem, qui neque

Samuelem, neque ejus umbram, sed nihil vidit.

 

Adjuvabimus ipsi Carpzovium. Ista enim Pythonissa in Endor produxit vel Diabolum sub specie Samuelis vel ipsam animam Samuelis, quod absque ope Diaboli fieri non potuit. Respondeo I. Nulla Diaboli multo minus pacti cum eo, in scriptura fit mentio. 2. Nec apparuit Diabolus, nec anima Samuelis, nec species ejus, sed mera fuit illusio. Fuit ista femina ex eorum classe, qui ex ventre loqui possunt, et ita decepit Saulem, quod etiam conveniens est textui. Sam. XXXVIII. Nam Saul nihil vidit, sed audivit saltem vocem, et solum femina dixit, se videre aliquid.

 

 

§ XIX

Ad secundum argumentum Carpzovii

provocantis ad legem naturae respondetur,

eum hoc assertum non probasse.

 

Igitur primum argumentum Carpzovii nihil probat. Videamus secundum, in summam tamen contractum. Cum hac lege divina non modo congruit lex naturae, ut apparet ex sanctionibus Ethnicorum, poenas capitales Magis de decernentium, veluti et Plato lib. II. de Legibus mortis poenam ponit Magis, sed et eamdem sequuntur concilia, quibus variae poenae in magos veneficos constituuntur, eademque fuit praxis apud Populum Romanum et Persas. Respondeo I. iterum confunditur quaestio de exsistentia Magorum cum Diabolo paciscentium, cum quaestione de poena Magiae naturalis et artificialis. 2. Confunditur lex naturae cum moribus quarumdam gentium. 3. Parum apte miscetur moribus Gentium phantastica Respublica Platonis.

 

 

§ XX

Ad tertium à Jure Civili desumtum respondetur,

à Veneficis ad sagas N(on) V(alere) C(onsequentiam)

 

«Tertio, pergit Carpzovius, de jure quoque Civili, Magis seu Veneficis poenam capitalem infligendam esse dubitandum prorsus non est.» Respondeo 1. Bene, quod Carpzovius dicat Magis seu Veneficis. Igitur plane aberratur a quaestione de qua disputamus. Neque enim Venefica Germanicè est eine Hexe, uti vulgo ob istud commune erroris praejudicium interpretamur, sed eine Gifftmischerin. At vero ad veneficium tale nulla diaboli ope ac foedere opus est 2. Leges ipsae nusquam mentionem faciunt pactorum cum diabolis, sed augurum, auspicum, mathematicorum seu astrologorum etc. Ut taceam alias responsiones ex praecedentibus hic iterum repetendas, et quod ulterius pro exsistentia criminis magiae Jus Civile non magis possit allegari, ac pro exsistentia cujuscumque entis.

 

 

§ XXI

Ad quartum, à testimonio scriptorum

Pontificiorum, respondetur, esse planè impertinens.

 

Jam ad potissimum momentum probationis Carpzovianae accedimus. «Quarto, ait, negari non potest, Magos et sagas pactum habere cum Diabolo, in quo abjurant foedus, quod, cum Deo inierunt in baptismo, testibus Bodino, Remigio, Chirlando etc.» Resp. Pudere debuisset Carpzovium, in re, ubi momentum quaestionis situm est, nil aliud proferre, quam testimonia scriptorum Pontificiorum, replentium libros suos partim fabulis anilibus ac Clericalibus, partim depositionibus hominum melancholicorum aut crudelissimis tormentis ad dicendas res de quibus interrogabantur, adactorum. Si nostri Jure Consulti huc usque non exscripsissent absque judicio alios et imprimis Pontificios, sed res qua Physicas, qua Morales, de quibus leges disponunt, secundum naturam suam intellectu quilibet proprio considerassent, jam dudum Jurisprudentia nostra etiam habita fuisset pro disciplina ad veram Eruditionem pertinente ab eruditis. Jam cum unus exscribat adhuc absque judicio alterum et summo stupore putet, se non invenisse, quod pueri in faba, si casum aut quaestionem inveniat in terminis terminantibus, vitio non debemus vertere Eruditis, si cum nomen J(uris)C(onsul)ti audiunt. concipiant sibi in terminis terminantibus Rabulam aut Leguleium. Sed ad Carpzovium nostrum.

 

 

§ XXII

ubi simul ostenditur impertinentia doctrinae

de pacto tacito sagarum cum Diabolo.

 

Pergit ille: «Licet non omnes Magi expressè cum Diabolo paciscantur eique obsequium perpetuum promittant, Deo tamen renunciant, commercium cum Diabolo habentes, quo ipso tacitam seu implicitam pactionem contrahi manifestum est.» Respondeo. I. Si nullum pactum expressum datur, uti hactenus tale nullum fuit demonstratum, de pacto tacito frustra quaeritur. Qui enim non expressè contrahere potest, et cum quo expressè contrahi nequit, is etiam non contrahit, nec cum eo contrahitur tacitè. 2. Id in quaestione est, an Magi qui praestigiis Homines decipiunt, commercium corporale cum Diabolo habeant, et ita Deo tacitè renuncient. 3. Si illa, qui commercium spirituale cum Diabolo habent, pactum tacitum cum Diabolo faciunt, et tamquam Magi cremandi sunt, fiet summa confusio omnium delictorum. Nam fures, adulteri, mendaces et omnes, qui operantur opera carnis commercium spirituale habent cum diabolo.

 

 

§ XXIII

Male inferri a poena homicidarum et

adulterorum ad poenam sagarum.

 

Addit Carpzovius; «Homicidarum ac adulterorum poenam capitalem esse, Magiam autem esse crimen deterius homicidio et adulterio, imo sagas, dum infantes proprios Diabolo sacrificant, esse homicidas, et dum succumbunt Diabolo esse adulteras.» Respondeo: semper misceri quaestionem de poena magiae cum quaestiono de magiae exsistentia et quoad hanc semper peti id, quod est in principio.

 

 

§ XXIV

Ad quintum: expedire sagis ipsis, ut

quam citissime morte puniantur, respondetur,

ostensione multiplicis inconvenientiae.

