B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Iulius Caesar
100 - 44
     
   



C a r m i n u m   f r a g m e n t a

Textus:
C. Julii Caesaris Fragmenta
ed. E. Th. Hohler, Viennae/Cremisae 1822

___________________________________________


Fragmentum I

Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito puri sermonis amator,
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis
Comica, ut aequato virtus polleret honore
5
Cum Graecis, neque hac despectus parte iaceres.
Unum hoc maceror, ac doleo tibi deesse Terenti.
Suetonius, vita Terentii 7


Fragmentum II

Corpusque suavi Telino unguimus.
Isidor, Orig. 4, 12