B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
     
   


S e r m o n e s
L i b e r   I I


S e r m o   V

___________________________________________

 
 
«Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. quid rides?» «iamne doloso
non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
5
adspicere?» «o nulli quicquam mentite, vides ut
nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.»
quando pauperiem missis ambagibus horres,
10
accipe qua ratione queas ditescere. turdus
sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
15
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.»
«utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus.» «ergo
20
pauper eris.» «fortem hoc animum tolerare iubebo;
et quondam maiora tuli. tu protinus unde
divitias aerisque ruam, dic augur acervos.»
«dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum, neu si vafer unus et alter
25
insidiatorem praeroso fugerit hamo,
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorve foro si res certabitur olim,
vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
30
defensor; fama civem causaque priorem
sperne, domi si gnatus erit fecundave coniunx.
‹Quinte› puta aut ‹Publi› — gaudent praenomine molles
auriculae — ‹tibi me virtus tua fecit amicum:
ius anceps novi, causas defendere possum;
35
eripiet quivis oculos citius mihi quam te
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
nequid tu perdas neu sis iocus.› ire domum atque
pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
40
infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
‹nonne vides› aliquis cubito stantem prope tangens
inquiet, ‹ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?›
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
45
sicui praeterea validus male filius in re
praeclara sublatus aletur, ne manifestum
caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
adrepe officiosus, ut et scribare secundus
heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
50
in vacuom venias: perraro haec alea fallit.
qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulas a te removere memento,
sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
cera velit versu; solus multisne coheres,
55
veloci percurre oculo. plerumque recoctus
scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
captatorque dabit risus Nasica Corano.»
«num furis? an prudens ludis me obscura canendo?»
«o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
60
divinare etenim magnus mihi donat Apollo.»
«quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.»
«tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano
65
filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget invenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.
70
illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
libertusve senem delirum temperet, illis
accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
75
laudato. scortator erit: cave te roget: ultro
Penelopam facilis potiori trade.» «putasne
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?»
«venit enim magnum donandi parca iuventus
80
nec tantum veneris quantum studiosa culinae.
sic tibi Penelope frugi est: quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
85
ex testamento sic est elata: cadaver
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo
quod nimium institerat viventi. cautus adito,
neu desis operae neve immoderatus abundes.
90
difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
‹non› ‹etiam› sileas; Davus sis comicus atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
cautus uti velet carum caput; extrahe turba
95
oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
inportunus amat laudari: donec ‹ohe iam›
ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
cum te servitio longo curaque levarit,
100
et certum vigilans ‹quartae sit partis Vlixes›
audieris ‹heres›: ‹ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?›
sparge subinde et, si paullum potes inlacrimare, est
gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
105
permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
egregie factum laudet vicinia. siquis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
110
imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.»