 

Restat ultimum argumentum Carpzovii. «Quinto dicit: Sagis ac Lamiis ipsismet conducit, ut quam maturè e medio tollantur. Nam Diabolus tam pertinaciter eas laqueis suis involutas habet, ut citius non dimittat, quam moriantur. Quo in genere fidem non immerito habemus Remigio Ducis Lotharingae Consiliario qui judiciis capitalibus nongentorum plus minus magorum interfuit, testanti, quod ex tot millibus, quos sortilegii laqueis irretitas habuerit Satan, nemo auditus sit, qui se aliter expediverit, quam culpae vel coacta vel libera professione ac deinde ejus morte luitione.» «Respondeo 1. Quis putaret J(uris)C(onsul)tos Lutheranos eò absurditatis potuisse abduci, ut Carnificem pro instrumento ordinario conversiones habeant? 2. Cur vero Remigio iterum credit coecus Carpzovius, homini superstitioso et mancipio Cleri? Rationes ob quas fidem ipsi Carpzovius adhibuit, quod in Lotharingia tot judiciis de magia interfuerit, apud nos fidem ejus destruunt. 3. Neque intellexit Remigium Carpzovius, qui non illud dicit, quod hic deducit, sed qui saltem dicit, non potuisse se liberare à pactis cum Diabolo sagas, antequam crimen sint confessae, quam confessionem postea per leges Clericales necessario mors secuta sit, 4. Si Jurisprudentia Carpzovii opus habet, ut ab aliorum auctoritate, aut fabulis, dependeat, cur non potius credidit Theologis nostratibus, qui docent, multos magos absque poena mortis fuisse iterum in ordinem redactos, et qui diabolum depingunt tamquam spiritum, ita impotentem et eneruem, ut crepitu ventris possit expelli, et nequeat chirographum ejus, qui cum ipso pactum iniit, auferre ex Bibliis, quod tamen minimus catellus potest. Videantur Lutheri Tischreden et Spizelii gebrochene Macht der Finsterniß P. 1. c. II. p. 211. seq. et P. III per integr. 5. Pulchrum vero argumentum, quo etiam homicidium defendi posset, si quis hominem fruges consumere natum, lue Gallica infectum, aut morbo maximè dolorifico laborantem interficiat, sub praetextu. quod ipsi conducat, ut quam maturè è medio tollatur. 6. Non intelligit fines poenarum capitalium, qui hoc lubrico et vix tyronibus condonando praetextu poenam capitalem defendere vult.»

 

 

§ XXV

Respondetur ad

conclusionem Carpzovii.

 

Claudit Carpzovius suam probationem: «Jam judicet quivis, qui vel tantillum pietatis ac sanae mentis habet, annon rectè ac probè agat Magistratus in Magos et Veneficos animadvertens.» Nos contra: Jam judicet quivis, qui vel tantillum prudentiae (nolumus enim allegare Carpzovii pietatem imprudentem, quae in fide anilium fabularum consistit,) ac sensus communis habet, annon turpe sit tanto J(uris)C(onsul)to, in re tam seria ac tanti momenti tam turpiter ludere.

 

 

§ XXVI

Contra Spizelium ostenditur: nostram

sententiam non sternere viam Atheismo.

 

Sed opem ferat Carpzovio Spizelius, J(uris)C(onsul)to Theologus. Nolumus hic detergere turpitudinem viri pii, et omnes naevos libri ejus saepius citati ostendere, sed solum paucis expendere argumenta polissima, quibus in Part. II. cap. II. probare vult reale ac verum foedus hominibus cum Diabolo intercedere. «Primum p. 112 dicit, sententiam contrariam esse errorem malitiosum et crassum, cui ante multos annos Thomas de Aquino, Bonaventura, et Johannes à Turrecremata tamquam communissimae et damnosissimae haeresi contradixerint. Imo esse errorem periculosissimum et pestilentissimum, quia viam sternat Atheismo.» Resp. I. Hoc non est probare sententiam affirmantem, sed Zelo intempestivo invehere in dissentientes. 2. Thomas de Aquino, Bonaventura et Johannes de Turrecremata haud dubiè contradicerent etiam doctrinae Lutheranae tamquam damnosissimae haeresi, et tamen Spizelius eorum auctoritate non commoveretur, ut eis crederet. 3. Sententia haec, quod non detur crimen Magiae non sternit viam Atheismo. Sed potius illi Theologi et Concionatores, qui pro concione et in scriptis loco doctrinae salutaris proponunt dogmata anilia et superstitiosissima in causa sunt, ut homines aliqua saltem ratione et sensu communi pollentes et ab extrema superstitionis labe se liberare cupientes, incauti incidant in alterum extremum Atheismi. 4. Imo sententia communis, quam Spizelius defendit inducit homines in crassissimam et plus quam puerilem superstitionem. At superstitio et stultius et perniciosius vitium est, quam Atheismus, ut latius deduxit hactenus à nemine cum successu refutatus Bailius in cogitationibus promiscuis super Cometa.

 

 

§ XXVII

eum male inferre à magis, de quibus loquitur

Scriptura ad magos, de quibus quaestio est.

 

Pergit Spizelius p. 214. «Si non essent pacta realia et vera magorum cum Diabolo, non promulgasset Deus leges peculiares contra Magos, et omnia falsa forent, quae in scripturis de Magis dicuntur.» Respondeo, nullam esse consequentiam, quia per hactenus dicta nondum ulla ratione verosimili probatum est, quod illi Magi, quorum Scriptura meminit, habeant pactum cum Diabolo.

 

 

§ XXVIII

eum frustra provocare ad

autoritatem patrum Ecclesiae.

 

«At, inquit Spizelius, si non daretur foedus, Magorum cum Diabolo, impudentissime contradiceremus omnibus et singulis antiquis et de Ecclesia Christiana egregiè meritis Doctoribus Augustino, Tertulliano, Epiphanio, Chrysostomo, qui non tantum foedera Diaboli cum hominibus pro veris et realibus habuerunt, sed etiam maximo conatu se iis opposuerunt.» Respondeo I, Imprudentius est, ut auctoritate Patrum ad defendendas fabulas pueriles utamur. 2. Doctores de Ecclesia Christiana egregiè meriti sunt saepius propter pietatem suam et simplicitatem maximè creduli, et iis adhuc hodiè saepius imponitur per homines mendaces, aut hypocritas. 3. Nihil tam absurdum est, quod non sententia alicujus Patris Ecclesiae defendi possit 4. Absque laesione pudoris contradicimus Patribus istis antiquis, qui haereticos judicabant illos, qui antipodes statuebant. Cur non et hic similiter? 5. Quaenam sit ratio, cur Patres Ecclesiae haberent foedera Diaboli cum hominibus pro veris, infra ostendetur.

 

 

§ XXIX

Et magis frustra ad autoritatem aliorum

et experientiam quotidianam.

 

«Pergit Spizelius; Fore summam et extremam temeritatem, si quis vellet contradicere tot et tam innumeris approbatis et fide dignis scriptoribus, imo communi Experientiae». Respondeo, major temeritas est, pro experientia et pro Scriptoribus fide dignis jactare fabulas, quibus creduli se a malitiosis hominibus decipi patiuntur, et Scriptores superstitiosos. Reliqua non merentur, ut apponantur, quae Spizelius dict. cap. 2, et 3. pro probanda exsistentia foederis Diabolici adducit. Si quis tamen putet, inesse aliquid, quod responsionem mereatur, reservabimus id conflictui.

 

 

§ XXX

Transitus ad probationem negativae,

quod crimen Magiae non detur.

 

Atque haec sunt ista fundamenta, quibus creditum fuit, magos foedus inire cum Diabolo, et reliqua, quae supra §. 12 recensuimus. Et ob has rationes nullius plane momenti tot millia hominum vel innocentium, vel certè hoc crimine non pollutorum sub specie pietatis, justitiae ac Zeli divini crudelissimè interemta sunt. Jam ex abundantia addamus rationes pro negativa. Sed ante omnia hic notemus, non esse a nobis postulandas demonstrationes Mathematicas. Etsi enim Magi, Malefici et Mathematici saepè apud J(uris)C(onsul)tos synonymicè usurpentur, apud Philosophos tamen Diabolus ejusque potentia nec est subjectum Matheseos, nec demonstrationis. Interim studebimus proferre rationes, quarum verisimilitudo aequipolleat demonstrationi.

