BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. vii.

Ex collatione florum sexus adparet.

 

Cum igitur perspicuum sit, in flore plantæ genitalia inesse, omnibus plantis inter se comparatis, patebit, probatam esse veritatem, omnes, quæ pistillum cum rudimento fructus habent, foeminas, contra, quæ stamina cum apicibus, mares, quæ vero utraque habent, hermaphroditos esse, quod posthac demonstrabo.