BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. iii.

Vita vegetabilis probatur.

 

Recentiores Botanici permagnam analogiam inter vitam humanam et plantas videre sibi visi sunt; illas scilicet suis quibusdam morbis, perinde ac nos affici, ut Cancro, Pernionibus, Lumbricis, Acaris, Tabe, Peste &c. (In Germania non longo abhinc tempore pestis quædam arbores infestavit, quæ plus detrimenti silvis attulit; quam unquam securis). Ab iis observatum est, plantas abundantia nutrimenti luxuriari, defectu marcescere; calore solis, unde omnium vita est, exspergefactas viridia explicare folia variosque flores, atque superbire haud minus, quam nautæ, qui, festis diebus, totas naves magnificis superinstruunt vexillis: at ingruente frigida, vitæ omnis invida, hieme, arbores, sopore graves, pulchras omnique ornatu decoras vestes deponere, quemadmodum et insecta omnia sopita jacent, usquedum iterum veris calore excitentur. Observatum quoque est, suam cuique plantæ esse magnitudinem atque ætatem, omnesque juventute steriles, media ætate fructuosissimas, senectute tabescere. Malpigius et Grewius anatomiæ ope ostenderunt, plantis vasa, quibus succus nutricius circumferatur, et fibras aliasque permultas inesse partes, quæ analogiam cum animalium corporibus præbeant: quotannis etiam proprio fructu sese multiplicare visæ sunt, quæ omnia illis cura animalibus communia sunt. His innumerisque aliis de caussis facile concludere potuerunt, vitam vegetabilem fere æque perfectam esse, quam animalem; et quamvis plantis sensus desit, non ideo dici posse eas vita carere. Quis apoplectico vitarh inesse neget, quamvis omnes sensus perdiderit?