BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xxviii.

De cotyledonibus embryonis.

 

Planta primum ex ovo suo progerminans duo exserit folia, Cotyle­dones nominata, ex analogia, quæ inter illa et plancentas animalium, seu cotyledones vaccarum et similium, locum obtinet. Hæ duæ cotyledones antea inter membranas ovi occultæ, basin ejus constituerunt, et munere eodem heic funguntur, quo vitellum in ovis avium, quod in placentam fetus tenelli abit. Postquam teneræ illæ cotyledones apud embryonem parvum vicem, impleverunt placentarum, decidunt simul atque ipse e terra se alere possit, quemadmodum placentæ animalium flaccescunt, cum fetus se ipsum alere inceperit.