B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


C o n s o l a t i o   a d   L i v i a m
v e l   E p i c e d i o n   D r u s i


Textus:
Ovidius Naso, Ibis Fragmente Ovidiana
ed. Bruno W. Häuptli, Zürich1996


____________________________________________________




Drusus senior (Roma, Museo Nazionale)


Visa diu felix, «mater» modo dicta «Neronum»,
     iam tibi dimidium nominis huius abest.
iam legis in Drusum miserabile, Livia, carmen,
     unum, qui dicat iam tibi «mater» habes;
5
nec tua te pietas distendit amore duorum
     nec posito fili nomine dicis «uter?»
et quisquam leges audet tibi dicere flendi?
     et quisquam lacrimas temperat ore tuas?
ei mihi, quam facile est, quamvis hic contigit omnes,
10
     alterius luctu fortia verba loqui:
«scilicet exiguo percussa es fulminis ictu,
     fortior ut possis cladibus esse tuis.»
occidit exemplum iuvenis venerabile morum;
     maximus ille armis, maximus ille toga.
15
ille modo eripuit latebrosas hostibus Alpes
     et titulum belli dux duce fratre tulit.
ille genus Suevos acre indomitosque Sicambros
     contudit inque fugam barbara terga dedit,
ignotumque tibi meruit, Romane, triumphum,
20
     protulit in terras imperiumque novas.

Solvere vota Iovi fatorum ignara tuorum,
     mater, et armiferae solvere vota deae
Gradivumque patrem donis implere parabas
     et quoscumque coli est iusque piumque deos.
25
maternaque sacros agitabas mente triumphos,
     forsitan et curae iam tibi currus erat.
funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis
     et tumulus Drusum pro Iovis arce manet.
fingebas reducem praeceptaque mente fovebas
30
     gaudia et ante oculos iam tibi victor erat:
«iam veniet, iam me gratantem turba videbit,
     iam mihi pro Druso dona ferenda meo.
obvia progrediar felixque per oppida dicar
     collaque et os oculosque illius ore premam.
35
talis erit, sic occurret, sic oscula iunget;
     hoc mihi narrabit, sic prior ipsa loquar.»
gaudia magna foves: spem pone, miserrima, falsam;
     desine de Druso laeta referre tuo.
Caesaris illud opus, voti pars altera vestri,
40
     occidit: indignas, Livia, solve comas.
Quid tibi nunc mores prosunt actumque pudice
     omne aevum et tanto tam placuisse viro?
quidque pudicitia tantum cumulasse bonorum,
     ultima sit laudes inter ut illa tuas?
45
quid, tenuisse animum contra sua saecula rectum,
     altius et vitiis exseruisse caput?
nec nocuisse ulli et fortunam habuisse nocendi
     nec quemquam nervos extimuisse tuos?
nec vires errasse tuas campove forove
50
     quamque licet citra constituisse domum?

Nempe per hos etiam Fortunae iniuria mores
     regnat et incerta est hic quoque nixa rota.
hic quoque sentitur: ne quid non improba carpat,
     saevit et iniustum ius sibi ubique facit.
55
scilicet immunis si luctus una fuisset
     Livia, Fortunae regna minora forent.
quid si non habitu sic se gessisset in omni,
     ut sua non essent invidiosa bona?

Caesaris adde domum, quae certe, funeris expers,
60
     debuit humanis altior esse malis.
ille vigil, summa sacer ipse locatus in arce,
     res hominum ex tuto cernere dignus erat,
nec fleri ipse suis nec quemquam flere suorum
     nec, quae nos patimur vulgus, et ipse pati.
65
vidimus erepta maerentem stirpe sororis:
     luctus, ut in Druso, publicus ille fuit.
condidit Agrippam quo te, Marcelle, sepulcro,
     et cepit generos iam locus ille duos.
vix posito Agrippa tumuli bene ianua clausa est,
70
     percipit officium funeris ecce soror.
ecce ter ante datis iactura novissima Drusus
     a magno lacrimas Caesare quartus habet.
claudite iam, Parcae, nimium reserata sepulcra,
     claudite: plus iusto iam domus ista patet.
75
cedis et incassum tua nomina, Druse, vocantur;
     ultima sit fati summa querela tui.
iste potest implere dolor vel saecula tota
     et magni luctus obtinuisse locum.
multi in te amissi, nec tu, tot turba bonorum,
80
     omnis cui virtus contigit, unus eras,
nec genetrice tua fecundior ulla parentum,
     tot bona per partus quae dedit una duos.

