|
-
de praepositione
- praepositio quid est?
- pars orationis quae praeposita aliis partibus
orationis significationem earum aut conplet aut mutat aut minuit.
- praepositioni quot accidunt?
- unum.
- quid?
- casus tantum
- quot?
- duo.
- qui?
- accusativus et ablativus.
- da praepositiones casus accusativi.
- ad apud ante
adversum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob
pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes.
- quo modo?
- dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum
inimicos, cis Rhenum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra
hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia, infra
tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope
fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter
officium, propter rem, supra caelum, usque Oceanum, penes arbitros.
- da
praepositiones casus ablativi.
- a ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam
sine absque tenus.
- quo modo?
- dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet,
cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex
praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque
iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus.
- da utriusque casus
praepositiones.
- in sub super subter.
- in et sub quando accusativo casui
iunguntur?
- quando vel nos vel quoslibet in locum ire isse ituros esse
significamus.
- quando ablativo?
- quando vel nos vel quoslibet in loco esse
fuisse futuros esse significamus. in accusativi casus: «itur in antiquam
silvam» (Verg. Aen. 6, 179); in ablativi casus: «stans celsa in puppi» (Verg. Aen. 3, 527); sub accusativi casus:
«postesque sub ipsos nituntur gradibus» (Verg. Aen. 2, 442); sub ablativi casus: «arma sub
adversa posuit radiantia quercu» (Verg. Aen. 8, 616).
- super quam vim habet?
- ubi locum
significat, magis accusativo casui servit quam ablativo; ubi mentionem
alicuius facimus, ablativo tantum, ut «multa super priamo rogitans» (Verg. Aen. 1, 750).
- in quam
vim habet?
- etiam tum accusativo casui servit, cum significat contra, ut in
adulterum, in desertorem.
- subter quam vim habet?
- eandem quam superiores ad
locum et in loco significantes.
- quae praepositiones sunt quae dictionibus
serviunt et separari non possunt?
- di dis re se am con.
- quo modo?
- dicimus
enim diduco distraho recipio secubo amplector congredior.
- quae sunt quae
coniungi non possunt?
- apud et penes.
- quae coniunguntur et separantur?
- reliquae omnes.
|