BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Valerius Catullus

ca. 87 - 54 a. Chr. n.

 

Carmina

 

Carmen CI

[ad inferias.]

 

_________________________________________________________

 

 

 

metrum: distichon dactylicum

 

 

Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam - nequiquam! - alloquerer cinerem,

5

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu, miser indigne frater adempte mihi!

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

tradita sunt tristis munera ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

10

atque in perpetuum, frater, ave atque vale!