Heu, par illud ubi est totidem virtutibus aequum
     et concors pietas nec dubitatus amor?
85
vidimus attonitum fraterna morte Neronem
     pallida promissa flere per ora coma,
dissimilemque sui, vultu profitente dolorem:
     ei mihi, quam toto luctus in ore fuit!
tu tamen extremo moriturum tempore fratrem
90
     vidisti, lacrimas vidit et ille tuas,
affigique suis moriens tua pectora sensit
     et tenuit vultu lumina fixa tuo,
lumina caerulea iam iamque natantia morte,
     lumina fraternas iam subitura manus.

95
At miseranda parens suprema neque oscula legit,
     frigida nec fovit membra tremente sinu;
non animam apposito fugientem excepit hiatu
     nec sparsit caesas per tua membra comas.
raptus es absenti, dum te fera bella morantur,
100
     utilior patriae quam tibi, Druse, tuae.

Liquitur, ut quondam zephyris et solibus ictae
     solvuntur tenerae vere tepente nives;
te queritur casusque malos irrisaque vota
     accusatque annos ut diuturna suos.
105
talis in umbrosis, mitis nunc denique, silvis
     deflet Threïcium Daulias ales Ityn;
alcyonum tales ventosa per aequora questus
     ad surdas tenui voce sonantur aquas;
sic plumosa novis plangentes pectora pinnis
110
     Oeniden subitae concinuistis aves;
sic flevit Clymene, sic et Clymeneïdes, alte
     cum iuvenis patriis excidit ictus equis.

Congelat interdum lacrimas duratque tenetque
     suspensasque, oculis fortior, intus agit:
115
erumpunt iterumque lavant gremiumque sinusque,
     effusae gravidis uberibusque genis.
in vires abiit flendi mora: plenior unda
     defluit, exigua siqua retenta mora.

Tandem ubi per lacrimas licuit, sic flebilis orsa est
120
     singultu medios impediente sonos:
«nate, brevis fructus, duplicis sors altera partus,
     gloria confectae, nate, parentis, ubi es?
sed neque iam 'duplicis' nec iam 'sors altera partus',
     gloria confectae nunc quoque matris, ubi es?
125
heu, modo tantus, ubi es? tumulo portaris et igni.
     haec sunt in reditus dona paranda tuos?
sicine dignus eras oculis occurrere matris?
     sic ego te reducem digna videre fui?
Caesaris uxori si talia dicere fas est,
130
     iam dubito, magnos an rear esse deos.

Nam quid ego admisi? quae non ego numina cultu,
     quos ego non potui demeruisse deos?
hic pietatis honos? artus amplector inanes
     et vorat hos ipsos flamma rogusque sinus.
135
tene ego sustineo positum scelerata videre?
     tene meae poterunt ungere, nate, manus?
nunc ego te infelix summum teneoque tuorque
     effingoque manus oraque ad ora fero?
nunc primum aspiceris consul victorque parenti?
140
     sic mihi, sic miserae nomina tanta refers?
quos primum vidi fasces, in funere vidi,
     et vidi eversos indiciumque mali.
quis credat? matri lux haec carissima venit,
     qua natum in summo vidit honore suum!
145
iamne ego non felix? iam pars mihi rapta Neronum,
     materni celeber nomine Drusus avi?
iamne meus non est nec me facit ille parentem?
     iamne fui Drusi mater et ipse fuit?
nec cum victorem referetur adesse Neronem,
150
     dicere iam potero 'maior an alter adest?'

