<<< operis indicem   <<< retro  porro >>>


B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Archimedes
287 - 212 a. Chr. n.

 
 
   
   



Ὀ σ τ ο μ ά χ ι ο ν

Testimonia

________________________________________

 


Ausonius
Caesius Bassus
Marius Victorinus

 
Ausonii Cento nuptialis:



[...]
Diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit versus heroicus, convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo anapaestico aut trochaice cum posteriore segmento aut septem semipedes cum anapaestico chorico aut post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro, simile ut dicas ludicro, quod Graeci «ostomachion» vocavere. Ossicula ea sunt: ad summam quattuordecim figuras geometricas habent. Sunt enim aequaliter triquetra vel extentis lineis vel frontis, angulis vel obliquis: isoscele ipsi vel isopleura vocant, orthogonia quoque et scalena. Harum verticularum variis coagmentis simulantur species mille formarum: helephantus belua aut aper bestia, anser volans et mirmillo in armis, subsidens venator et latrans canis, quin et turris et cantharus et alia huiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. Sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum.
[...]
 
Caesii Bassi fragmentum de metris:



[...]
habet autem metrorum contemplatio, si exercitatio accessit, in cognoscendo voluptatem, cum et quaecumque dicuntur metra celeriter intellegamus unde sint et qua ratione composita, et multa ipsi nova excogitare possimus. nam si loculus ille Archimedius, ‹qui› quattuordecim eboreas lamellas, quarum varii anguli sunt, in quadratam formam inclusas habet, componentibus nobis aliter atque aliter modo galeam, modo sicam, alias columnam, alias navem figurat et innumerabiles efficit species, solebatque nobis pueris hic loculus ad confirmandam memoriam prodesse plurimum, quanto maiorem potest nobis adferre voluptatem quantoque pleniorem utilitatem carmina inter manus habentibus metrorum varia tractatio, cum subinde apud poetas ea quae fallunt imperitos metra inserta numeris et intermixta carminibus hac arte deprehendemus?
[...]
 
Marii Victorini ars grammatica, III 1:



[...]
nam ut in illo praefinito ac determinato crustarum numero multiplici earundem varietatum specie nunc navis, nunc gladius, nunc arbuscula et siqua alia figurantur, ita metrorum certo ex origine numero intra decem prototypa comprehenso multiplex admodum varietatis copia propagatur.
[...]

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro  porro >>>