B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Iulius Caesar
100 - 44
     
   



O r a t i o n e s

Textus:
in Oratorum Romanorum Fragmenta
Liberae Rei Publicae. Quartum edidit
Henrica Malcovati, I - Textus, Torino 1953


___________________________________________


Orationes in Cn. Cornelium Dolabellam (anno 77)

isti quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
Gellius, noct. Att. IV 16, 8


Suasio legis Plautiae (anno 70)

equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore non opera non industria defuisse.
Gellius, noct. Att. XIII 3, 5


Laudatio Iuliae amitae (anno 69)

amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
Suet. Iul. 6


Ad milites in Africa (anno 46)

scitote paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, levis armaturae centum milibus, elephantis trecentis. proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum habeo, credant; aut quidem vetustissima nave impositos quocumque vento in quascumque terras iubebo avehi.
Suet. Iul. 66


Apud milites de commodis eorum

non frustrabo vos, milites.
Diom. GL. I p. 400, 20


Pro Bithynis

vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.
Gellius, noct. Att. V 13, 2

quid ergo? syngraphae non sunt, sed res aliena est.
Iul. Rufin., de fig., RhL p. 40, 23