Ultima contigimus: ius matris habemus ab uno,
     unius est munus, quod tamen orba negor.
me miseram, extimui frigusque per ossa cucurrit:
     nil ego iam possum certa vocare meum.
155
hic meus ecce fuit: iubet hic de fratre vereri;
     omnia iam metuo: fortior ante fui.
sospite te saltem moriar, Nero: tu mea condas
     lumina et excipias hanc animam ore pio.
atque utinam Drusi manus altera et altera fratris
160
     formarent oculos comprimerentque meos.
quod licet, hoc certe, tumulo ponemur in uno,
     Druse, neque ad veteres conditus ibis avos;
miscebor cinerique cinis atque ossibus ossa:
     hanc lucem celeri turbine Parca neat.»
165
haec et plura refert: lacrimae sua verba sequuntur
     oraque nequiquam per modo questa fluunt.

Quin etiam corpus matri vix vixque remissum
     exequiis caruit, Livia, paene suis.
quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis,
170
     inter quae periit, ponere certus erat:
abstulit invitis corpus venerabile frater
     et Drusum patriae quod licuitve dedit.
funera ducuntur Romana per oppida Drusi,
     (heu facinus) per quae victor iturus erat,
175
per quae deletis Raetorum venerat armis:
     ei mihi, quam dispar huic fuit illud iter.

Consul init fractis maerentem fascibus urbem:
     quid faceret victus, sic ubi victor init?
maesta domus plangore sonat, cui figere laetus
180
     parta sua dominus voverat arma manu.
urbs gemit et vultum miserabilis induit unum –
     gentibus adversis forma sit illa, precor!

Incerti clauduntque domos trepidantque per urbem,
     hic illic pavidi clamque palamque dolent.
185
iura silent mutaeque tacent sine vindice leges;
     aspicitur toto purpura nulla foro.
dique latent templis neque iniqua ad funera vultus
     praebent nec poscunt tura ferenda rogo:
obscuros delubra tenent; pudet ora colentum
190
     aspicere invidiae, quam meruere, metu.
atque aliquis de plebe pius pro paupere nato
     sustulerat timidas sidera ad alta manus,
iamque precaturus «quid ego autem credulus» inquit
     «suscipiam in nullos irrita vota deos?
195
Livia, non illos pro Druso Livia movit:
     nos erimus magno maxima cura Iovi!»
dixit et iratus vota insuscepta reliquit
     duravitque animum destituitque preces.

Obvia turba ruit lacrimisque rigantibus ora
200
     consulis erepti publica damna refert.
omnibus idem oculi, par est concordia flendi:
     funeris exequiis adsumus omnis eques;
omnis adest aetas, maerent iuvenesque senesque,
     Ausoniae matres Ausoniaeque nurus.
205
auctorisque sui praefertur imagine maesta
     quae victrix templis debita laurus erat.
certat onus lecti generosa subire iuventus
     et studet officio sedula colla dare.
et voce et lacrimis laudasti, Caesar, alumnum,
210
     tristia cum medius rumperet orsa dolor.
tu letum optasti, dis aversantibus omen,
     par tibi, si sinerent te tua fata mori.
sed tibi debetur caelum, te fulmine pollens
     accipiet cupidi regia magna Iovis.
215
quod petiit, tulit ille, tibi ut sua facta placerent,
     magnaque laudatus praemia mortis habet.
armataeque rogum celebrant de more cohortes:
     has pedes exequias reddit equesque duci.
te clamore vocant iterumque iterumque supremo;
220
     at vox adversis collibus icta redit.

Ipse pater flavis Tiberinus adhorruit undis,
     sustulit et medio nubilus amne caput.
tum salice implexum muscoque et harundine crinem
     caeruleum magna legit ab ore manu
225
uberibusque oculis lacrimarum flumina misit:
     vix capit adiectas alveus altus aquas.
iamque rogi flammas extinguere fluminis ictu,
     corpus et intactum tollere certus erat:
sustentabat aquas cursusque inhibebat ad aequor,
230
     ut posset toto proluere amne rogum;
sed Mavors, templo vicinus et accola Campi,
     tot dixit siccis verba neque ipse genis:
«quamquam amnes decet ira, tamen, Tiberine, quiescas:
     non tibi, non ullis vincere fata datur.
235
iste meus periit: periit arma inter et enses
     et dux pro patria: funere causa levet.
quod potui tribuisse, dedi: victoria parta est.
     auctor abit operis, sed tamen extat opus.

