<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



X.

[de calvo equite.]


calvus eques capiti solitus religare capillos
  atque alias nudo vertice ferre comas,
ad campum nitidis venit conspectus in armis
  et facilem frenis flectere coepit equum.
5
huius ab adverso Boreae spiramina praestant
  ridiculum populo conspiciente caput.
nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
  discolor apposita quae fuit ante coma.
ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
10
  distulit admota calliditate iocum,
«quid mirum,» referens, «positos fugisse capillos,
  quem prius aequaevae deseruere comae?»



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>