<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



XXXV.

[de simiae gemellis]


fama est quod geminum profundens simia partum
  dividat in varias pignora nata vices;
namque unum caro genetrix educit amore,
  alteriusque odiis exsaturata tumet.
5
coeperit ut fetam gravior terrere tumultus,
  dissimili natos condicione rapit:
dilectum manibus vel pectore gestat amico,
  contemptum dorso suscipiente levat.
sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
10
  oppositum fugiens sponte remisit onus.
alter ab hirsuto circumdans bracchia collo
  haeret, et invita cum genetrice fugit.
mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
  servatus vetulis unicus heres avis.
15
[sic multos neglecta iuvant, atque, ordine verso,
  rursus spes humiles in meliora refert.]



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>