BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio IV

 

Grammatica

Morphologia:

Comparatio imperfecta:

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Interiores partes Africae non tam notae sunt quam exteriores.

2. In intima Africa origo Nili est.

3. In extremis regionibus terrae homines habitare non possunt.

4. In inferiore Italia caelum fervidius est quam in superiore.

5. Infima pars Italiae non multum abest ab Africa.

6. Superior Italia nominabatur Gallia Citerior et Alpibus a Gallia Ulteriore separabatur.

7. Etiam in supremis Alpium iugis domicilia hominum inveniuntur. –

8. Iustitiae laus non modo prioribus saeculis celebrata est, sed etiam posterioribus saeculis

celebrabitur.

9. Prioribus saeculis Germani, qui Rheno proximi erant, a Romanis vinum emebant.

10. Ii Germani, qui Rheno propiores erant, ultimis temporibus imperii Romani discipuli erant

Romanorum.

 

―――――――

 

Themistocles et Aristides.

 

 

Themistocles post victoriam eius belli, quod Graecis cum Persis fuit, in concilio: «Habeo», inquit, «consilium rei publicae utilissimum: sed id sciri non licet.» Itaque postulavit, ut populus virum daret, cui id consilium significare posset. Datus est Aristides. Tum huic Themistocles: «Omnes fere», inquit, «naves Lacedaemoniorum quae ad Gytheum subductae sunt, clam incendio deleri possunt. Maximas Lacedaemoniorum opes superare possumus. Ne illi superiores, nos inferiores simus!» Aristides, cum id audivisset, postridie in concilium Atheniensium summa civium exspectatione venit et: «Utilissimum», inquit, «est consilium Themistoclis, sed minime honestum.» Itaque Athenienses, consilio Aristidis adducti, totam eam rem, quam ne audiverant quidem, repudiaverunt, quod honesta non esset. – Ubi nunc invenis tantam probitatem in uno homine, quanta tum inerat universo populo? Plurimis hominibus utiles res cariores sunt quam honestae.

 

―――――――

 

Vocabularium

 

(intrā c. acc.), interior -ius (comparativus), intimus -a -um (superlativus/elativus)

(extrā c. acc.), exterior -ius (comparativus), extrēmus -a -um (superlativus/elativus)

(suprā c. acc.), superior -ius (comparativus), suprēmus -a -um/summus -a -um (superlativus/elativus)

(īnfrā c. acc.), īnferior -ius (comparativus), īnfimus -a -um (superlativus/elativus)

(citrā c. acc.), citerior -ius (comparativus),   –   (superlativus/elativus)

(ultrā c. acc.), ulterior -ius (comparativus), ultimus -a -um (superlativus/elativus)

(post c. acc.), posterior -ius (comparativus), postrēmus -a -um (superlativus/elativus)

(prope c. acc.), propior -ius (comparativus), proximus -a -um (superlativus/elativus)

(prae c. abl.), prior -ius (comparativus), prīmus -a -um (superlativus/elativus)

exterae gentēs

superī, -ōrum m.

īnferī, -ōrum m.

posterī, -ōrum m.

posterō diē

propinquus, -a, -um

orīgō, -inis  f.

fervidus, -a, -um

iugum, -ī n.

ferē

subdūcere, -dūcō, -dūxī, -ductum

postrīdiē [= posterō diē]

expectātio, -ōnis  f. [expectāre]

minime [minus]

abdūcere, -dūcō, -dūxī, -ductum

quidem

ne ... quidem

repudiāre

ācer, ācris, ācre

dīpellere, -pellō, -pepulī, -pulsus

nūntius, -iī m. [nūntiāre]

dīnūntiāre

arēna, -ae  f.

flōs, flōris m. [flōrēre]

Gythēum, -ī n. [portus Spartae]

Athēnae, -expectārum  f.

Themistoclēs, -is/-ī m. (ca. 525 - 459 a. Chr. n.)

Aristīdēs, -is/-ī m. (ca. 550 - ca. 467 a. Chr. n.)

 

Dictionarium latine-anglice