 

 

§ XXXI

I. Quia Diabolus non potest corpus assumere.

Satanas Christum tentans non fuit Diabolus corporeus.

Praejudicia ex imagunculis Catecheticis orta.

 

Diabolus nunquam assumsit, nec potest assumere corpus, ergo non potest foedera corporaliter inire, nec unquam corporaliter iniit, multo minus incubuit aut succubuit Magis et Sagis, aut eos sub specie hircina in montem Bructerorum duxit etc. Non obstat exemplum Satanae tentantis Christum. Resp. I. Convenire primitus debent interpretes de intellectu illius historiae, utrum per imaginationem Christi vigilantis, utrum per somnum dormientis tentatio illa facta fuerit, utrum, quod nobis videtur verosimilius per Satanam ibi intelligatur, uti et alibi in Scripturis fit, homo, quorum ultimum nobis videtur verosimilius. At nulla ex his interpretationibus obstat assertioni nostrae. 2. Debemus in interpretatione hujus historiae seponere praejudicia puerilia, quamvis hactenus a plurimis, qui debebant desiisse esse pueri, defensa. Quale est illud, dum creditum fuit ex ignorantia antiquitatum Judaicarum, Christum per aerem esse ductum in pinnaculum templi oben auff die Spitze. Tale igitur etiam est illud, quo imaginamur nobis, Diabolum apparuisse Christo sub specie corporea. Nam posito, quod ipse Diabolus tentaverit Christum, tamen falsum est, aut certe nulla ratione verosimili probatum, id factum fuisse sub specie corporea hominis vel monstri. 3. Praejudicium sententiae contrariae oritur ex imagunculis Evangelicis, secundum quas Pontificii sibi tentatorem nescio sub cujus monstri specie, nos Lutherani sub specie monachi cum cucullo imaginamur.

Et meretur peculiarem dissertationem superstitio papalis in ecclesiis Lutheranis per imagunculas illas Catecheticas et Evangelicas infantibus instillata, firmiter haerens per totum vitae spatium. e.g. imaguncula, quae opponitur praecepto tertio, petitioni sextae, doctrinae de Statu oeconomico et de conjugio, Evangelio in Dominica Oculi etc.

 

 

§ XXXII

II. Quia Christus dixit, Spiritum non

habere carnem et ossa.

 

Si Diabolus posset assumere corpus, falsa esset assertio Christi, quod Spiritus non habeat carnem et ossa, et ineptum foret argumentum, quo Christus voluit uti ad convincendos discipulos. An utrumque horum cogitare blasphemum est.

 

 

§ XXXIII

III. Quia non potest diabolus turbare

potentiam naturae invisibilis.

 

Non potest Diabolus turbare potentiam et ordinem naturae invisibilis, ergo non potest corpus assumere, tempestates excitare, hominem per aerem transferre etc.

 

 

§ XXXIV

IV. Quia ex mente dissentientium diabolus tam impotens

est spiritus, ut crepitu ventris possit ejici.

 

Non cohaerent, quae boni homines modo de tanta potentia Diaboli in naturam invisibilem garriunt cum aliis fabellis supra memoratis, quod possit crepitu ventris expelli, aut quod non possit aliquid auferre ex Bibliis etc. Nec est, quod ad fidem hominis hic recurras. Si enim fide ejicitur, quid opus fuisset crepitu, nisi forte et stulta distinctione inter crepitus rem absurdam absurdius dicam, an blasphemius velis palliare.

 

 

§ XXXV

V. Nullus effectus est et nullus usus foederis Diabolici

cum hominibus, neque ex parte hominum.

 

Nullus effectus est, ac nullus usus foederis Diaboli, neque ex parte hominis, neque ex parte Diaboli. Non illius. Dicunt enim, magos pacta inire voluptatum, pecuniae et honorum consequendorum causa. Se simul dicunt, plerosque magos decipi. Sed Demus, etiam non decipi. Annon absque ope diaboli levi industria et astutia, imo annon modis honestis haec omnia acquiri possunt. Quid opus igitur foedere cum Diabolo.

 

 

§ XXXVI

Neque ex parte Diaboli.

 

At concedamus, cum nullum sit stultius animal homine, homines esse revera ita stultos, uti novimus multos tales esse, ut foedera cum Diabolo quaerant an putas, Diabolum, aequè stultum esse, ut absque ullo fructu pactum cum homine ineat. Est jam mancipium Diaboli, qui voluptatis, avaritiae et ambitionis mancipium est. Cui usui igitur foedus ex parte diaboli? Ut hominibus damna det per Magos? At quibus? Non certè fidelibus. Infidelibus et iis, qui jam sunt similiter ejus mancipia, aut Diabolus damnum dare potest, aut non potest. Si prius, quod opus est magis, si posterius, nec per magos. An ut duplex vinculum fortius liget, quam simplex, et ut magus non tam facilè possit evadere laqueos diaboli, quam si solum sit mancipium affectuum? Nec hoc cum natura humani generis, nec cum iis, quae nostri de magis docent, conveniunt Vide Part. III. Spizelii, quod non adeo difficulter magi possint chirographum suum recipere à Diabolo. Sed et vide naturam humani generis, quam difficillimè homo, etiam Christianus, possit consequi dominium in affectus. Alias rationes reservamus curis secundis.

 

 

§ XXXVII

Exponitur origo fabulae de crimine

magiae, et ostenditur, cur incipi

debeat à doctrina Graecorum.

 

Videamus jam originem fabulae. Multa suppeditabunt Beckerus lib. I mundi fascinati et Dalius in tractatibus saepius allegatis, ita tamen, ut aliorum curae multa supplenda, forte etiam emendanda reliquerint. Nobis paucis inquisitio hujus quaestionis eâ methodo videtur esse instituenda. Sunt populi, si secundum religionem eos dividere velis, vel Gentiles, vel Judaei, vel Christiani, vel Mahumedani. De Mahumedanis non opus est, ut inquiramus, partim quia eorum religio ex tribus prioribus est composita, partim quia ratione temporis quoad originem est ultima, adeoque inquisitio, quid ipsi de Magiâ statuant, nihil juvare poterit ad ostendendam originem ecoris Chiristianorum. At religio Gentilium et Judaeorum est antiquior Christiana, et primi Christiani potissimum post mortem Christi partim Gentiles erant, partim Judaei. Ergo de istis duabus prius videndum. Sie vera esset et revera exsisteret Magia, deberet doctrina Judaica ex fontibus sacrarum literarum prius proponi. Nunc cum erroris fontes inquiramus, et fabulae Judaicae ex libris Rabbinorum, qui diu post Auctorum Gentilium, quorum scripta habemus, aetatem vixerunt, inquirendae sint, praestat de sententia Ethnicorum prius videre. Philosophia Gentilium est vel Barbarica vel Graeca. Illa quidem est antiquior, sed quia paucissima et incertissima de ea constant, contra Graecorum scripta in omnium manibus sunt, ac primi Christiani ex Graecis erant, et praeterea in ipsis sacris literis Novi Foederis Graeci saepe Gentiles quosvis denotant, ac judaeis opponuntur, de Graecis inchoandum erit.