Quondam ego tentavi Clothoque duasque sorores,
240
     pollice quae certo pensa severa trahunt,
ut Remus Iliades et frater conditor urbis
     effugerent aliqua stagna profunda via.
de tribus una mihi 'partem accipe, quae datur' inquit
     'muneris; ex istis quod petis alter erit.
245
hic tibi, mox Veneri Caesar promissus uterque:
     hos debet solos Martia Roma deos.'

Sic cecinere deae: nec tu, Tiberine, repugna,
     irrite nec flammas amne morare tuo,
nec iuvenis positi supremos destrue honores.
250
     vade age et immissis labere pronus aquis!»
paret et in longum spatiosas explicat undas
     structaque pendenti pumice tecta subit.

Flamma diu cunctata caput contingere sanctum
     erravit posito lenta sub usque toro.
255
tandem ubi complexa est silvas alimentaque sumpsit,
     aethera subiectis lambit et astra comis,
qualis in Herculeae colluxit collibus Oetae,
     cum sunt imposito membra cremata deo.
uritur heu decor ille viri generosaque forma
260
     et facilis vultus, uritur ille vigor
victricesque manus facundaque principis ora
     pectoraque, ingenii magna capaxque domus.
spes quoque multorum flammis uruntur in isdem;
     iste rogus miserae viscera matris habet.

265
Facta ducis vivent operosaque gloria rerum:
     haec manet, haec avidos effugit una rogos.
pars erit historiae totoque legetur in aevo
     seque opus ingeniis carminibusque dabit.
stabis et in rostris tituli speciosus honore,
270
     causaque dicemur nos tibi, Druse, necis.

At tibi ius veniae superest, Germania, nullum:
     postmodo tu poenas, barbare, morte dabis.
aspiciam regum liventia colla catenis
     duraque per saevas vincula nexa manus
275
et tandem trepidos vultus inque illa ferocum
     invitis lacrimas decidere ora genis.
spiritus ille minax et Drusi morte superbus
     carnifici in maesto carcere dandus erit.
consistam lentisque oculis laetusque videbo
280
     strata per obscenas corpora nuda vias.
hunc Aurora diem spectacula tanta ferentem
     quam primum croceis roscida portet equis!
adice Ledaeos, concordia sidera, fratres
     templaque Romano conspicienda foro.
285
quam parvo numeros implevit principis aevo,
     in patriam meritis occubuitque senex!
nec sua conspiciet, miserum me, munera Drusus
     nec sua prae templi nomina fronte leget.
saepe Nero illacrimans summissa voce loquetur:
290
     «cur adeo fratres heu sine fratre deos?»
certus eras numquam nisi victor, Druse, reverti;
     haec te debuerant tempora: victor eras.
consule nos, duce nos, duce iam victore caremus:
     invenit tota maeror in urbe locum.
295
at comitum squalent immissis ora capillis,
     infelix, Druso sed pia turba suo.
quorum aliquis tendens in te sua bracchia dixit:
     «cur sine me, cur sic incomitatus abis?»

Quid referam de te, dignissima coniuge Druso
300
     atque eadem Drusi digna parente nurus?
par bene compositum: iuvenum fortissimus alter,
     altera tam forti mutua cura viro.
femina tu princeps, tu filia Caesaris illi
     nec minor es magni coniuge visa Iovis.
305
tu concessus amor, tu solus et ultimus illi,
     tu requies fesso grata laboris eras.
te moriens per verba novissima questus abesse
     et mota in nomen frigida lingua tuum.

Infelix recipis non quem promiserat ipse
310
     nec qui missus erat, nec tuus ille redit,
nec tibi deletos poterit narrare Sicambros,
     ensibus et Suevos terga dedisse suis,
fluminaque et montes et nomina magna locorum
     et siquid miri vidit in orbe novo.
315
frigidus ille tibi corpusque refertur inane,
     quemque premat sine te sternitur ecce torus.

