BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xx.

α. a curvatura styli in quibusdam.

 

α. Quidam florum tubam habent longam, brevia vero vasa spermatica, quare farina genitalis sursum ferri et in infundibulum tubæ immitti non posse videtur, præsertim cælo humido et pluvioso; ingruente vero tempore, quo subtilis farina e testiculis decidit, infundibulum tubæ ad testilulos se incurvat (quod quidem artificium est sapientissimi Creatoris, maxima dignum admiratione) ut imprægnetur, haud multo aliter, quam papilio femina, quæ, cum a marito quaeritur, prosternit se humi extensis alis, caudamque in altum tollit, quo commodius amplexum ejus recipiat. Deinde, cum tuba hujusmodi, florum incurvata fuerit, donec farina e testiculis effundi destiterit, in altum rursus se tollit. Quid igitur opus esset, ut tuba se incurvet ad testiculos eo ipso tempore, quo farina effunditur, et hac effusa erigatur, nisi ut a farina fecundetur.