 

 

§ XXXVIII

Horum sententia de daemonibus iisque corporeis;

et horum commerciis cum hominibus.

 

Missa vero Philosophia Sceptica, utpote quae ad nostrum scopum nihil planè conferre potest, cum Sceptici etiam de rebus visibilibus dubitarent, et inter omnes magis ad Atheismum, quam ad superstitionem inclinarent; dilata etiam ad secundas curas Philosophia Graecorum Fabulosa seu Poetica, de dogmatica potissimum erit dispiciendum. Cum autem hujus sint sectae ferè infinitae, alio tempore ex Laertio et Plutarcho, quaenam Thaletis, aliorumque Philosophorum sectae Jonicae, ut et ex Schefferi Philosophia Italica, quaenam Pythagoraeorum de daemonibus et Magia fuerit sententia, meditationes nostras illustrabimus. Nunc de quatuor sectis potissimis saltem, quae temporibus primis Christianismi sub Romano Imperio florebant, debemus esse solliciti. Puta de Epicureis, Stoicis, Platonicis, Aristotelicis. Ac Epicurei quidem, uti omnes, qui olim et hodiè philosophiam corpuscularem sequuntur, ansam superstitioni de Magis et Sagis haud dubiè non dederunt, cum eorum plerique omnes spiritus olim negaverint, hodierni vero, etsi Diabolorum credant, rectè tamen à superstitionibus magicis sunt alienissimi. Neque Philosophorum Epicuraeorum quemquam credo transiisse ad religionem Christianam. Stoici et Platonici primis Christianorum saeculis maximè florebant et Patres priorum saeculorum multi alterutri ex his duabus Sectis erant addicti, quamvis nec Aristotelici videntur esse planè excludendi. Quid singulis ex his tribus sectis seorsim sit tribuendum, etiam secundae curae indicabunt. Communis Gentilismi superstitiosi, potissimum vero Platonicorum et Stoicorum doctrina erat, esse Deos vel superos, vel inferos, vel medios, et inter divinam naturam ac humanam esse varias essentias intermedias, quas maximam partem daemonia appellant, et haec in bona et mala distribuebant, illisque ad auctoritatem sibi apud populum comparandam et philosophi, et omnium maxime sacerdotes Gentilium divinationum et magiae effectus attribuebant. Interim nulla species divinationum et magiae tertia ac peculiaris ipsis erat, quam Daemoniacam appellarent; sed tam divinationem, quam magiam in naturalem et artificialem distribuebant, ac solum ad decipiendam plebem utrique varias admiscebant ceremonias superstitiosas, ac in utraque fingebant, sibi commercia esse cum diis aut essentiis intermediis seu daemonibus. Atque daemonibus etiam corpora tribuebant Stoici.

 

 

§ XXXIX

Similis doctrina apud

Judaeos Pharisaeorum.

 

Porro inter sectas varias Judaeorum, qui tempore Christi florebant, (de quarum singulis in secundis curi distinctius dispiciendum,) pharisaei, quorum maxima apud populum erat auctoritas, erant superstitiosissimi, atque uti ex Philonis et Rabbinorum scriptis patet, infinitis fabulis de daemonibus malis seu diabolis et eorum effectibus, de Archidiabolo Samuel et de matre ejus Lilis, deque virtute et efficacia adversus diabolos literarum, nominum ac numerorum, quam in Cabbala sua seu doctrina arcana docebant, item de divinitate Bath Kool et populum Judaicum decipiebant. Adscribebant iidem diabolis, quod et Gentilium multi faciebant, corpore aut virtutem corpora sibi formandi, ac corporaliter hominibus nocendi, cum hominibus concumbendi, et consequenter etiam pacta et societates cum hominibus ineundi.

 

 

§ XL

Mixtura doctrinae Pharisaicae et Platonicae ac

Stoicae apud Patres priorum seculorum.

 

Etsi igitur statim post Christi mortem ex novis Christianis Judaei et Graeci ob varias causas et doctrinas saepissimè collidebantur, ex qua collisione omnes haereses primum ortum ducunt, non respuebant tamen primi patres Ecclesiae Graeci, et postea Latini etiam, postquam Judaeos saeculo quarto suppresserant, Judaeorum doctrinas, quae cum superstitione Philosophiae Graecae, maximè autem Platonicae et Stoicae conveniebant. Plurimi enim Patrum Philosophiae Platonicae et Stoicae addicti erant et notum est vel ex Augustini libris de civitate Dei, in qua veneratione tum fuerit Philosophia Platonica: Igitur multi erant Patres et inter eos potissimum Lactantius lib. II. divin. Instit. (de aliis, Athenagora, Tertulliano, Hieronymo etc. vide Lipsii Physiol. Stoic. lib. I.) qui, cum de diabolis, et eorum potestate, de iis non multum invenirent in sacris literis multa tamen docere vellent, partim torquebant textus scripturae sacrae ad diabolum, qui tamen de eo non loquebantur, ut dum docebant, serpentem tentatorem fuisse diabolum, et eum sub nomine Luciferi indigitantis, de diabolo ejusque lapsu explicabant; partim supplebant silentium sacrarum literarum ex fabulis Judaicis et Platonicis aut Stoicis. Hinc communis illis temporibus expositio eorum, quae Moses de nuptiis filiorum Dei cum filiabus hominum tradit, quasi per filios Dei intelligantur Angeli, et et tali concubitu etiam angelorum cum foeminis nonnulli originem aut multiplicationem certè diabolorum deduxerunt. Hodiè verò postquam apud Protestantes plerique cordatiorum scripturae interpretum illam erroneam interpretationem doctrinae Mosaicae de conjugiis angelorum cum foeminis rejecerunt, debebant etiam simul rejecisse erroneas conclusiones, quae successu temporis errori, illi capitali accesserunt. Aut enim insigniter fallimur, aut huic erroneac doctrinae de nuptiis angelorum et hominum, pleraque, si non omnia, quae de magia hodie homines sibi erroneè persuadent, de foederibus ac societatibus diabolorum cum hominibus, de incubis et succibis etc. originem debent. Ut taceam, illas multiplices fabulas de diaboli in specie corporea apparatione, quae exstant in vita Pauli et Anthonii, quasque, uti multi etiam nostratium habent pro vera historia, ita jam Erasmus notavit, totum eum libellum esse figmentum in cerebro Hieronymi natum.

 

 

§ XLI

Cur restauratis Academiis à Theologis

Pontificiis quamvis Aristotelicam philosophiam

profitentibus istae fabulae Platonicae ac Stoicae de

daemonum commerciis cum hominibus fuerint

canonisatae. Variae rationes afferuntur.

