B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Aurelii Hermiae elogium
ca. 80 a. Chr. n.
     
   


E l o g i u m   s e p u l c r a l e

___________________________________________


L. Au]relius L[uci] l[ibertus]
[H]ermia
[la]nius de colle
Viminale
h]aec quae me faato
praecessit corpore
casto
c]oniunxs una meo
praedita amans
animo
fi]do fida viro veixsi[t]
studio parili qum
nulla in avaritie
cessit ab officio.
Au]relia L. l.
Aurelia L[uci] l[iberta]
Philematio
viva Philematium sum
Aurelia nominitata
casta pudens volgei
nescia feida viro
vir conleibertus fuit
eidem quo careo
eheu
ree fuit ee vero plus
superaque parens
septem me naatam
annorum gremio
ipse recepit XXXX
annos nata necis pot[ior]
ille meo officio
adsiduo florebat ad o[mnis]