<<< authoris paginam



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Donati
epistula ad L. Munatium

 


 






 



Ael. Donatus L. Munatio suo salutem.

inspectis fere omnibus, ante me qui in Vergilii opere calluerunt, brevitati admodum studens, quam te amare cognoveram, adeo de multis pauca decerpsi, ut magis iustam offensionem lectoris expectem, quod veterum sciens multa transierim, quam quod paginam compleverim supervacuis.

agnosce igitur saepe in hoc munere collaticio sinceram vocem priscae auctoritatis. cum enim liceret usquequaque nostra interponere, maluimus optima fide, quorum res fuerant, eorum etiam verba servare.

quid igitur adsecuti sumus? hoc scilicet, ut his adpositis, quae sunt congesta de multis, admixto etiam sensu nostro plus hic nos pauca praesentia quam alios alibi multa delectent. ad hoc etiam illis, de quibus probata transtulimus, et attentionem omnium comparavimus in electis et fastidium demsimus cum relictis.

tu igitur id, quod nobis praescripseras, utrum processerit, specta. si enim haec grammatico, ut aiebas, rudi ac nuper exorto viam monstrant ac manum porrigunt, satis fecimus iussis: si minus, quod a nobis desideraveris, a te ipse deposces.

vale.



<<< authoris paginam