|
invitatio.
- magister:
- veni, puer! disce sapere.
- puer:
- quid hoc est sapere?
- magister:
- omnia quae necessaria: recte intellegere, recte agere, recte eloqui.
- puer:
- quis me hoc docebit?
- magister:
- ego, cum Deo.
- puer:
- quomodo?
- magister:
- ducam te per omnia, ostendam tibi omnia, nominabo tibi omnia.
- puer:
- en adsum! duc me, in nomine Dei.
- magister:
- ante omnia debes discere simplices sonos, ex quibus constat sermo humanus; quos animalia sciunt formare, et tua lingua scit imitari, et tua manus potest pingere. postea ibimus in mundum et spectabimus omnia. alphabetum vivum et vocale habes hic.
|