B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
     
   


H a l i e u t i c a

Textus:
Ovidius Naso, Ibis Fragmente Ovidiana
ed. Bruno W. Häuptli, Zürich1996


____________________________________________________




. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
accepit mundus legem. dedit arma per omnes
admonuitque sui. vitulus sic namque minatur,
qui nondum gerit in tenera iam cornua fronte,
sic dammae fugiunt, pugnant virtute leones
5
et morsu canis et caudae sic scorpios ictu,
concussisque levis pinnis sic evolat ales.
omnibus ignotae mortis timor, omnibus hostem
praesidiumque datum sentire et noscere teli
vimque modumque sui. sic et scarus arte sub undis,
10
si n<assae in patulas fraudes de vimine textas>
decidit assumptaque dolos tandem pavet esca,
non audet radiis obnixa occurrere fronte.
aversus crebro vimen sub verbere caudae
laxans subsequitur tutumque evadit in aequor.
15
quin etiam si forte aliquis, dum praenatat, arto
mitis luctantem scarus hunc in vimine vidit,
aversi caudam morsu tenet atque ita tandem
liber servato, quem texit, cive resultat.
sepia tarda fugae, tenui cum forte sub unda
20
deprensa est - iamiamque manus timet illa rapaces -,
inficiens aequor nigrum vomit illa cruorem
avertitique vias oculos frustrata sequentis.
clausus rete lupus, quamvis immitis et acer,
dimotis cauda submissus sidit harenis
25
<atque ubi iam transire plagas persentit> in auras
emicat atque dolos saltu deludit inultus.
et murena ferox, teretis sibi conscia tergi
ad laxata magis conixa foramina retis
tandem per multos evadit lubrica flexus.
30
exemploque nocet: cunctis iter invenit una.
at contra scopulis crinali corpore segnis
polypus haeret et hac eludit retia fraude
et sub lege loci sumit mutatque colorem
semper ei similis, quem contegit, atque ubi praedam
35
pendentem saetis avidus rapit, hic quoque fallit,
elato calamo cum demum emersus in auras
bracchia dissolvit populatumque exspuit hamum.
at mugil cauda pendentem everberat escam
excussamque legit. lupus acri concitus ira
40
discursu fertur vario fluctusque furentem
prosequitur quassatque caput, dum vulnere saevus
laxato cadat hamus et ora patentia linquat.
nec proprias vires nescit muraena nocendi
auxilioque sui morsu nec comminus acri
45
deficit aut animos ponit captiva minacis.
anthias his tergi, quae non videt, utitur armis,
vim spinae novitque suae versoque supinus
corpore lina secat fixumque intercipit hamum.

Cetera quae densas habitant animalia silvas,
50
aut vani quatiunt semper lymphata timores
aut trahit in praeceps non sana ferocia mentis.
ipsa sequi natura monet vel comminus ire.
impiger ecce leo venantum sternere pergit
agmina et adversis infert sua pectora telis,
55
quomque venit fidens magis et sublatior ardet
concussitque toros et viribus addidit iram:
procidit atque suo properat sibi robore letum.
foedus Lucanis provolvitur ursus ab antris:
quid nisi pondus iners stolidaeque ferocia mentis?
60
actus aper saetis iram denuntiat hirtis,
et ruit oppositi nitens in vulnera ferri,
pressus et emisso moritur per viscera telo.
altera pars fidens pedibus dat terga sequenti,
ut pavidi lepores, ut fulvo tergore dammae
65
et capto fugiens cervus sine fine timore.
hic generosus honos et gloria maior equorum,
nam cupiunt animis palmam gaudentque triumpho.
seu septem spatiis circo meruere coronam,
nonne vides, victor quanto sublimius altum
70
attollat caput et vulgi se venditet aurae?
celsave cum caeso decorantur terga leone,
quam tumidus quantoque venit spectabilis actu
conquassatque solum generoso concita pulsu
ungula sub spoliis graviter redeuntis opimis!
75
quae laus prima canum, quibus est audacia praeceps
venandique sagax virtus viresque sequendi,
quae nunc elatis rimantur naribus auras
et nunc demisso quaerunt vestigia rostro
et produnt clamore feram dominumque vocando
80
increpitant: quam, si collatis effugit armis,
insequitur tumulosque canis camposque per omnis. . . .

Noster in arte labor positus, spes omnis in illa.
nec tamen in medias pelagi te pergere sedes
admoneam vastique maris temptare profundum:
85
inter utrumque loci melius moderabere funem.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
aspera num saxis loca sint - nam talia lentos
deposcunt calamos, at purum retia litus -,
num mons horrentes demittat celsior umbras
in mare - nam varie quidam fugiuntque petuntque -,
90
num vada subnatis imo viridentur ab herbis
obiectetque moras et molli serviat algae.
discripsit sedes varie natura profundi
nec cunctos una voluit consistere pisces.

Nam gaudent pelago quales scombrique bovesque,
95
hippuri celeres et nigro tergore milvi
et pretiosus helops, nostris incognitus undis,
ac durus xiphias, ictu non mitior ensis,
et pavidi magno fugientes agmine thynni,
parva echenais - at est, mirum, mora puppibus ingens -
100
tuque, comes ratium tractique per aequora sulci,
qui semper spumas sequeris, pompile, nitentes,
cercyrosque ferox, scopulorum fine moratus,
cantharus ingratus suco, tum concolor illi
orphos, caeruleaque rubens erythinus in unda,
105
insignis sargusque notis, insignis iulis,
et super aurata sparulus cervice refulgens
et rutilus phager et fulvi synodontes et ex se
concipiens channe, gemino sibi functa parente,
tum viridis squamis parvo saxatilis ore
110
et rarus faber et pictae mormyres et auri
chrysophrys imitata decus, tum corporis umbrae
liventis rapidique lupi percaeque tragique,
quin laude insignis caudae melanurus et ardens
auratis muraena notis merulaeque virentes
115
immitisque suae conger per vulnera genti,
et captus duro nociturus scorpios ictu
ac numquam aestivo conspectus sidere glaucus.

At contra herbosa pisces laetantur harena
ut scarus, epastas solus qui ruminat escas,
120
fecundumque genus maenae lamirosque smarisque
atque immunda chromis, merito vilissima salpa,
atque avium phycis nidos imitata sub undis
et squamas tenui suffusus sanguine mullus,
fulgentes soleae candore et concolor illis
125
passer et Hadriaco mirandus litore rhombus.
tum epodes lati, tum molles tergore ranae,
extremi pareuc+ . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
130
lubricus et spina nocuus non gobius una
et nigrum niveo portans in corpore virus
lolligo durique sues sinuosaque caris
et tam deformi non dignus nomine asellus
tuque peregrinis acipenser nobilis undis.
. . . . . . . . . . . . . . . .