|
|
Lectio XIX
Grammatica
Morphologia:
Coniugatio prima (-are):
passivum, indicativus perfecti, participium perfecti.
Syntactica:
Attributum participiale;
praedicatum nominale.
―――――――――――――――――――――
1. Pueri in fluvio se recreant. Pueri recreati exclamant: «Nunc recreati sumus.»
2. Filii agricolae aegroti convocati sunt; pater a filiis interrogatus: «Investigate», inquit,
«divitias!»
3. Filii in agro arato thesaurum non investigaverunt.
4. Tum unus: «Nonne fraudati sumus?»
5. Thesaurus in agro occultatus non erat, at tamen divitiae inerant.
6. Inter exercitum Romanum et Catilinam acie decertatum est; copiae Catilinae fugatae sunt.
―――――――
De Arminio et Varo.

Multae terrae velut Graecia, Hispania, Gallia a Romanis occupatae sunt; Germania quoque a legatis Augusti paene expugnata est. Arminius autem, regulus Cheruscorum, instituta rei publicae Romanae non ignorabat, quod nonnullos annos in Italia fuerat. Etiam usus belli exercituum Romanorum Arminio notus erat. Itaque Arminius regulos populorum finitimorum con vocavit et: «Agri nostri», inquit, «a Romanis occupati sunt. Patrianostra quasi provincia Romana administratur; nos quasi servi Romanorum sumus. Quam diu imperium durum et iudicia iniusta legati Romani tolerabitis? Nonne satis diu vexati sumus? Liberate patriam!»
Paulo post, anno p. Chr. n. nono, exercitus P. Quintilii Vari a copiis Arminii superatus et Germania liberata est.

―――――――
Inspectio
pueros convocatos (attributum participiale)
bacis recreatus sum (praedicatum nominale).
Vocabularium
lēgātus
īnstitūtum
ūsus, -ūs m.
prōvincia
iūdicium
nōtus, -a, -um
fīnitimus, -a, -um
dūrus, -a, -um [dūrare]
iniūstus, -a, -um [iūstus]
occupāre
expūgnāre [pūgna]
ignōrāre
nōn ignōrāre
velut [vel, ut]
quoque
paene
Graecia
Hispānia
Cheruscī, ōrum (Germanī)
P. (Pūblius) Quīntilius Vārus († 9 p. Chr. n.)
Dictionarium latine-anglice
|