|
|
Lectio XVII
Grammatica
Morphologia:
Verbum «esse»: composita.
Syntactica:
Sententiae interogativae.
―――――――――――――――――――――

1. |
Vesper adest. Mox luna aderit. Sed amici absunt. Inter meridiem et vesperum quinque horas afuimus. Quattuor amici ludo nostro interfuerunt. Paulus defuit. Paulus ante nonnullos dies in fossam praecipitaverat et tunicam maculaverat. Itaque hodie prae metu ludo nostro defuit. Lucius ludo nostro praefuit. |
2. |
Pueri probi miseris adsunt. Villa nostra paucos passus a silva abest. |
3. |
Lucius intrat. Pater interrogat: «Quamdiu in schola fuisti? Recitavistine versus tuos pulchros? Nonne magister te laudavit?» |
4. |
«Ubi fuisti? Cur mihi non adfuisti? Cur afuisti?» |
5. |
«Ubi sunt nummi aurei et argentei?» – «Nummi desunt.» |
―――――――
De divitiis in agro sitis.

Agricola post vitam longam aegrotus liberos convocavit et: «Vesper», inquit, «vitae meae adest. Piger non fui, sed cunctis negotiis non modo interfui, sed etiam praefui. Tamen divitiae in manibus meis non sunt. At magnae divitiae in agro insunt. Non iam diu apud vos adero. Tum divitiae agri erunt vestrae.» Filii interrogabant: «Quo loco agri thesaurus est? Estne aureus? Estne argenteus?» Sed pater: «Nisi», inquit, «officiis deeritis, divitias investigabitis», et iam mortuus est. Deinde filii magno studio agrum arabant et divitias investigabant. Sed frustra! Tum unus ex filiis: «Diu», inquit, «investigavimus. Sed divitiae desunt. Aderuntne aliquando? Iam absum a spe. Nonne pater nos fraudavit?» Postero autem anno magna copia frumenti in agro erat. Tum liberi laeti erant, quod sua industria divitias sibi comparaverant.

―――――――
Inspectio
Ubi sunt nummi?
Recitavistine versus tuos?
Nonne magister te laudavit?
Vocabularium
adesse
abesse
interesse
cursuī interesse
dēesse
cursuī dēesse
praeesse
equitātuī praeesse
inesse
lūna
passus, ūs m.
dīvitiae, -ārum
manus, ūs f.
thēsaurus
studium
nōnnullī, -ae, -a
paucī, -ae, -a [paulum]
probus, -a, -um
situs, -a, -um
aureus, -a, -um [aurum]
argenteus, -a, -um [argentum]
mortuus, -a, -um
posterus, -a, -um [postrīdiē]
fraudāre
comparāre
inter c. acc.
inter amīcōs
prae c. abl.
prae metū
apud c. acc.
apud vōs
-ne?
vocāvistīne?
nōnne?
quō locō?
tamen
Dictionarium latine-anglice
|