Quo raperis laniata comas similisque furenti?
     quo ruis? attonita quid petis ora manu?
hoc fuit Andromachae, cum vir religatus ad axem
320
     terruit admissos sanguinolentus equos;
hoc fuit Euadne tum, cum ferienda coruscis
     fulminibus Capaneus impavida ora dedit.
quid mortem tibi maesta rogas amplexaque natos
     pignora de Druso sola relicta tenes,
325
et modo per somnos agitaris imagine falsa
     teque tuo Drusum credis habere sinu,
et subito temptasque manu sperasque receptum,
     quaeris et in vacui parte priore tori?

Ille pio, si non temere haec creduntur, in arvo
330
     inter honoratos excipietur avos,
magnaque maternis maioribus, aequa paternis
     gloria quadriiugis aureus ibit equis,
regalique habitu curruque superbus eburno
     fronde triumphali tempora vinctus erit.
335
accipient iuvenem Germanica signa ferentem
     consulis imperio conspicuumque decus,
gaudebuntque suae merito cognomine gentis,
     quod solum domito victor ab hoste tulit.
vix credent tantum rerum cepisse tot annos,
340
     magna viri latum quaerere facta locum.
haec ipsum sublime ferent, haec, optima mater,
     debuerint luctus attenuare tuos.

Femina digna illis, quos aurea condidit aetas,
     principibus natis, principe digna viro,
345
quid deceat Drusi matrem matremque Neronis
     aspice, quo surgas, aspice, mane toro.
non eadem vulgusque decent et lumina rerum:
     est quod praecipuum debeat ista domus.
imposuit te alto Fortuna locumque tueri
350
     iussit honoratum: Livia, perfer onus.

Ad te oculos auresque trahis, tua facta notamus,
     nec vox missa potest principis ore tegi.
alta mane supraque tuos exurge dolores
     infragilemque animum, quod potes, usque tene.
355
an melius per te virtutum exempla petemus,
     quam si Romanae principis edis opus?

Fata manent omnes, omnes expectat avarus
     portitor et turbae vix satis una ratis.
tendimus huc omnes, metam properamus ad unam,
360
     omnia sub leges Mors vocat atra suas.
ecce necem intentam caelo terraeque fretoque
     casurumque triplex vaticinantur opus:
i nunc et rebus tanta impendente ruina
     in te solam oculos et tua damna refer.
365
maximus ille quidem iuvenum spes publica vixit
     et, qua natus erat, gloria summa domus.
sed mortalis erat nec tu secura fuisti
     fortia progenie bella gerente tua.
vita data est utenda, data est sine faenore nobis
370
     mutua nec certa persoluenda die.
Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis:
     illa rapit iuvenes, sustinet illa senes,
quaque ruit furibunda ruit totumque per orbem
     fulminat et caecis caeca triumphat equis.
375
regna deae immitis parce irritare querendo,
     sollicitare animos parce potentis erae.

Quae tamen hoc uno tristis tibi tempore venit,
     saepe eadem rebus favit amica tuis:
nata quod alte es quodque es fetibus aucta duobus,
380
     quodque etiam magno consociata Iovi,
quod semper domito rediit tibi Caesar ab orbe,
     gessit et invicta prospera bella manu,
quod spes implerunt maternaque vota Nerones,
     quod pulsus totiens hostis utroque duce:
385
Rhenus et Alpinae valles et sanguine nigro
     decolor infecta testis Isargus aqua
Danuviusque rapax et Dacius orbe remoto
     Apulus, huic hosti perbreve Pontus iter,
Armeniusque fugax et tandem Dalmata supplex
390
     summaque dispersi per iuga Pannonii,
et modo Germanus Romanis cognitus orbis.
     aspice quam meritis culpa sit una minor.