 

Post saecula barbara cum scholae interim et Academicae instituerentur, apud Protestantes in confesso est, regnasse summam superstitionem in Papismo. Etsi igitur Doctores Scholastici Aristotelem sequerentur, eumque explicarent, hic vero tot et tam absurdas fabulas, uti Platonici et Stoici faciebant, de Daemonibus eorumque efficacia corporea non tradidisset, ex variis tamen rationibus factum est, ut Scholastici et potissimum Scotistae ineptias omnes de Diabolorum pactis cum Magis arriperent.
Ut enim doctrinam suam catholicam esse jactare possent, eruendus erat consensus Patrum Ecclesiae priorum Saeculorum. Cum vero hi magnam partem Platonici et Stoici essent, tentanda erat (quamvis id non posset nisi ineptissimè fieri,) conciliatio Philosophiae Platonicae et Stoicae cum Aristotelica. Opus etiam erat multis Pseudomiraculis ad idololatriam Papisticam persuadendam, At haec autem maxime aptae erant etiam fabulae antiquae de foederibus Diaboli cum Magis, cum hoc pacto Clerus Pontificius in rebus inanibus, inanibus etiam remediis, quae partim in convertendis fictis Magis, partim in curandis fictis morbis consistebant, quos ex Magia ortum duxisse populum persuadebat, hunc facile in sui admirationem poterant perducere. Erat et alia utilitas fabulae de pacto cum Diabolo. Si quidam vir pius et probus esset, Clero Pontificio ob infinitas causas (quis enim eas ob quas quis Clero displicere poterat, omnes enumeraverit?) invisus, et hic ita prudentur actiones suas institueret, ut sub praetextu heterodoxiae aut haereseos ipsi nocere non possent, nullum aptius remedium erat, eum ad ignem damnandi, quam si de Magiae crimine eum suspectum redderent, et diris tormentis eo adigerent, ut infinitas nugas à Clero Pontificio excogitatas de commercio Diaboli cum Magis confessione sua confirmaret.

 

 

§ XLII

Leges Civiles nihil de pacto Diaboli

cum hominibus memorant. Lex. 4. Cod. de Malef.

et Mathem. ab injustitia vindicata.

 

Erat Italia istis superstitionibus infecta, cum studium Juris Civilis Justianianei in Academiis Italicis florere inciperet. In veniuntur ibi potissimum in Codicis titulo de Malef. et Mathem. leges de poenis veneficorum et astrologorum etc. Cur Astrologia tam invisa esset, potissima causa erat, quod multi homines superstitiosi Astrologos de morte Caesarum consulerent, quam et potissimam causam fuisse, cur jam ab Augusti temporibus Philosophi imprimis Platonici ac Mathematici ex toto Imperio Romano fuerint ejecti, et ob quam ipse Constantinus Magnus, utpote qui antea ipse eos consuluerat, illos timebat, et legibus peculiaribus in eos animadvertebat, alii jam annotarunt. At quod ad reliquam Magiam superstitiosam attinet, punire jubet Constantinus in 1. 4. Cod. d. tit. saltem Magos, quatenus damnum dant, aut ad libidinem excitant, superstitionem vero, quae ad curandos morbos et similia adhibetur, puniri non vult. Ob quam legem, ut istud obiter notem, etsi communiter malè audiat Constantinus, et nos nec superstitionem ipsam, nec rationem legis approbemus, putamus tamen non injustè fecisse Constantinum, quod eam, quae damnum non dat, poenis civilibus coërcere noluerit, cum talia vitia magis pertineant ad emendationem doctrinalem, quam ad civilem. Interim exinde videmus, quod tum temporis nondum persuaserint sibi Episcopi Christiani, ac si Magi haberent pactum cum Diabolo, alias Constantino, qui fere nihil citra consensum Cleri faciebat, non permisissent, in dicta lege eam distinctionem Magiae adhibere.

 

 

§ XLIII

Glossatores Itali Juris Civilis quibus

de causis erroneas multas doctrinas de

crimine Magiae Glossis inseruerint.

 

Quia tamen Glossatores Juris Civilis a tenera juventute doctrinis Clericalibus erant infecti, inter quas et illa de foedere Diaboli cum sagis non erat ultima, ac Canonistae potissimum eam doctrinam etiam urgebant, inde et hi, etsi alias in aliis doctrinis saepè à Canonistis dissentiant, facile errorem communem contortis expositionibus juris civilis propagabant. Inde doctrinae communes de crimine Magiae, non ex Jure Justinianeo derivatae, sed a Glossatoribus ex praejudicio illo communi propagatae, quod Magia sit species criminis laesae Majestatis divinae, quod sit crimen extraordinarium, atrox et occultum, in quo sufficiant leviora indicia ad torquendum, e.g. nominatio facta à reo ejusdem criminis: Item, quod in hoc crimine et similibus graviora tormenta adhiberi possint quod reus convictus etiam post mortem damnari possit: quod ex causa hujus criminis confiscationi locus sit, non obstante novissima constitutione Justiniani. Conf. Ant. Matth. de crim. lib. 48. tit 2. c. 1 n. 2. et t. 5. c. 7. n. 13.

 

 

§ XLIV

Origo et progressus in Germania sententiae

de crimine magiae et Magis etiam non nocentibus

igne puniendis, tam ante Reformationem.

 

Venio ad Germanos, de quibus alio tempore inquirendum, quid hi jam à Taciti temporibus de crimine Magiae senserint. Jam sufficiat, ex hodierna crassissima superstitione apud multos populos Germaniae, penes solum quos exercitium religionis. Pontificiae obtinet, imò ex superstitione apud ipsos Protestantes adhuc hodie durante facilè praesumi posse, quam firmiter ante reformationem Clerus Pontificius tot populo fabulas suas de crimine Magiae persuaserit. Unde nullum est dubium, quin apud Germanos etiam ante introductas Academias creditum fuerit, Magos habere pactum cum Diabolo, ita ut post institutionem Academiarum Glossatorum sententiae illae facilè approbationem invenerint. Plura suppeditabit Malleus Maleficarum, cujus Part. I. praemissa est Bulla Pontificia de Magis ab Inquisitoribus haereticae pravitatis in Germania puniendis. Non tamen ista sententia apertè in legibus invenitur, sed magis ad opiniones Communes et jus non scriptum videtur esse referenda. Ita enim legitur, lib. 2. art. 13. Land-Recht: Welcher Christen-Mann oder Weib ungläubig ist, oder mit Zauberey umgehet, oder mit Vergifftung, und der überwunden wird, die soll man auf einer Horden brennen. Hunc enim textum, etsi commodé possit explicari, quod loquatur saltem de Magis nocentibus, tamen jam olim à Scabinis Lipsiensibus generaliter fuisse expositum, sive nocitum sit, sive minus docet Carpzovius qu. crim. 49. n. 8. Imò ipse auctor Constitutionis Criminalis Carolinae, qui verosimiliter fuit J(uris)C(onsul)tus vel Italus, vel Germanus, tantum abest, ut disertè quid de Magiâ, quae pactum cum diabolo habeat, in Constitutione ista disposuerit, ut potius apertè sententiam Juris Justinianei modo memoratam cum distinctione inter magiam nocentem et non nocentem repetierit, nisi quod huic ultimae poenam arbitrariam dictaverit. So jemand denen Leuten, inquit art. 109. durch Zauberey Schaden oder Nachtheil zugefüget, soll man ihn straffen vom Leben zum Tode und man soll solche Straffe mit dem Feuer thun. Wo aber jemand Zauberey gebraucht, und damit niemand Schaden gethan, soll sonsten gestrafft werden nach Gelegenheit der Sache, darinnen die Urtheiler Raths gebrauchen sollen, wie von Rath suchen hernach geschrieben stehet. Etsi vero auctor hujus articuli secundum regulas bonae interpretationis velit, Magum non nocentem aliis debere mitius igne aut capitali poenâ puniri, et plane nihil de foedere Diaboli memoret, et verosimiliter etiam hoc foedus non crediderit, tamen interpretes uti adsueti sunt quilibet ex quolibet interpretari, etiam alterum casum constitutionis criminalis de Magia non nocente exposuerunt, quod ibi solum debeat respici ad eam circumstantiam, quod nullum damnum datum sit, sed et ad alias, an nimirum pactum cum Diabolo inierint Sagae et an simul Venere nefandâ cum Daemone usae fuerint, atque his casibus etiam ignis supplicium esse dictandum. Carpz. d.l.n. 7.

