|
-
P O S I T I O N E S
J U R I S
- __________________________
- QUAS
AUSPICE DEO
INCLYTI JURECONSULTORUM ORDINIS
CONSENSU
PRO LICEINTIA
SUMMOS IN UTROQUE JURE HONORES
RITE CONSEQUENDI
IN ALMA ARGENTINENSI
DIE VI. AUGUSTI MDCCLXXI
H. L. Q. C.
PUBLICE DEFENDET
IOANNES WOLFGANG GOETHE
MOENO-FRANCOFURTENSIS
ARGENTORATI
EX OFFICINA
JOHANNIS HENRICI HEITZII,
UNIVERSIT. TYPOGRAPHI
P O S I T I O N E S
J U R I S
- _______ I. _______
- Jus naturae est, quod natura omnia animalia docuit.
- _______ II. _______
- Consuetudo abrogat & emendat legem scriptam.
- _______ III. _______
- Idonea cautio fit tam per pignora, quam per fidejussores.
- _______ IV. _______
- Pactum contractibus bonae fidei adjectum parit actionem; sed stricti juris contractibus appositum actionem non producit.
- _______ V. _______
- Prodigus non ipso jure, sed Magistratus sententia bonorum administratione interdicitur, & post interdictionem promittendo, ne quidem naturaliter obligatur.
- _______ VI. _______
- Illiterati & juris imperiti judices esse non possunt.
- _______ VII. _______
- Transactio super re certa vel judicata fieri non potest.
- _______ VIII. _______
- Servitute imposita, ne luminibus officiatur, tam de futuris, quam de praesentibus luminibus cautum censetur.
- _______ IX. _______
- Testator non potest usufructuario remittere cautionem fructuariam earum rerum, quae usu consumuntur, in praejudicium haeredis.
- _______ X. _______
- Publiciana actio cum rei vindicatione in eodem libello conjungi potest.
- _______ XI. _______
- In stricti juris actionibus fructus non veniunt nisi a tempore litis contestatae.
- _______ XII. _______
- Subscriptio instrumenti non continuo obligat scribentem.
- _______ XIII. _______
- Res hostium legari potest.
- _______ XIV. _______
- Creditor pignus naturaliter possidet.
- _______ XV. _______
- Urbanum praedium distinguit a rustico, non locus, sed materia.
- _______ XVI. _______
- Remedium L. 2. Cod. de Rescind. Vendit. non habet locum in transactione.
- _______ XVII. _______
- Sola praestatio usurarum longo tempore facta non inducit obligationem usurarum
in futurum.
- _______ XVIII. _______
- Societas solvitur morte, heresque socii in societate non succedit.
- _______ XIX. _______
- Pro vino vel frumento mutuato reddi non potest pecunia, invito creditore.
- _______ XX. _______
- Reus non tenetur actori edere instrumenta vel rationes ad intentionem ejus fundandam; sed actor reo ad probandam exeptionem instrumenta edere tenetur.
- _______ XXI. _______
- Favorabiliores rei potius quam actores habentur.
- _______ XXII. _______
- Furti tenetur cujus ope vel consilio tantum furtum factum est.
- _______ XXIII. _______
- Qui legat certam fructuum quantitatem, si non nascatur tantum, quantum legavit, haeres ad praestationem totius tenetur.
- _______ XXIV. _______
- Testamentum, quo posthumus praeteritus vivo testatore decedit, valet.
- _______ XXV. _______
- Fructus & usurae legatorum a tempore morae debentur.
- _______ XXVI. _______
- Liberi & liberti non restituuntur in integrum contra parentes & patronos.
- _______ XXVII. _______
- Redditio chirographi facta a creditore debitori, inducit remissionem debiti, pignoris vero restitutio non idem.
- _______ XXVIII. _______
- Ususfructus non dominii pars sed servitus est.
- _______ XXIX. _______
- Quando nihil pactum est de distrahendo pignore, creditor nihilominus post unam denunciationem pignus vendere potest.
- _______ XXX. _______
- Suspectus tutor ob latam culpam remotus non fit infamis.
- _______ XXXI. _______
- Dominium sine possessione acquiri non potest.
- _______ XXXII. _______
- Actionis verbo non continetur exeptio.
- _______ XXXIII. _______
- Privilegia realia transeunt ad haeredes, non personalia.
- _______ XXXIV. _______
- Major annis XVII. potest esse procurator ad litem.
- _______ XXXV. _______
- In contractibus nominatis non datur condictio ob rem dati.
- _______ XXXVI. _______
- Unica interpellatio constituit debitorem in mora.
- _______ XXXVII. _______
- Venditor etsi fundum simpliciter vendat, tamen eum liberum a servitute praestare tenetur.
- _______ XXXVIII. _______
- In contractibus jus accrescendi non habet locum.
- _______ XXXIX. _______
- Etiam ob latam culpam juratur in litem, & lata culpa sub dolo continetur in civilibus caussis.
- _______ XL. _______
- Nec urbanae, nec rusticae servitutes oppignorari possunt.
- _______ XLI. _______
- Studium juris longe praestantissimum est.
- _______ XLII. _______
- De omnibus, quae palam fiunt, judicat Jurisconsultus, de occultis Ecclesia.
- _______ XLIII. _______
- Omnis legislatio ad Principem pertinet.
- _______ XLIV. _______
- Ut & legum interpretatio.
- _______ XLV. _______
- Consuetudo legi non derogat.
- _______ XLVI. _______
- Salus reipublicae suprema lex esto.
- _______ XLVII. _______
- Non usus sed utilitas gentium jus gentium constituit.
- _______ XLVIII. _______
- Judici sola applicatio legum ad casus competit.
- _______ XLIX. _______
- Legum corpus nunquam colligendum.
- _______ L. _______
- Tabulae potius conscribendae, breves verbis, amplae argumento.
- _______ LI. _______
- Interpretationes a Principe factae separatim colligendae, neque cum tabulis fundamentalibus confundendae.
- _______ LII. _______
- Sed qualibet generatione, vel novo quodam Regnante ad summum imperium evecto, abrogandae, atque novae interpretationes a Principe petendae videntur.
- _______ LIII. _______
- Poenae capitales non abrogandae.
- _______ LIV. _______
- Lex Saxonica, quae non nisi confessum & convictum condemnari vult, lex aequissima, effectu crudelissima evadit.
- _______ LV. _______
- An foemina partum recenter editum trucidans capite plectenda fit? quaestio est inter Doctores controversa.
- _______ LVI. _______
- Servitus Juris naturalis est.
|