<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Aviani
fabulae

 


 






 



XXXVI.

[de vitulo et bove]


pulcher et intacta vitulus cervice resultans
  scindentem assidue viderat arva bovem.
«non pudet, heus,» inquit «longaevo vincula collo
  ferre nec <haec> positis otia nosse iugis?
5
cum mihi subiectas pateat discursus in herbas
  et nemorum liceat rursus opaca sequi?»
at senior, nullam verbis compulsus in iram,
  vertebat solitam vomere fessus humum,
donec deposito per prata liceret aratro
10
  molliter herboso procubuisse toro.
mox vitulum sacris <ut> nexum respicit aris
  admotum cultro comminus ire popae.
«hanc tibi,» testis ait, «dedit indulgentia mortem,
  expertem nostri quae facit esse iugi.
15
proderit ergo gravis quamvis perferre labores,
  otia quam tenerum mox peritura pati.»
est hominum sors ista, magis felicibus ut mors
  sit cita, cum miseros vita diurna necat.



<<< fabularum indicem   <<< retro   porro >>>