 

 

§ XLV

quam post eam apud J(uris)C(onsul)tos

utrisque religionis Protestantium.

 

Deberet tamen quis putare, quod reformatio Lutheri, uti homines ab aliis praejudiciis Paismi liberavit, ita et ab istis fabulis Clericalibus de pacto Diaboli cum Magis liberare debuisset. Se nihil minus. Quin potius sub Augusto Electore ista sententia, quae hactenus ut jus non scriptum obtinuerat, diserte Constitutionibus Electoralibus P. 4. sonst. 2. fuit inserta, verb. So jemand in Vergessung seines Christlichen Glaubens mit dem Teuffel Verbündnisse auffrichtet, umgehet, oder zu schaffen hat, daß dieselbe Person, ob sie gleich mit Zauberey niemands Schaden zugefüget, mit dem Feuer vom Leben zum Tode gerichtet und gestraffet werden soll. Cum autem Elector Saxoniae esset primarius Princeps religionis Lutheranae non mirum, si posteà et in alias ditiones Lutheranorum imò uti ex variis scriptis ejus, et ex colloquiis mensalibus subinde apparet, vel quod Lutherus ipse adhuc multa praejudicia de Diaboli potestate et viribus habuerit, uti ex variis scriptis ejus, et ex colloquiis mensalibus subinde apparet, vel quod Philippus Melanchton post mortem Lutheri Philosophiam et Theologiam Scholasticam in Academiis Protestantibus firmiter iterum stabiliverit, cum à Lutheranis quantum ad Philosophiam attinet, pro communi praeceptore Germaniae fuerit habitus. Reformati autem insuper ei faverint, quod in controversiis illorum Theologicis cum Lutheranis valde ad eorum partes inclinaverit; vel quod nonnulli Theologi Evangelici gustaverint illas utilitates, ob quas suprà diximus errorum istum se valde insinuasse Theologis Pontificiis, vel denique, quod J(uris)C(onsul)ti Lutherani adsueti fuerint, exscribere suos tractatus criminales absque judicio ex Doctoribus Pontificiis.

 

 

§ XLVI

Frequentia processuum contrà

sagas in terris Lutheranis. Zelus Spizelii.

Impertinentia et eventus Processus Suecici.

 

Habes jam rationes, cur Processus contra Sagas etiam post tempora reformationis non solum apud Principes Pontificios adhuc sit frequentissimus, sed et apud Principes Protestantes Europae, maximoperè autem apud Lutheranos saepissimè miras et miseras tragoedias excitaverit, praesertim cum illi, qui conscientiam Judicum eâ in re melius informare debuissent, partim ex ratione status, partim ex bona intentione et pià simplicitate magistratus et Judices potius hic soliti fuerint instigare. Ipse Spizelius in praefatione ad saepius citatum tractatum laudat et commendat judices Processum contra Sagas diligenter formantes de se ipso praedicans: daß solches heilsame Werck nach äußersten Vermögen zu befördern er seines allerwenigstens Orts von vielen Jahren her sich hoch verpflichtet geachtet. Loquatur eâ de re Saxonia inferior, loquatur Svecia, quas turbas ibi dederit processus contra Sagas et intempestivus Zelus DEI honorem praetexens. Nobis ipsis narratum fuit illo temporé a Viro fide digno per Germaniam peregrinante, qui et ipse Assessor fuerat Judicii à Rege Sveciae contra Sagas constituti, quod ipse et alii assessores ab initio facile subodorati fuerint, nullum fundamentum adfuisse ad inquirendum contra personas denunciatas, cum nullum indicium adesset quam depositio phantastica puerorum quorundam minorennium et impuberum; sed vicisse tamen Theologos assessores praetexendo, Spiritum Sanctum honorem DEI contra regnum Diaboli vindicantem, non permissurum esse, ut pueri mentiantur et saepius inculcando dictum Psalmi: Aus dem Munde der jungen Kinder und Säuglinge hast du dir eine Macht zugerichtet, daß du vertilgest den Feind und den Rachgierigen. Tandem, postquam jam multae personae innocentes crematae essent, et aliquis ex pueris virum honestum denuntiasset, quod in convivio Satanico simul adfuisset, aliquis ex assessoribus Laicis, cum praescitu tamen reliquorum, puerum denuntiantem tentari curavit, promittendo dimidium thaleri, si se errasse confiteretur, et alium loco denuntiati denuntiaret, quo facile impetrato, et Theologis assessoribus jam palpantibus, quod Spiritus Sanctus non loqueretur per pueros, castigati quidem virgis a ministro judicii fuere denuntiantes pueri, et processus sublatus, sed nimis tarde, cum jam multi innocentes essent cremati. Et omnino plane pudendas fuisse fabulas, in quibus fundata fuit inquisitio Svecica, vel ex eo apparet, si quis absque praejudicio legat narrationem hujus inquisitionis, quam tractatui suo inseruit Spizelius Part. I. c. 17. pag. 172. seq. etsi et auctor relationis eam scripserit ad persvadendam sententiam communem, et Spizelius eum in finem eandem tractatui suo inseruerit. Praeprimis autem attentionem merentur ea, quae Spizelius ex dicto auctore pag. 187. seq. refert, ex quibus diserte apparet, innocentissimas personas a pueris istis, fuisse denuntiatas.

 

 

§ XLVII

Causae cur haec frequentia hodie cesset

et spes adsit saniorum temporum.

 

In hoc Statu adhuc in Germania hodienum est processus contra Sagas, nisi quod, postquam Philosophia Cartesiana, utpote quae in doctrina de Spiritibus Platonicae et Scholasticae tota opposita est, in Belgio radices egit, et etiam Theologos reformatos quosdam in suas partes traxit, apud reformatos, praecipue non Voetianos in Belgio, et ex horum commercio cum Germanis etiam in Germania mitior et rationi magis conformis sententia obtinere, et inquisitionum magicarum exempla etiam in Germania coeperunt fieri rariora, ac sperandum erit, cum reliquis praejudiciis, quorum jam plurima Germani et Theologi et J(uris)C(onsul)ti rejecerunt, et hoc mox rejectum iri. Etsi enim nequaquam adhaereamus Philosophiae Cartesianae nimis in doctrina de spiritibus in alterum extremum inclinanti, atque haec inconvenientia pluribus jam appareat; sufficit tamen, quod ope Philosophiae Cartesianae grilli isti Scholastici, ad quos etiam vani conceptus de crimine Magiae sunt referendi, ex multis Academiis sint exstirpati, nec timendum sit, ut in terris Principum Protestantium rursus sint in solium evehendi.

