<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



XII.

[de rustico et thesauro.]


rusticus impresso molitus vomere terram,
  thesaurum sulcis prosiluisse videt.
mox indigna animo properante reliquit aratra,
  semina compellens ad meliora boves.
5
continuo supplex telluri construit aras,
  quae sibi depositas sponte dedisset opes.
hunc fortuna novis gaudentem provida rebus
  admonuit dignam se quoque ture docens:
«nunc inventa meis non prodis munera templis
10
  atque alios mavis participare deos
sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
  me primam lacrimis sollicitabis inops.»



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>