Adde, quod est absens functus nec cernere nati
     semineces oculos sustinuere tui,
395
quique dolor menti lenissimus influit aegrae,
     accipere es luctus aure coacta tuos,
praevertitque metus per longa pericula luctum,
     tu quibus auditis anxia mentis eras.
non ex praecipiti dolor in tua pectora venit,
400
     sed per mollitos ante timore gradus.

Iuppiter ante dedit fati mala signa cruenti,
     flammifera petiit cum tria templa manu:
Iunonisque gravis nocte impavidaeque Minervae
     sanctaque et immensi Caesaris icta domus.
405
sidera quin etiam caelo fugisse feruntur,
     Lucifer et solitas destituisse vias:
Lucifer in toto nulli comparuit orbe
     et venit stella non praeeunte dies.
sideris hoc obitus terris instare monebat
410
     et mergi Stygia nobile lumen aqua.

At tu, qui superes maestae solacia matri,
     comprecor, illi ipsi conspiciare senex.
perque annos diuturnus eas fratrisque tuosque
     et vivat nato cum sene mater anus.
415
eventura precor: deus excusare priora
     dum velit, a Druso cetera laeta dabit.

Tu tamen ausa potes tantum indulgere dolori,
     longius ut nolis, heu male fortis, ali?
vix etiam fueras paucas vitalis in horas,
420
     obtulit invitae cum tibi Caesar opem
admovitque preces et ius immiscuit illis
     aridaque affusa guttura tinxit aqua.
nec minor est nato servandae cura parentis:
     hic adhibet blandas, nec sine iure, preces.
425
coniugis et nati meritum pervenit ad omnis:
     coniugis et nati, Livia, sospes ope es.

Supprime iam lacrimas: non est revocabilis istis,
     quem semel umbrifera navita lintre tulit.
Hectora tot fratres, tot deflevere sorores
430
     et pater et coniunx Astyanaxque puer
et longaeva parens: tamen ille redemptus - ad ignes;
     nullaque per Stygias umbra renavit aquas.
contigit hoc etiam Thetidi: populator Achilles
     Iliaca ambustis ossibus arva premit.
435
illi caeruleum Panope matertera crinem
     solvit et immensas fletibus auxit aquas,
consortesque deae centum longaevaque magni
     Oceani coniunx Oceanusque pater
et Thetis ante omnes: sed nec Thetis ipsa neque omnes
440
     mutarunt avidi tristia iura dei.
prisca quid huc repeto? Marcellum Octavia flevit
     et flevit populo Caesar utrumque palam.
sed rigidum ius est et inevitabile Mortis,
     stant rata non ulla fila tenenda manu.

445
Ipse tibi emissus nebulosi litore Averni,
     si liceat, forti verba tot ore sonet:
«quid numeras annos? vixi maturior annis.
     acta senem faciunt, haec numeranda tibi,
his aevum fuit implendum, non segnibus annis.
450
     hostibus eveniat longa senecta meis.
hoc atavi monuere mei proavique Nerones:
     fregerunt ambo Punica bella duces.
hoc domus ista docet, per te mea, Caesaris alti;
     exitus hic, mater, debuit esse meus.
455
nec meritis, quamquam ipsa iuvant magis, afuit illis,
     mater, honos: titulis nomina plena vides.
CONSUL ET IGNOTI VICTOR GERMANICUS ORBIS,
     CUI FUIT HEU MORTIS PUBLICA CAUSA, legor.
cingor Apollinea victricia tempora lauro
460
     et sensi exequias funeris ipse mei
decursusque virum notos mihi donaque regum
     cunctaque per titulos oppida lecta suos,
et quo me officio portaverit illa iuventus,
     quae fuit ante meum tam generosa torum.
465
denique laudari sacrato Caesaris ore
     emerui, lacrimas elicuique deo.
et cuiquam miserandus ero? iam comprime fletus.
     hoc ego, qui flendi sum tibi causa, rogo.»

Haec sentit Drusus, si quid modo sentit in umbra,
470
     nec tu de tanto crede minora viro.
est tibi sitque, precor, multorum filius instar
     parsque tui partus sit tibi salva prior.
est coniunx, tutela hominum, quo sospite vestram,
     Livia, funestam dedecet esse domum.