 

 

§ XLIIX

Nunquam in processu contra sagas

adfuit corpus delicti, adeoque otiosum est

quaerere de indiciis hujus delicti.

 

Cum enim in hoc crimine nunquam ullum verum corpus delicti affuerit, quilibet videt, quod nec unquam ullum verosimile indicium adesse potuerit, quia non entis nulla sunt indicia. Fac vel mille Sagas illa omnia confessas, quae apud Carpzovium in sententiis quaestione 50. criminali recensentur, quilibet tamen facile palpat, quod omnia illa sint suppeditata a Judicibus et crudelissimis tormentis extorta. Imo demus etiam mille Sagas sponte de se talia fuisse confessas, quamvis verear, an ex tot myriadibus igne combustis, decem allegari possint, quae id fecerint, quis judex tam absurdus esset, ut crederet, mille feminis unanimiter deponentibus, v.g. se in coelo fuisse, et cum S. Petro saltasse, aut cum ejus cane venatorio consubuisse? Nam magis (non dicam ridicula, quia crudelitas processus contra Sagas quid tristius postulat,) stulta sunt ea, quae leguntur in depositionibus Sagarum. Hinc facile responderi poterit communi effugio J(uris)C(onsul)torum nostrorum, in criminibus occultis et facti transeuntis, ut Adulterio, Stupro, Sodomia, Haeresi, Veneficio, Sortilegio etc., de corpore delicti aliter constare non posse, quam per conjecturas et indicia, adeoque in his praesumtionem et conjecturatam probationem haberi pro plena. Vid. Carpz. qu. 119. n. 61. Nam in reliquis delictis omnibus saltem de aliquo corpore delicti aliquando constitit, de eorumque exsistentia nulli homini sanae mentis restare potest dubium. At cum nunquam exstiterit corpus delicti in ullo casu Magiae, parum apta est criminis hujus cum reliquis recensitis comparatio.

 

 

§ XLIX

Falsa indicia

Magiae illegalia.

 

Unde jam sua sponte ruunt, quae Doctores de indiciis Magiae tradere solent. Sunt vero illa duplicis generis. Alia enim vel in lege publica Imperii et scilicet in Constitutione Carolina sunt fundata, alia iis à Doctoribus superaddita. Posteriora quod attinet, pudet ea referre, cum ea non aliis rationibus, quam auctoritatibus Inquisitorum Pontificiorum nitantur, ac propter superius dicta, nullam mereantur fidem. Solent tamen J(uris)C(onsul)ti Protestantes ea absque judicio commentariis suis cum approbatione inserere. Unus instar omnium sit Christophorus Crusius, qui in Tractatu de indiciis delictorum specialibus cap. 32. tales nugas magno cumulo adscripsit, et defendere intendit. Neque è re erit, in his latius refuntandis actum agere, cum nuperrime in hac ipsa Academia fallacia ista Magiae indicia peculiari dissertatione inaugurali fusius jam sint rejecta, et Auctor cautionis criminalis ista etiam solidissime impugnaverit.

 

 

§ L

Absurdissimum, quod insignis testatio

externa pietatis sit signum Magiae.

 

Illud tamen omittere nequeo, quod etiam pro peculiari indicio Magiae venditetur, si reus vel rea signis eminentibus externae pietatis sint conspicui. Vid. Crusius d.l.n. 102 seq. Dixit Apostolus, Pietatem ad omnia esse utilem. Nostri vero indicium gravissimi et horrendi delicti eam esse volunt. Quis homo sanae mentis vel in profundissimo somno tale argumentum sibi imaginari posset? At, inquiunt, fucata est illa pietas non vera. Demus initio, id verum esse. Non tamen propterea erit indicium Magiae. Est hypocrisis vitium, quo omnes homines, maxime autem, qui honestiori vitae generi, vel a natura, vel assuefactione dediti sunt, tentantur. Ergone homines turpissime viventes damnabunt homines honestati dantes operam, ut Magos, ob suspicionem fucatae pietatis sive levem, sive etiam gravem? Quis haec concoqueret absque indignatione? Sed nec verum est, insignem professionem pietatis externae esse indicium hypocriseos. Ergo nec talis professio potest justum indicium Magiae esse, sed alio indicio opus esset ad firmandum prius hoc pseudo-indicium, et nulla alia re suspecti de Magia tunc opus haberent pro sua defensione, quam ut afferent vulgatum versiculum:

Omnia cum liceant, non licet esse pium.

Quin potius, absurdissimum hoc indicium coroborat ea, quae supra §. 41 observavimus, nempe Clerum Pontificium crimen Magiae invenisse, ut sub hoc praetextu viros pios sibi invisos possit sub specie justitiae et Zeli divini interimere. Legant omnes, qui specimen illustre malitiae Clericalis in hoc genere cognoscere desiderant, integrum tractatum Gallicum, cui titulus: Histoire des Diables de Loudun, et conferant Beckeri mundum fascinatum L. IV. C. II. ac stupescent. Hoc facto legant etiam attente fabulam de horrenda Magia Ludovici Godofredi, quam Franciscus Rossetus inseruit Historiis tragicis sui temporis, et inde et Gallico in Germanicum idioma transtulit Martinus Zeilerus in traurigen Mord-Geschichten, et deprehendent, Spizelium sine ratione in saepe allegato tractatu saepius hoc exemplum adduxisse, sed potius vel ex ipsa descriptione Rosseti multas circumstantias transparere indicantes, Ludovicum Godofredum fuisse virum optimum et valde pium, ac ex sola invidia à Clero per calumniam ac subornationem falsae accusatricis fuisse ut magum condemnatum. Ulteriorem demonstrationem reservamus curis secundis.

 

 

§ LI

Indicia Magiae quae suppeditantur in

Constitutione Criminali sunt etiam insufficientia.

 

Sed videamus jam indicia, quae lege Carolina continentur. Ita vero Articulus 44. Constit. Criminalis. Wenn jemand sich erbeut, andern Menschen Zauberey zu lernen, oder jemand zu bezaubern bedrohet, und dem bedrauten dergleichen geschicht, auch sonderliche Gemeinschaft mit Zauberern oder Zauberin hat, oder mit solchen verdächtigen Dingen, Gebärden, Worten und Wesen umbgehet, die Zauberey auf sich tragen, und dieselbige Person desselben auch berüchtigt, das giebet eine redliche Anzeigung der Zauberey, und genugsame Ursache zu peinlicher Frage.

 

 

§ LII

I. Oblatio ad

docendam Magiam.

 

Forent haec indicia nonnullis momenti, si probatum fuisset, exsistere crimen Magiae. Hoc véro nondum monstrato, et illa sunt inania, nec verosimilitudinem aliquam inferunt. Demus primò esse aliquem probe convictum, quod se obtulerit, quod alios magiam, (adde etiam Diabolicam) docere voluerit. Nullum inde oritur indicium, quod ipse pactum cum daemone inierit. Diximus supra, §. 36. multos homines tam stultos esse, ut foedera cum Diabolo quaerant, neque est dubium, multos homines tam profanos esse, ut talia desiderantibus illudant, eosque pecunia emungant, offerendo se, quod illud pactum tamquam mediatores promovere velint, et revera alios homines subornent, qui Diaboli personam sustineant. Propterea tamen nec ipsi Magi sunt, nec Magiae crimen exsistit. Non laudo eos, non excuso, non volo decipientis pariter ac deceptos à poena etiam graviori esse eximendos, sufficit, quod non puniendi sint ut magi, et quod hoc non sit genuinum Magiae indicium.

 

 

§ LIII

II. Minae de damno dando

alteri per Magiam.

 

Secundum vero indicium non intelligo. Nam initio nemo facile tam stultus erit, ut alteri minetur, daß er Ihn wolle bezaubern. Quod si minetur, quod velit damno afficere vel intuitu vitae aut sanitas, vel intuitu honorum, minae hae non inferunt damnum per Magiam et foedus cum Diabolo. Sed fac etiam, aliquem expresse minatum esse, quod velit per Magiam ipsi nocere, unde constabit de altero hujus indicii requisito, quod reverà P E R   M A G I A M alteri nocitum sit, cum nulla detur Magia? Vel certum est et apertum, quod is, qui ita minatus est, alteri per media evidentur naturalia aut moralia damnum dederit, tum non est Magus; vel suspicio saltem est, damnum subsecutum ab isto per media occulta esse perpetratum, tum non poterit pro Mago haberi: partim, quia valde dubium est an damnum subsecutum ab eo processerit, partim quia media occulta non statim sunt Diabolica. Multa sunt in natura occulta per quae alteri etiam damnum dari potest absque concursu Diaboli propter magnetismum naturae, cujus rationem dare possunt nec Aristotelici nec Cartesiani. Sed hoc est antiquum asylum ignorantiae Academicae: Quicunque effectus non possunt demonstrari ex libellis Physicae Academicae, et tamen non commode possunt DEO adscribi, adscribendi sunt Diabolo.

 

 

§ LIV

III. Conversatio cum

Magis et sagis.

 

Tertium indicium, conversatio cum magis et sagis petit id, quod in quaestione est. Cum enim non sint magi et sagae, nulla etiam est cum eis conversatio. Deinde, etiamsi demus, dari sagas, tamen conversatio cum iis esset indicium maxime fallax, cum multae possint esse causae aliae, v.g. cognatio, vicinitas, educatio, interesse pecuniarium, paritas status et infinitae aliae, cur aliquis cum Mago ejusmodi conversatus fuerit. An putabimus eos esse adulteros, falsarios, heluones, qui cum ejusmodi hominibus etiam familiariter conversantur? Notus quidem est versiculus: Noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se. Sed notum etiam est, versiculos ejusmodi non esse sufficientes ad torturam; alias ex simili dicterio, quod solus cum sola non praesumatur orare Pater noster, quilibet etiam torquendus esset, qui solus cum sola deprehenderetur. Oriuntur ejusmodi dicteria ex eo, quod saepius fieri solet, sed praesupponunt communiter multas circumstantias alias in ipsis dicteriis non expressas. Fallit autem maxime istud axioma de socio, in delictis occultis. Quid enim, si nesciam cum reliquo populo, Titium esse de aliquo crimine suspectum, an conversatio cum Titio, cujus scelus postea detegitur, mihi fraudi foret? At Magia dicitur esse delictum occultum. Igitur si aliquis cum homine, postea Magiae accusato et secundum processum consuetum convicto, conversatus est eo tempore, quo habebatur pro viro honesto, qualis absurditas esset, si conversatio haec alterum redderet suspectum. Nam articulus non potest loqui de eo, qui Magiae est accusatus. Aut enim is condemnatus est, aut absolutus, et posterius vel ob monstratam innocentiam, vel ob purgata aut alias non sufficientia indicia. Si condemnatus est, casus vix erit, dabilis, ut alius cum tali conversari possit, cum nullum forte detur exemplum, quod magus condemnatus poenae gratiam impetraverit. Si absolutus est, etiam si id propter insufficientia indicia factum est, quaenam esset ratio hunc pro suspecto de Magia haberi, qui conversatur cum eo, quem judex praemissa causae cognitione pro mago non habet? Alia infinite ut jam taceam.

 

 

§ LV

IV. Si quis utatur rebus

de Magia suspectis.

 

Nimis autem generale, confusum, et obscurum est indicium quartum: si quis utatur rebus, verbis et gestibus, quae suspecta sint de Magia, ut revera pudere debuisset auctorem Constit. Criminalis, quod in re tanti momenti tam vagum indicium posuerit, et ita inquisitoribus fenestras apparuerit, quidlibet, etiamsi sit res absurdissima, sub hoc indicio comprehendendi. Neque enim alias qui de indiciis delictorum commentati sunt, solent in enarrandis indiciis delictorum quà generalibus, quà specialibus à praescriptione Constitutionis Criminalis latius abire, et indicia multiplicare. At cum in Magia id fecere communiter soleant, verosimile est, interpretes ab eum errorem seductos esse, quod putaverit quilibet, se indiciis illis afferre casum, quartum hoc indicium declarantem, v. gr. si quis deprehendat apud inquisitum ollam repletam bufonibus membra humana, librum Magiae, aut si proponatur effossum limen domus vel stabuli, inibique defossum quid deprehendatur, quo homines inficerentur etc. Vid. Crus. d. Cap. 32. n. 4. Ubi semper supponitur et Magiam dari, et tales res probare, aliquem esse magum, quorum utrumque tamen falsum est.

 

 

§ LVI

Cautio unica circa processum.

Ne Princeps permittat processum, neve iudex

inferior de Crimine Magiae inquirat.

 

Quaenam ergo cautiones Judici in processu contra sagas adhibendae sunt, ne innocentes puniantur? Plures equidem recenset Auctor Cautionis Criminalis dub. 16. et seq. quia prae se fert, ac si credat existentiam criminis Magiae sed quarum tamen singulae infinitis abusibus subjacent, alibi examinandae. Nobis unica cautio est, quia crimen Magiae pro fabula habemus, ut Princeps non permittat inquiri de crimine Magiae, i.e. de foedere hominum cum Diabolo, (nam de damno hominibus per Magiam occultam vel naturalem vel artificialem dato nobis sermo non est,) et ut judex inferior nunquam inquirat. Et quamvis probe nobis constet, magistratus intermedios esse exsecutores postestatis summae in Republ., nec posse eos vel leges vel mores receptos corrigere, simul tamen certi sumus, nunquam adfutura esse indicia sufficientia ad inquisitionem, adeoque Judicem inferiorem etiam legibus ipsis, et quae illae de indiciis delictorum disponunt, si concedat denuntiatis defensionem pro avertenda inquisitione, se ac suum procedendi modum defendere posse.

 

Finis.